Paraphrasis Antonii Bergae Taurin. philosophi & medici eorum quæ in quarto libro operis meteorologici habentur. De simplici generatione, putredine, coctione, concretione & liquefactione mistorum corporum & perfectorum

발행: 1565년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. igitur aqueu & siccum terreum erunt principia ad quae mistorum passiones, sequuntur, que primum locum in secundis qualitatibus tangibilibus obtinuerunt, ex iis enimo innia animalia constare videmus & in illis

uiuere & si uolucres: volatu aerem petant, ita ut in eo qui da illas vivere putent, quod timen verum non est, cum duime ab maginatiua aerem petant. Quaedam praeter a animalia que in fornacibus aerarijs generantur a vapore eleuato ab igne, non est existimandum ignea esse, & in illo nutriri ,

sed nutriuntur eo vapore ex quo genita fuerunt, quare si a fornacibus cxeant mori untur, cum destituantur proprio nutrimento quod non est ignis. Humido itaq. temminato cu omnia animalia nutriantur tantum in terra & aqua vivere possunt, in igne vero & aere nequaquam: aerem enim iii spirant non ut eo nutriantur, sed utrefit criti

quodda caloris suscipiant, unde fabula est quida animalia aere nutriri uehiti Cham eleonta,&Salamandram igne, cum ob sui frigiditatem in modico igne non combur tur sed uiuat. Primae iraque affectiones quet ab humido & sicco ortum habent, durum& molle diculur, omne cnim corpus quod terminatum est,mollitiem aut duritiem habere

52쪽

Σ I B. T: E R T V s. Ibere necessarium existit: humidum squi dem molities sequatur quod aqueum est, duritios autem siccum quod terreum dici- Ur, cum utrumque in mistis f uerit terminatum , aiterum enim alteri ut terminetur

causa fieri potes quare si a sicco terminum humor habeat, corpus durum euadet, si vero siccum ab humido illum suscipiat, reddetur molle. Nam corpora dura apparcnt quae magis terrea existunt, mollia autem quae aqua magis abundant, ossa enim in antimalibus quae plus sicci quam humidi obti-,nuerunt, dura fiunt, carnes uero quae plurimum humidi continent, molles ad tactum ςsse probamus: In secudis qualitatibus quae tangibiles sunt, ab humido & sicco molle S durum primum producuntur: Nam humidum cum proprio termino sit intermina, hile , siccum autem proprio termino facile terminetur, mollitiei duritiei q. causi; fore videntur. Molle enim ad humidum reducitur, quoniam facile cedit tangentibus,

ita ut molle nihil aliud sit quam humidum quod aliquid est passum, terminatum enim est humidum aqueum, quod misti propria

factum est, cum amplius non fluat. Durumucro ad siccum reducitur, quoniam durum

cum sit compactum di congelatum tangenti miniis

53쪽

o E PAssIONIBv ti minimὸ cedit. Tenue quinetiam & len tum quae mollitiem quandam praese ferre' dicuntur, ad humidum reducuntur, tenue enim repletivum est corporis secundum omnem partem, & facile alieno termino

terminatur, quod humidi proprium existit, lentii autem cum nihil aliud sit quam humidum quoddam lentore affectum, quale in oleo & pice cernitur, ad humidum

reducitur . Crassum cum arido quae inuicem opponuntur ad siccum reducuntur, crassum enim non est repletiuum nec facile terminatur: Aridum autem dicitur esse

quod perfecte est siccum, adeo ut etiam sit congelatum propter humoris desectum. Itaque cum molle ad humidum reducatur, nihil aliud erit quam corpus quod tangenti cedit, non circum obsistendo, durum autem quod non cedit in seipsum secundum seperficiem: etenim dura si impellatur, tangenti quodammodo cedere videntur, im mobilia tamen si permanserint,no cedunt,

mollia uero corpora cedunt tangenti,at n6 uictique, sed non circum obsistendo quoniam aqua cum tangitur a remo aut digito dissilit, &separatur, non enim cedit compressione superficies in profundum, sed ciroum obsistit, similiter di aer qui a tangento frangi

