Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1797년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO. VIImoraliter determinatae ad rem sibi subiectam ex anticipatione ei datam siminuim bonum adhibendae sunt. Ergo possibilitas illarum hocce respectu practico et potest fumi et debet, quamquam eas theo- retice nec agnoscimus, nec perspicinius. Respectu practico satis erit, iis nullam impossibilitatem internam repugnantiam) contineri. Hic igitur argumentum est eliciendi adsensus rationi contemplativae quidem tantummodo subiectivum, quod vero itidem purae, sed practicae rationi obiective valet, quo dei immortalitatisque ideis interueniente libertatis conceptu realitas impertitur et ius, quid λ quod subiectiva cas stimendi necessitas, neque eo tamen ratio in cognitione theoretica amplificatur, sed modo, quae antea problema erat possibilitas, hic adsertio fit, datur, atque ita usus rationis praeticus cum elementis theoreticis coniungitur. Atque ea quidem necossitas haud sere hypothetica est, consilii cuiusdam ad libidinem statuti contemplationis, ut aliquid sumatur, si ad pe sectionena usiis rationis in contemplando velis ad

scendere, legalis , aliquid siumendi, sine quo fieri non potest id, quod necessario debet pro fine et agendi et omittendi proponi. Ac sane quidem rationi contemplativae gratius foret, si per se posset sine hac ambage illa problemata soluere, eaque qua cognitiones ad usuimpraeficum seruare; nec vero sors tam fausta est facultatis nostrae contemplandi. Illis , qui de cognitionibus tam sublimibus gloriantur, conueniret eas haud retinere,' sed palam examinandas aesti-ulandasque Proponere. Cupiunt demissuaser

12쪽

PRAEFATIO.

aget demonstrent, et Critica iis victoribus totam

armaturam deponet. Quid statis Nolint. Atqui licet esse beatis.

Cum igitur reapse nolint, quoniam, Opinor, non possunt, ad illas nobis reuertendum videtur, ut conceptus dei, libertatis immortalitatisque, quorum possibilitatem contemplatio haud satis

potest euincere, in usu rationis morali quaeramus, in eoque constituamuS.

Hic demum etiam aenigma critices aperitur, quomodo Uui categoriarum transscendentali in contemplando, realitas obiectiva denegari queat, sed iis tamen, ratione rei rationi purae praesicae subiectae, haec eadem realitas concedi. antea enim, dum eiusmodi usum practicum non nisi ex selo nomine noueris, speciem inconstantiae habeat, necesse est. Qiiodsi autem nunc per plenam huius analysin intellexeris, realitatem illam hic nullam prorsus theoreticam 1 pec ire determinationem categoriarum cognitionemque ad ea, quae sensibus inaccessa sunt, amplificandam, sed tantummodo indicari, iis hocce respectu ubique rem obiectam competere; quoniam cae aut in deter et inatione voluntatis necessaria ex anticipatione continentUr, aut cum re huic subiecta arctissime coniunctae sunt, illa inconstantia prorsus eua nescit; propterea, quod conceptibus illis aliter hic utimur, quam opus habet ratio contemplativa. Contra antea viX eX- spectanda et admodum idonea confirmatio ingenii sibi constantis critices contemplativae in eo emergit, quod, cum hanc vidimus inculcare, res exin

13쪽

PRAEFATIO.

VIIII

perientiae obnoxias, qua tales, in iisque nostrii in ipsorum subiectum tantunimodo phaenomena esse, iis tamen nihilominus res per se ipsas constitutas, proinde non omnia, quae iensius superant, in figmentiS poni, conceptumque corum haud vanum atque inanem reputari debere, ratio praelica per se ipsa, nullo cum contemplativa consilio inito, rei senstis superanti cuipiam subicctae categoriae colli- .gationis causarum, nempe libertati realitatem imperiit, quamquam, qua conceptui praelico, etiam duntaxat ad usum practicum proinde ea, quae ibi modo cogitari poterant, per sectum quoddam confirmat. In quo quidem mira illa, licet indubitata, critices contemplativae adsertio, quae po

nit vel ipsum subiectum cogitans, in visione interna , solum sibi phaenomenon esse, in critica

rationis practicae , prorsus confirmatur, ita, ut in eam incidas, neceste sit, etiamst illa prior hanc sententiam neutiquam probasset v.

Ex quo quidem intelligo, quare grauissima

contra criticen dubia, quae mihi huc usque innotuerunt, in his ipsis duobus cardinibus vertantur: nimirum partim in realitate obiectiva categoria-

ὶ Conitinctio causalitatis, qua libertatis, eum causalitate, qua mechanismo naturae, quarum prior illa per legem moralem, altera per legem naturalem, et quidem in uno eodemque subiecto, in liomine, certa est, fieri

non potest, nisi hunc hominem respeetu illius subiecti qua natura per se ipsa, et huius hominis qua

phaenomeni, illud in conscientia petra, hoc in empirita, repraesentes. Λlias pugna rationis cum se ipsus nullo modo poterit euitari.

14쪽

PRAEFATIO

rum ad νοούμενα adhibitarum, in cognitione thco- retica negata, sed in praelicis adserta, partim in miro praecepto illo, ut nosmet qua 1ubiectum libertatis faciamus νοουμενον vero etiam respectu naturae phaenomenon constituamus in nostra ip rum conscientia empirica. Namque, quam diu nullam certam determinatamque cogitationem ha-

beres et moralitatis et libertatis, haud poteras diuinare, partim quid phaenomeno velis qua notime- non constituere, partim, an omnino fieri queat, ut cogitationem eius animo insormemus, si antea Omnes intelligentiae purae conceptus in usu theo- retico sistos iam meris phaenomenis tribuisses. Sola persecta critica rationis praeficae has omnes calumnias tollere poterit, ingeniumque sibi constans,'

quod in praecipua illius laude ponitur, illustrare. Haec siissiciant ad docendum, quare in hoc

opere conceptus et decreta rationis purae contemplativae, quae iam peculiarem sinat criticen experta, hie passim denuo examini stibiiciantur, quod alias haud ita decet iter scientiae constituendae cum rerum iudicatarum merito mentio fieri debeat, neque eae vero rursus moueri), his tamen licitum, quin necessarium suit; quoniam ratio cum conceptibus illis in transitu ad longe alium, qualet qui diei erat, usiim consideratur. Verum eiuS, modi transitu necessaria redditur comparatio usus antiquioris cum recentiori, ut recens orbita a prisca probe discernatur, sinulque contextus eorum δει

pareat. Igitur eiusmodi inuestigationes, in iisque in primis eam, quae rursus in conceptu libertatis

versatur, sed in usu rationis purae praelico, haud

15쪽

pRAEFATIO. X instar episediorii in considerabis, qllibus modo

lacunae expleantur systematis critici rationis contemplativae hoc enim e consilio sito plenum est et ablolutum), et, quod in properata aedificatione fieri λlet, posthac 1ulcra et columnae adstruantur, sed qua vera membra et genuina, quibus contextus systematis oculis obiicitur, conceptusque, qui illic modo problematice poterant ostendi, nunc in somnia sua reali perspiciantur. Quae modo monuimus, potissimum attingunt conceptum libertatis, . quem multos miramur gloriari se perspicere, eiusque posse possibilitatem explicare, quippe quem respectu tantum psychologico considerent, cum tamen, si antea illum respecta transscendentali adcurate contemplati essent, cum necessitatem illius, qua conceptus problematici, in usu rationis contemplativae periecto, tum plenam quoque citius incomprehensibialitatem cognoscere, quemque si postea ad usunt praeflicum transferrent, in illam ipsam huiusce determinationem ratione principiorum eius sponte

incidere oportuisso, quod 'alias lubenter perhibent facere. Conceptus libertatis offendiculum est universis empiristis, sed etiam clauis principiorum praelicorum maxime stiblimium philosbphis criticis moralibus, qui co intelligunt, se necessario

agere ad rationem oportere. Quapropter rogo

linorena, ne, quae in fine analytices de hoc co ceptu dicentur, leuiter perlustret. Atque eiusmodi systema, quod hic de ratione

pura practica ex critica rationis praeficae euoluitur, utrum plus an minus negotii exhibuerit, quo maxime, unde totum rite delineari possit, statio inuenia-

16쪽

PRAEFATIO.

tur, eorum laborum peritiis diiudicandum permittendum videtur. Ponit illud constituti nem metaphysices morum , sed 1blum quatenus haec principium ossicii ostendit, eiusque formulam determinatam indicat ac psobat; caeteroquin per sese ipsum consistiti Quare diviso omnium partium scientiae praclicae non adiuncta fuerit, quod tamen factum est in critice rationis contemplantis, causiae possunt rationesque in natura huiusce lacultatis rationalis practicae deprehendi. Nam determinatio ossiciorum specialis, qua ossiciortum humanorum , ad ea diuidenda, fieri duntaxat poterit, si antea subiectum huius determinationis homo), pro ea, qua Vere est, natura, quamquam modo quantum respectu ossicii uniuerse opus videtur, cognitum suerit; haec autem non pertinet ad critia Cen rationis practicae uniuerse, quae seta debet principia possibilitatis illius, compagisque ac ter minorum plene ostendere, nulla habita ratione peculiari ad naturam humanam. Igitur descriptio hod loco facit ad systema sciensiae, non vero ad

systema criticeS.

Cum de determinatione agitur peculiaris cuiuspiam facultatis animae humanae, secundum fontes illius, materiamque, ac terminos, tum quidem, pro natura cognitionis humanae, non nisi a partibus illius earumque adcurata et quantum pro .iis, quae nunc fiunt, elementis illius nobis iam partis) plena 'ostensione poterit institui. Sed adhuc aliud attentionis genus est, magis philos phicae et architectonicae; nempe ut idea totius rite adprehendatur, ex eaque omnes partes μ

17쪽

PRAEFATIO.

singulae in mutua illarum ad se inuicem relatione, derivandis iis a conceptu illius totius, in lacultate pura rationali consideretur. Quae quidem exploratio cautioque esse tantummodo per notitiam poterit summam systematis, quique ratione inuestigationem priorem neglexerunt, proinde non operae pretium duxere, eam sibi notitiam comparare, ad gradum alterum non perueniunt, nimirum ad perspicientiam, quae in reditu cernitur synthetico ad ea, quae prius data suerant analytice, nec mirum est, si ubique inconstantiam reperiant, quamque

quae per hanc exspectari possent, lacunae haud in ipsis systemate deprehendantur, sed in solo eorum peculiari cogitandi itinere dissbluto, nec cohae

rente.

De hac tractatione non vituperium metuo nouae singuae introduehie, propterea quod hic genus cognitionis sponte ad popularitatem propius accedit. Quod quidem opprobrium et nemini respectu critices rationis contemplativae poterat iumentem venire, qui eam non ibium peruoluisset, sed cogitando pertractasset. Noua Verba procudere, cum linguae haud desit copia verborum datis conceptibus conuenientium, puerile est, quo quidam in multis, si non nouis cogitatis et veris, tamen nouo panno veteri vini adsuto, conantur

sese insignire. Quod si igitur lectores illius libri

vocabula norint magis popularia, sed perinde cogitatis idonea, quam illa mihi videntur, aut vere vanitatem ipsorum cogitatorum illorum, proinde simul cuiusque verbi illud denotantis; permagnam illa re a me gratiam inibunt, volo enim intelligi;

18쪽

XIIII

PRAEFATIO.

altero vero de philo phia egregie merebunt. Qita in diu autem illae sententiae integrae manebunt, vehementer dubito, cos aptiora magisque usu trita vocabula inuenturos sere v.

I Magis quoque passim metuenda videtur calumnia ratione quorumdam verborum, suinma diligentia lectorum, ut quo ea spectant, conceptus ne praetereatur. Sic in tabula categoriarum rationis practicae, i in titulo modalitatis, sititum et isscitu; u praelice obiective possibile et impossibile) in vulgari loquendi conluetudine fere eumdem sensu in habet, quem proxima categoria initi et incis tontrarii; sed hoc loco ritu debet illud notare, quod cuia praecepto practico mere psybili conuenit vel pugnat quemadmodum fere solutio Omnium problematum geometriae et mechanices), allertim pestra- autem, quod in eiusmodi relatione est ad legem quantam in ratione uniuerte vere sitam; idque significationis discrimen vel communi verborum usui non prorsus alienum est, quamquam aliquantum inusitatum. Sic, verbi causa, oratori, qua tali, illicitum est, noua verba, novasque verborum constructiones procudere; sed poetae quodammodo licitum erit; in neutro hic cogitatur de ossicio. Namque qui perdere vult famam oratoris, is a nemine poterit prohiberi. Tantummodo hic de ratione determinante agitur imperativa et prohinuatita, itemque assertoria et apodictita. Pariter in nota, qua ideas morales persectionuin practicarum in diuersis philosophorinti scholis comparaueram, ideam sapienIiae ab idea sanctitatis distinxi, quamuis eas proprie atque obiective pro

