Historia aerae Christianae, cui praemittuntur Schediasma de veritate historica et oratio de vero historiae usu auctore Io. Guilelmo Iano ..

발행: 1715년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

thonis, '' ) Eratosthenis, Alexandri Polyhistoris aliorumque libris alioquin dc perditis

ad aetatem nostram pcruenerunt: in quibus ordinandis et cum sacrorum annalium auctoritate coim

ciliandis post Ios Scaligerum uterque Vositus,

thos Aegyptiacas literis mandauit, teste Eusebio L. I. Praep. Euang. quarum stagmenta quaedam post Iulium Africanum in Chronica sua transtulit Eusebius, ex isto repetite Georgius Syncellus, et I. Maliger cum in Notis ad Euse, tum in Canon. Isagog. L. II. c. a. et L. IIl. c. a. illustrauit. Eratosthenis Quomodo hic tempora descripserit, 'a ter Eusebium et Syncellum ostendit Clemens Alexandri Strom. L. I. Cons. Vossius de Hist. GL tal. c. II et Marsham

Can. Chron. Προπαρασα. 3.

es Alexandri Polyh. Eius fragmenta extant apud Eusebium

Praep. Euang. L. lX. c. q. quibus praeter ceteros Chron logiam suam restitutam superstruit Pegronius Antiquit. Temp. Rest. U, UII. Scaliger Hic inprimis illas ueterum scriptorum reliquias, uelut tabulas ex naufragio collectas, notisque suis illustratas ad explanandam et recte ordinandam historiam sacram adhibuit : de quibus in egregii operis de Emendatione temporum apendice f. IX. pronunciare non dubitat, etsi inutiem stam epocham rem orn in sacra chronologia a Mehenius e. Peristinet huc inprimis eius Thesaurus temporum, quo inter erum Eusebii Chronicon ex Georgio Syncello, Cedreno, et Chronico Alex. cum Hieronymi uersione collatis rest,tuit, et cum Latinis Prosperi Aquitani Vtictoris Tunnunen-ss,Ioannis Biciariensis, Idacii Lemicensis, Marcellini et ali rum Chronicis coniunctita edidit. Ceterum an centones

illi Graeci pro ueris Chronici Eusebiani reIiquiis agnoscendi sint, multi iam pridem dubitarunt, imo id prorsus negat, et hoc nomine peracerbe in Scaligerum inuehitur

42쪽

Iac. Cappellus, Io. Marshamus Ed. Stillingfletus, Paulus Tereonius, Iacobus perizonius, plurimique

alii ingenii sui uires, diuersis licet consilio et in Cessu, experti sunt. '

Matth. Raderus praes ad Chron. Alex. a se editum. Leg. Mart. Hanckius de Scriptori Byzanti P. I. c. l. n. tuo. Schel- stratenus Antiquit. Illilstr. Dissert. praeuiae C. B. Steph. le Moyne Prol. ad Uaria Sacra 32.

'b Diuer consilio Maximam in Dagmentis hisce dissicultatem affert nimia illa, et non modo diluuii tempora , sed et ipsum huius uniuersi initium in S. literis ostensum longe

anteuertens antiquitas quam Berosius Chaldaeis, Manethos Aepyptiis, alii aliis adscribunt. Huius igitur expediendae' rationem diuersi diuersem inierunt. Alii annos non lares. sed lunares computatos fuisse, putant, idque autoritate Plinii etVarronis, quorum ille Hist. Nati Lib.VII. c. I, hic apud Lactantium L. II. c. tr. Aegyptios lunae senio annum determinasse, confirmat. Placet hic dynastias Aegyptiacas cum Chronologia sacra conciliandi modus Iac. Cappello in Hist. Sacra et Exot. ad A. M. 318 a. et Stillingseto in Originibus Sacris L. I. c. s. Aliis dynastiae collaterales, quae scilicet eodem tempore diuerss Iocis fuerunt, pro successuis arreptae uidentur, ut Gerh. Io. Vossio de Orig. et Progr. Idol. L. l. c. 28. Alii origines Aegyptiacas, quales ex Manethone Asticanus et Eusebius, ex Eusebio Syncellus, aliique, et ex his tandem Maliger prodiderunt . cum Petauio mistri Teme L. X. c. in prorsus ut sabulosas reiiciunt, et aliam iis rerum extra DEI coetum gestarum Chronologiam ex Herodoto potissimum collemm substituunt, ut Confingius in Aduersari Chronol. c. XVII. Alii per reges in deorum numerum ab Ae ptiis relatos stlem lunam ac sidera, per dynastias certas i storum periodos intelligunt, atque adeo rebus in terra gestis motus coelestes , et Chronologiae historicae Astronomicam stibstituunt , ut Marshamus in Cin. Chron. Proparast. P. 9. Con-