54쪽

LIB. TERTIUM

rangitur & diuellitur, mollis nequaquam

dicitur, tribus enim corpus molle praeditu esse oportet, superficiem eius cum tangitur integram seruari & in profundum a co-primente detrudi, necessarium extat, necnon In se manere, nec locum mutare cum

tangitur, in quo ab eo quod imbecillum

dicitur, discrepat, unum prsterea nec noti continuum esse debet, quodam cumulus ti itici cedit quidem tangenti propter multitudinem partium quae no sunt continue, sed tantum contigue, quare secundum par tes cedere potest, secundum totum uero nequaquam. Durum etiam quoniam secundum se resistit tangenti, a valido differt, quoniam validum loco mutatum resistit,

aut quidpiam impellit ueluti uentus validus di turbo. Simpliciter igitur molle &durum hic sint, quae ad tactum talia fore iudicamus, nulla cum altero facta comparatione, quorum alterum excedens, alterum

vero deficiens potest num cupari: Molle enim S durum simpliciter humorem & siccum mistorum, quae terminata sunt sequutur, non autem humidum & siccum impro,prie dicta, cuius generis est udum, quod alieni humoris est particeps , secundum superficiem, nec non irrigatum quod in profundo

55쪽

profundo alienum humorem suscepit, ει congelatum quod improprie siccum dicitur , quia durum existit.

A Ltera contrarietatis species, quae in cor poribus mistis & terminatis apparet, ad concretionem & liquefactionem pertinet. De quibus operaepretium etiam est, ut doctrinam aliquam instituamus. Nam cor pus omne quod terminatum est& consissens, aut durum aut molle, cum non sine concretione tale sit, de concretione ipsa dicere oportet, nec non deliquefactione quε

illi aduersatur. Quarum sane affectionum effectrices cauis mi calor & frigus esse dicantur, propterea quod uideantur corpora omnia aut caloris praesentia absentia vero frigoris, aut p raesentia frigoris, caloris a tem absentia cogi nec non & Ia eis solui, inter patibilium tamen species connumerantur : quoniam nullum corpus illas sustinet, quod aqueum non sit, aut aqueum &terreum: in aqueis enim humidum praeualet, in terreis uero ipsum siccum, quae nisi inuicem optime commiscerentur auxilio.

56쪽

L I B., ER TI Vs. FT concretionis, mistum ipsum nec consistentiam nec terminum admitteret. Humidum

enim quod Metallorum proprium est, siccounitur concrctione, quam frigiditas en acit: ubi enim concretio facta est, terminum &consistentiam metalla suscipiunt, quae postea a sicco calore dissoluitur, qui liquefactionis eorum causa dicitur. Quae vero sunt terrea &aquea, quaedam frigore, quaedam calore coguntur: Nam quae calore concrescunt, frigore liquefiuot, Quae frigore coguntur, calore soluuntur. Itaque cum nullum corpus cogi soluiq; positi, nisi humore & sicco abundet, concretio deliquatio humidi, & sicci pastiones erunt. Quod illud praeterea quod mmodo indicat , cum non sine humeinatione&exsiccatione illas fieri uideamus, ita ut coagulatio. cxsiccatio quaedam, liquefactio humectatio quedam fore dicatur. Quare si de humectatione ipsaq. exsiccatione prius dixe- .rimus, concretionis & liquefactionis considerationem faciliorem reddemus. Exsiccatio enim cum illorum sit corporum, quae auI aquca sunt, aut aqui species, sue natium sime superinduistam aquam habeant,:vcluti lana, & vcstes cum madefiunt, quae . humoreaqueo predita sunt corpora, qm-i

57쪽

,8 DE PAssio N1BVs, .nia aut calorem aut frigus exsiccare cernimus , calor enim exsiccat, quoniam humidum omne in vaporem mutat &dissoluit, frigus uero quoniam mistorum calorem corrumpit, atque humorem exprimit, in quo calor residebat, ex quo fit ut modico humore in misto derelicto, exsicca tio corporis contingat. Ab in tetno a tem atque externo tum calore tum frigore

exsiccatio producitur. Nam in iuuenibus calor insitus partes duriores exsiccatione efficit, in senibus vero frigiditas, quae ealtate dominatur, aeris ambientis etiam irigus exsiccare experimento est comprob

tum , quare tum internus tum externus calor Se frigus exsiccationis sunt cause, quae si humori fuerint coniuncta, potius humo elationem quam exsiccatione praestabunt: quod Auster & Boreas indicant, nam Auster qui calidus, di humidus est, non exsiccat sed potius humectat & humores soluit: Borreas uero qui frigidus Sc siccus est, siccat atq; humores comprimit: Humectationem deinde frigus de calor efficiunt, quOniam frigus vapores a calore eleuatos ab aqueis corporibus, in aquam conuertit, quod in pluiae generatione cernimus, pluuia enim nihil aliud est quam vapor concretus