uno eodemque declaraui. Verum hoc loco eam tantummodo sapientiain intelligo, quam sibi homo Stoicus arrogat, ergo subiective qua proprietatem homini adfictam. Fortasse vocabulum virtutis, quod pariter Stoicis celebratum est, melius eius scholam distingueret . Sed vocabulum pululati rationis purae practicae omnium maxime poterat causani dare calumniae, si cum eo vis

19쪽

PRAEFATIO.

Hoc itaque modo principia ex anticipatione duarum animi facultatum, et cognoscendi, et adpetendi, forent inuenta, et, quoad conditiones, compagem, et terminOS usus sui determinata, eoque vero philosophia systematica, tam theoretica, quam praetica, qua scientia, constituta. Nihil autem prius hisce conatibus accidere posse, quam si quis inopinato aperiret, nullam

omnino cognitionem ex anticipatione esse, necesse posse. Qiiod vero non metuendum erit. Namque perinde esset, ac si quis per rationem euincere velit, nullam omnino rationem osse. Etenim nos per rationem quidpiam cognostere dicimus, cum

nobis conscii sumus, nos illud scire potuisse, etiamsi id haud ita in experientia obuium suisset; proinde

cognitio rationalis eadem est, quae cognitio ex anticipatione. Ex enunciato empirico necessitatem

notioque confunderetur, quam postulata habent matb seos purae quaeque certitudinem apodicticam in se cohibent. Uerum liaec postulant actionis, cui quae subiecta est, rem cx anticipatione ilicoretice cuti

plena certitudine qua solbilem prius cognouimus. Sed . illud postulat postibilitatem ipsius rei obiectae dei et, immortalitatis animorum) e legibus apodielicis practicis. proinde duntaxat in gratiam rationis practicae; ubi eaeertitudo possibilitatis postulatae neutiquam 'theoretice, nec proinde apodictice, id est, respectu rei obiectae cognita necessitas est, sed respectu subiecti, obtemperandis legibus illius obiectivis, sed practicis, necessaria sumtio, prohide tantummodo hypothesis necessaria videtur. Neque verbum aptius inuenire poteram, quod melius subiectivae illi, sed tamen verae absolutaeque11ecessitati rationali conueniret.

20쪽

ex pumice aquam) exprimere Velle, cum eaque ut veram uniuersalitatem sine qua nulla ratiocinatio, proinde nec argumentatio ex analogia, quae certo praesumta uniuersalitas est et obice tua necessitas, ideoque hanc semper ponit) iudicio cuipiam

conciliare, 'aperte pugnati Necessitatem subiecti- vana, id est, consuetudinem, pro obiectiva, quae 1blum in iudiciis ex anticipatione locum habet, supponere, est rationi facultatem abnegare, de re

obiecta iudicandi, id est, ea, quaeque illi comperant, cognoscendi, et veluti de eo, quod saepenumero et semper certum quemdam statum 1cquitur antegressiam, non dicere, posse ex hoc ad illud concludi hoc enim necessitatuni obiectivam donoraret conceptumque coniunctionis cuiuspiam ex

anticipatione , sed modo causas similes similiter eum bestiis) exspectari debere, hoc est, conceptum causae vi landitus falsum selamque fallaciam cogitationum, reiicere. Neque enivi isti desectui valoris obiectivi, quique inde essicitur, uniuersalis eo poteris mederi, quod haud causam videas, quare aliis naturis ratione praeditis alius possit repraesentandi modus attribu ; quod enim si recte colligeretur, nostra ignorantia maius cognitioni nostrae incrementum adferret, quam omnis inuestigatio. Nam lolum idcirco, quod alias naturas ratione praeditas praeter hominem haud nouimus, ius haberemus, eas sic sumendi, uti nosmet ipsi cognoscimus, id est, eas reapse cognosceremus. HOC loco ne quidem monebo, non uniuersalitate adsensus valorem obiectivum cuiuspiam iudicii euinci, sed etiamsi illa sortuito accideret, ea tamen nondum erici posse argumentum concentus cum re

SEARCH

MENU NAVIGATION