Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

aula licet abhorreret , plane deditus erat. Hu .c rem gratam fore minime dubitavit, si suis quoque Versibus nuptias celebrasset Τhad 19ei Barberinii Caroli Fratris Pontifici Filii es Annae Columnae , quae regio propemodum sumptu Sc apparatu factae fuerunt an. MDCXXVH. Latino Carmini nomen coronae ny rteae dedit, in quo bina quaeque membra strophe Sc antistrophe sibi respondent . Est quidem elegans, & grandioribus Sententiis atque imaginibus adspersum Pindari enim imitator Donius dici volebat deque eo cum judicium exquisiisset Gasparis Scioppii 8c Benedicti Floret ii, quorum

aures teretes sane & religiosae erant, ab utroqae laudes retulit haud vulgares. Μinime tamen sibi probari dixit Floretius, quod sententias strophis non clauderet , hujus rei licet exempla dederint Graeci MLatini poetae . Antequam hoc carmen Vul garet, Oden emiserat cum epinicio & epigrammatibas nonnullis ob receptam a Ludovico Francorum Rege Rupellam, repulsam que Anglorum clas em, nec non carmina

riR, quae, si tempora spectes, quibus ni

162쪽

Io. BAPTISTA Is probabatur, nisi quod turgebat Se inflatum

erat, tanta e Si corruptela . malae conSue

tudinis , laude haud mediocri digna putabis . Gratissimum Ludovico Regi fuit donum carminis S. epinicii , quod humanissimis litteris ad Auctorem ipsum scriptis testatus est . Is vero cum intelligeret, investigatione earum rerum , quae sunt Veteribus monumentis traditae, & quae sunt in usu apud cultiores nationes , