Historia aerae Christianae, cui praemittuntur Schediasma de veritate historica et oratio de vero historiae usu auctore Io. Guilelmo Iano ..

발행: 1715년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ORATIO AUSPICALIS et prudentiae suae nullis rerum documentis sustuliatae praefidunt, incertis casibus ac temeritatis peri- lculo se committunt, multaque fclicitatis humanae praesidia aut nunquam , aut sero, et sito potius,

quam alieno dispendio addiscunt, eorum fere simiales, qui sine praemonstratore per loca invia, mul- ltisque dissicultatibus impedita, quam illius indicio lper uiam regiam, et aliorum uestigiis tritam incedere malunt.

Facessant igitur obtrectatorum et male lde historia sentientium uoculae , qui summam eius utilitatem aut propter ignorantiam non intelligunt, aut propter animi peruerstatem agnoscere nolunt. Maneat philoisphiae morali, maneat uia tam et rempublicam bene gerendi prudentiae sua dignitas, dummodo illam ex historia praecipua subsidia mutuari, et sine ea frigere, ac uelut succo neruisque destitutam humi repere, fateamur. N

que uero malorum aut tristium Commemoratio,

quod unum supra Maximum Tyrium obiicientem 'laudiuimus, labem historiae aspergit: nisi sorte etiam i doctrinae moralis tractatio propterea dissuadenda luidetur, quod de uitiis aeque ac de uirtutibus loqua- ltur. Sed quemadmodum haec tali bonorum mal rumque comparatione uirtutis splendorem illustrat lpotius, quam obscurati ita etiam exeni a mal

rum literis prodita, turpitudine sua et infelici exitu, quo

52쪽

DE VERO HISTRIAE USU. nquo plerumque concluduntur, lectorem a peccando deterrent, et alienis damnis propositis cautiorem

reddunt tantum abest, ut ad limitia uitia instigent. Non plus roboris aut firmamenti iis inest, quae Η. C Agrippa nobis opponit. Cum enim profiter scriptorum nonnullorum dissensiones, aut reationes ex incerto rumore haustas, uniuersam hustoriam condemnat, quid aliud agit, quam ut toties nauseatum atque explosum commune illud scepticorum sophisma nobis obganniat, quo a dubia unius uel alterius rei fide . omnium falsitatem perperam Concludunt. Pone uero, dari relati nes quasdam incertas et inter se discreptantes, quas historiae nomen ac dignitatem non siistinere, facile concedimus: extant tamen et multa certioris fidei et apud omnes aequos prudentesque rerum aestia maiores extra fraudis suspicionem posita, quae cum

aliis quibuscunque simili fundamento nixis amice

conspirant. . I

Quaenam uero illa sint, aut quomodo ab incertis et spuriis discerni debeant, non tam hoc tempore iusius exponere, quam inposterum ipse usu experiari ac docere mihi constitutum est. DEo enim immortali, summo rerum humanarum arbitro, Consilia ita moderante, Potentissimo polon. Regi et principi Electori Saxoniae, Domino ac Nutritori nostroclementissimo, uisum est, in illustri hac Acade- .

53쪽

ORATIO AUSPICALISmia munus docendae historiae publicum et ordi-

narium ad me deserre. A quo quidem suscipiendo

poterat me non tantum grauitas et amplitudo cius deterrere, sed et florentissimae ciuitatis celebritas, in qua, per DEI benignitatem, nihil ad uitam commode agendam desideraui, reuocare. Sed quoniam non nobis solis nati sumus, et optimo cuique hic potissimum uitae omniumque actionum finis propositus esse debet, ut, quantum ingenio conniti, quantum labore ac industria contendere potest, patriae et communi utilitati inseruiat: ego quoque ampliorem id ero modulo uirium praestandi occasionem diuinitus ostensiam, aut propter inertiam et laboris fugam deprecari, aut maioris forsan comoditatis studio subterfugere, et nutui, quem in toto hoc negotio deprehendi; diuino non obtemperare, religioni omnino duxi. Cum igitur hac una spe et cogitatione permotus, nulla sane utilitatis uel Commodorum ratione habita, huc accesserim, quid magis optem , quid ardentioribus precibus a DEO immortali expetam, quam ut i res in posterum subeundos, quibus cum optima

aetatis parte, OmneS Conatus, Omnes animi com

risque uires, omnes denique facultates libentistimedeuouebis, sperato fine et fruma, in quo omnia mihi posita esse, decreui, non excidere patiatur p. Tu

54쪽

DE VERO HISTORIAE USU. nTu ergo benignissime pater, omnium, quae bona nobis contingunt, auctor datorque, uota haec cum gloriae tuae amplificandae studio coniuncta exaudi atque confirma. Tu me multis inde a prima aet, te beneficiis affectum nunc tandem in dulcissimae matris et studiorum meorum quondam formatricis

complexum, in quo, pro uoluntate tua, uiuere et emori paratus sum, nihil tale ierantem reduxistLΗis beneficiis tuis porro etiam faucas, et scmel huc reuocatum non prorsus indignum tali matre filium esse sinas i Tuo solius auxilio fretus, partes mihi demandatas subire, et tam arduum onus maiori, quam in uiribus meis poni poterat, fiducia suscipere non dubitaui. Tu ergo ipse imbecillitati succurre, nutantemque sustenta, et quae ipse conatibus meis promittere non possum incrementa, tuo fauore praesidioque largire. Cumque haec omnia euenire nobis non possint, nisi patria nostra salua st, hanc quoque Numine tuo defensam, eX omni temporum dissicultate ereptam, et iminentium malorum metu liberatam tuere, inprimiS uero Potenti regem FR. AUGUSTUM, Dominum nostrum clementissimum, una cum principe Iuuentutis, Rectore nostro Magnificentissimo, respice, et omnia consilia immoderare, ut illis fatuis atque florentibus etiam respublica floreat, tum et Musae nostrae tanto

55쪽

se ORAT AVSPICALIS DE VERO HIS T. VSU. auspicio tutae Optata quiete, libertate et securitate perfruantur.

Post eam uero, quam DEO, potentissimo regi, et summis, qui pro rege curant, administris debeo, grati animi religionem ac pietatatem, amplissimo Senatui Academico, et speciatim excellentissimo philosophorum ordini me obstrichim profiteor,

quod benigna commendatione sua prima commutatae sortunae meae fundamenta iecerint. HaeCenim una illustres aulae regiae proceres, literarum non minus ac salutis publicae Curam cum immortali sua gloria sustinentcs, qui alias nunquam fortasse de me huc reuocando cogitassent, induxit, ut, post denuo requisitam demissislimi obsequii testificationem, munus in hac Academia uacuum ad me deserendum censerent. Vobis igitur, Pro-Rector Magnifice et Patres Acad. Conscripti, gratias quantas. Possum, maximas pro ista in me uoluntate persolvo, et quemadmodum uel hinc optatum futurae etiam. beneuolentiae indicium capio : ita illam omnibus, quae ab homine deditissimo proficisci possunt, ossiciis complectar, et, cum aliis dignitate et meritis me inferiorem esic , ipse libenter

agnoscam: nemini tamen unquam debita uobis obse i . uantia, et omnibus pro facultate inseruiendi .

t. promtitudine Concedam.

SEARCH

MENU NAVIGATION