43쪽

ORATIO AUSPICA LUQuod si a Theologia ad iurisprudentiam, Optis mam illam salutis publicae conservatricem, progrediamur, misera Prosecto eius facies extitit, cum tota sere ineptis Glossatorum quorundam, hominum

omni antiquitatis notitia deuitutorum commentatiunculis contineretur. Quid enim solidi in legum Romanarum interpretatione expectari poterat ab iis, qui rationem, mores et in1tituta illius reipublicae, cui illae quondam latae sunt, ignorabant stra alii ipsis sacris annalibus uim inserunt, aut saltem ampliores annorum numeros in LXXuirali uersione o currentes minoribus CodiciYHebraei praeserunt, et hos a Iudaeis nescio quibus, corruptos esse, Contendunt: quam sententiam post Is Volsium acriter defendunt Pegr nius in Antiquitate Temporum restituta et defensa, Ha duinus in Chronologia V. Test. ad uulgarem uersionem ex acta et nummis illustrata, Tourneminus in Dissert. de Epo-cha Sesostris, et libello de Chronologia Patriarcharum, et omnes sere recentiores scriptores Gallici. Sed ut postremus ille, quem dixi in Ephemeridibus Treuolliensibus A. r o . P. 83. et Harduinus ab Alphonsedes Vignoles in Epistola Vindiciis ueterum scriptorum Maturini Veg. dela Crose subiuncta confutatus est: ita Marshami, Conringit, Cappelli, Pegronii et aliorum hypothesei Iac. Perigonius in Originum Aegyptiacarum inuestigatione examinauit, et postquam, ex tam discrepantibus Aegyptiorum. Chaldae rum et Graecorum traditionibus nihil certi alare Psammetichum Pharaonis Nechonis patrem hauriri posse, in iisque inter se conciliandis omnem operam frustra sumi, demonstrauit, ipse cap. XIII. sqs. noua methodo non ex annorum numeris, quos ubique uitiose scriptos esse, putat, sed ex

synchroni simis historicis antiquiorem chronologiam i

murare conatus est. Diuili od by GOrale

44쪽

DE VERO HISTORIAE USU bant, et eadem de causa ne uerborum quidem sis gnificationes satis assequebantur. Quare tum demum ex situ et squalore caput extulit, et cum communi rerum publicarum utilitate pulchrius enitere

coepit, cum Budaci, Alciati, Cuiacii, Duarcni, Hotomanni, Balduini ueteris historiae cognitionem

et elegantiorum literarum ornamenta ad eam ex colendam attulissent. Interea quantacunque fuerint horum uirorum in iurisprudentiam merita , tamen omnia, quae ex historiae et antiquitatis fonte ad illam ornandam redundare poterant commoda n quaquam ita exhauserunt, ut noli multa aliorum

industriae reliqua fecerint. Imo, si uerum fateri uelimus, faepe illi uerborum potiorem, quam rerum rationem habuerunt, et splendida utilibus praeserendo magis argute ueterum 'pulorum in-1tituta exposuerunt, quam hodierni imperii Romani rationibus consuluerunt. Reprehenditur Glosiator Speculi Saxonici, quod leges Germanorum propria s, uera illarum intentione neglecta, ex iure Iustiniancoexplicarit, aeque absurde, ac si quis iura principum Euangelicorum circa sacra ex constitutionibus Turcicis de ossicio ac potestate summi pontificis Muhamedani exponere conaretur. Absit, ut eruditissmos uiros eodem loco numeroue habeamus : sed annon tamen post laudatos illorum labores multa adhuc ad iuris praesertim publici Germanorum explana

45쪽

tionem necessaria merito desiderata fuerint, iudicentii, qui hanc potestatem suo iure sibi uindicare possunt. Ego hoc saltem tuto affirmare posse uideor, cum longe diuersa sit ueterum ciuitatum siue Graecarum siue Romanarum ab hodiernis regnis imperiisque ratio, cum utraque diuersis moribus institutisque utantur, non semper haec ex illis recte

diiudicari: ' ac sigillatim quidem ea, quae ad I

perii Romano-Germanici naturam et instituta, ad controuersias regum et principum, ad singulorum ordinum iura ac priuilegia pertinent, collatis licet omnibus

Quam perperam faciant, qui hodiernas controuersias iuris pubi lex ueterum Romanorum legibus diiudicant, iam

ex simili confusione et intempestiuo antiquitatis studio ortae sunt pleraeque deforma imperii Romano Germanici controuersiae, inprimisque probrosa illa Pusendoria opinio, sub nomine Seuerint de Mon'mbano proposita, qua Imperio Germanico nescio quam irregularem et monias rosam formam tribuit et perinde ac u descriptiones Aristotelicae ad ciuitatum Graecarum uel regni Persici misi' tum, qualis illo tempore fuit, accommodatae tantam nor mae uim obtinerent, ut, si quae respublica illis non satis r spondeat. ea monstri loco liabenda sit. Vide sis historiam illius disputationis cum recensione scriptorum in utramque partem apud Eulpisum in Comment. ad Monetamdi

46쪽

mnibus iuris Iustinianaei praesidiis, ne intelligi quidem posse, nisi Imperii illius primordia, propaga

tio et cx nuersones ex historia Germanica accurate cognita fuerint et perspecta. In quo unum Leh- manni Chronicon omnibus Glossatorum Commemtationibus facile praetulerim : qui inter primos supra uulgi consuetudinem elaborauit, et aliorum quoque industriam ad hoc studiorum genus diligentius excolendum commouit. Nam post eum Hermannus Conringius, Io. Henricus Bocclerus, Ericus Mauritius , Ioannes Limnaeus, Ioannes Schilterus, Io. Georgius Κulpisus, et nostra aetate Io. Phil. Dattus, lo. Nic. Hertius, Henricus Cocceius et alii, quid historia Germanica ad firmanda et constituencla iuris publici fundamenta praesidii asserat, non sine communi orbis eruditi approba

tione , ostenderunt. ' antopere uero istud

non ). Priusquam Arumaeus Ius publicum in distinctae artis formam redegit, id totum sere historicis monumentis comtinebatur. Etsi uero historiae pariter ac notitiae Imperii Germanici a iure publico discrimen praeter ceteros Io. Andr. Bosius introduct. in Notitiam generalem rerum-- . puta. cap. 3. luculenter ob oculos posuit : illam tamen inter praecipua huius adiumenta et praesidia referendam esse, nemo negauerit. Et quo quisque in illa uersitior. - ad hoc recte intelligendum et explicandum aptior est. Quo nomine prae ceteris Iuris publici systematibus commendari meretur Cocceii Prudentia Iuris publici. ubi ea inpris mis, quae ad ditionum et prouinciarum Grmarucarum historiain pertinent, diligentius, quam Pro uulgi consum

47쪽

RATIO AVSPICALIS non modo ad nominis imperiique Germanici decus, sed saepe etiam ad salutem et securitatem publicam pertineat, multis exemplis demonstrari posset: ex quibus uel unicum breuitatis studio commemorabo. Cum superiori seculo tota sere Germania fatalis illius belli tricennalis incendio arderet, non minus Lindauiensuri libertati periculum a mona Chorum

Lindauten im fraude, quam aliis ciuitatibus a scuo et igni impendere uidebatur. Proserebant enim illi diploma Ludovici Pii, quo iam tridem coen bio suo uniuersam ditionem Linuauiensem subiectam et contributam fuisse, asserebant, atque Ddeo res suas, iniuste scilicet per aliquot secula subtractas, aliorum exemplo repetebant. . Quid facerent Lindauienses Θ Num praescriptionem obtenderent Θ Atqui hanc monachi in bonis Eccleasticis locum iidere, aut contra scriptas Imperatoris Augusti literas ualere, negabant. Aut doli mali postularent aduersarios Θ At nemo huius eos sat es-ficaciter conuincere poterat. Scilicet nullum aliud expediendae dissicultatis remedium supererat, nisi

tudine, excusi: quanquam, ut nihil omnibus numeris pedi sectum est, ita hic quoque uiri docti reperisse sibi uisi uint. quod emendari aut desiderari pqssit. Praeter hunc et alios, quos nominaui, et quorum scripta sitis nota sunt, leti etiam meretur Vir. Huberi specimen iurisprudentiae historicaa, Institutionibus Historiae ciuilis annexum, ubi, quam amicas ius et historia operas sibi mutuo nauent, ex instituto ostendit.

48쪽

DE VERO HIs TORIAE USU. 4'in accuratiori historiae antiquitatis Germanicae

notitia. Ex hac enim primo Dan. Heiderus, deinde multo luCulentius Conringius, cuius singularis de hoc diplomate liber extat, id sub initium Sec. I uel finem XIImi confictum et suppositum fuisse, iis indiciis demonstrauit, ut nullus inposterum sucus ad imposturam oblinendam sussiceret, iniqua uero monachorum postulatio omnium ludibriis e poneretur. Quod si non tot alii praeclarissimi uiri, nominatim Chifletii, Barlaei, lonstoni cum salutaris artis scientia historicae eruditionis laudem coniunxissent . uel solus ille, quem dixi, Conringius Medicus, quam deceant illum ordinem haec studia, comprobaret. Neque sane deessent argumenta, quibus nobilissimam medendi disciplifiam non minus historia naturali, quam iurisprudentiam ciuili, aut Theologiam Ecclesiastica carere posse, demonstrarem. Nam ut illa potissimum experientia, non unius uel alterius hominis, sed. multorum seculoriam nititur, atque ex diligenti uariorum casuum euentorumque consignatione primum nata et longius deinde progressa est : ita huiusmodi obseruationibus in literas relatis hodienum alitur, augetur ac sustentatur. Sed ne falcem in alienam messem immittere, aut ea, quae a studiis meis alieniora sunt, audacius quam prudentius attingere uidear, totam hanc partem aliis copiosius explicandam re-G linquo

49쪽

ORATIO AUSPICALIS linquo: cum praesertim iam diu philosophia or tionem meam ad se uocet, quae quicquid pra clarum et laudabile, quicquid ad uitae humanae commoda amplificanda, uel incommoda leniem

da aptum et accommodatum complectitur, id totum historiae acceptum refert. Nam quae mai res diuturno rerum usu cognita literarum monumentis Commendarunt, ea posterior aetas nouis subinde accessionibus aucta, et cum suorum temporum euentis comparata in certum ordinem redegit,

atque adeo ad communia quaedam dogmata, qui- . bus tota philoλphia continetur, reuocauit. Si quae uero philosophoriam placita tali fundamento de stituantur, ea in inanium speculationum sum abeunt, et amplissimum philosophiae nomen ac d

Cus minime tuentur. Vnde non sine causa la

datissimus Franciscus Baconus Verulamius historiam naturalem, quam uocat, indutauam desi- derat, quae non modo cXtcrnas lapidum, pia tarum et animalium imagines, uel operationes describat, sed solidis ac rarioribus obseruationibus eorum naturam declarantibus ditata sit, neque χ-lum ordinarias naturae uires, sed ea etiam, in quibus illa uci per se interdum a consuetudine sua discessit, uel per artes hominum aliquando detrusa est, ob oculos ponat,atque adeo plena rerum euentorumque

φ) Verulamius) Lib. III. de Augmentis scienti cap. s. p. 68. P.

50쪽

DE VERO HISTORIAE USU Dque naturalium inductione primam, ut loquitur, philosophiae mammam praebeat, et multa partim emendandi, partim diligontius exquirendi materiam subministret. Neque uero haec tantum de

speculativa philosophia accipienda sunt, sed multo magis etiam ad morum doctrinam et uitam bene beateque instituendam ualent. Cum enim e dem saepe fabula mutatis tantum personis inter homines agatur, et similia incepta similes exitus plerumque nanCiscantur, nulla tutior utiliorue nostras uel aliorum actiones moderandi ratio iniri potest, quam si in multorum seculorum exempla, uelut in speculum intueamur, et inde, quid noDis,

quid aliis, quid reipubl. expediat, desumamus. Iam olim praeclare id intellexit Romanae historiae princeps T. Liuius, qui hunc praecipue finem operis sui immortalitate dignissimi sibi proposuit: is

ut lectores omnis exempli documenta in illustri ,, posita monumento intueantur, inde sibi suaeque ,, reipublicae, quod imitentur, capiant, inde Qe- is

dum inceptu, infelix exitu, quod uitent. Quid Θ is ipsa scriptura sacra, optima et persectissima bene

beateque uiuendi magistra, nonne Cum uitae praeceptis historiam coniungit in Habet uidelicet hic quoque locum, quod de instituendi ratione dici solet: longum et dissicile iter est per praecepta, breue et essicax per exempla. Quae qui negligunt, G a et

SEARCH

MENU NAVIGATION