58쪽

LIB. TERTI Vs. yyeretus a frigore medis regionis, calor auteliquefaciendo ea quae frigore longelata suerunt, humectationis causa dicitur, atq; humorem euocando ad partes exteriores, frigus enim per se humectationis causa esse videtur quemadmodum calor, exsiccationis autem minime, quoniam ab eo per acci dens fieri uideatur, na frigiditas exsiccat, quoniam calorem expellit, qui secum h morem trahit, videtur igitur concretio quodammodo exsiccatio esse, quoniam in exsiccatione cum multum humoris depe

datur, duriora evadunt quae exsiccantur, quae uero concrescunt, non tantum dura

sed etiam mollia fieri possunt ueluti caseus

recens, carnes animalium, ossa uero dura Concretione proueniunt. Omnis autem eorum similitudo est in materia & emcienti bus causis: in sorma autem ualde differunt, cum alius sit finis, S terminus concretio nis, alius autem ipsius exsiccationis, quare quodammodo eadem dicuntur. Igitur si quae exsiccantur & humectantur corpora, non absq. humore fuisse oportuit,quae coagulantur & liquefiunt absq; humore non constabunt. Coagulatione enim humor

sicco permistus, ille est qui cogitur,lique iactione autem humor a sicco separatur, ita

59쪽

ut fluat nec ab eo amplius terminetur, in corporibus quae a aquea praedominici sunt fieri probamus: Nam fossilium 8c M tallorum quae huius generis dicuntur, duae cum sint causi calor & frigus, tamquam teria succus quidam humectus sub ijcitur viscosius, terrae pingui ac tenui admistus, qui a calore primum decoquitur & crasse

scit a frigore uero conden latus Ec concretus, in auri argcnti & aliorum metallorum formam transit. ita enim fit, ut metalla humoris quasi congelati plus habeant, quam terrae, quorum uarietas pro uarietate partis humectae et frigoris condensantis oritur, non ex argenti uiui & sulphuris diuersa co. ci elion e , veluti chymisis perperam proia

tentur. Metallorum autem qui minus te renae portionis obtinuerunt, ea puriora sunt, veluti aurum & argentum si caeteris conserantur, Aes enim & serrum cum te

rena portione magis abundent, rubigine facillime corripiuntur, quae nihil aliud est quam terrae admistio exsiccata . Metalla itaq; omnia cum frigore cogantur, calore sicco liquefiunt &soluuntur. facilius ve-IO ea qui multum humoris aquei habent, dissicilius autem ca, quae plus terrenae portionis retinuerunt, ueluti serrum, quod ex

60쪽

L i ,. TERTI vs. pr 'humore non adeo decocto constat, pluririum q. recrementi relinquit, si ab igne soluatur. Namque humore optimo decocto 'eonstant, ea parum aut nihil recrementi infusione relinquunt, quemadmodum auru S argentum, quae in locis temperatis calli- 'dis atq; humidis generantur, ab loci calore temperato humorem, qui est materia om- nium metallorum, melius decoqui contingit, a frigore siue diminuto calore non ita perficitur. Nam cu illorum humor non sit absque sicco, decoctione puritate quandam suscipit, quare pro caloris defectu diuersa metalla producuntur. In Africa enim& calidissimis regionibus non generantur, propter humoris desectum, quem calor vehemens absumit. In locis autem temperatis & quae caliditatem aliquam habent, metalla generantur: in quibus vero ob re- 'gionis frigiditatem calore humor non val- de decoquitur, etes, serrum nascitur, veluti

in Montibus lapidosis, in quibus humor

qui in illis reperitur, sicco plurimum commiscetur. stannum autem in frigidis & humidis ut in Anglia, plumbum cum ex humore crasso sed impuro maleque decocto 'constare videatur, etiam in locis frigidis 'humidis generatur.Aes vero & orichalcum

E iij iii

SEARCH

MENU NAVIGATION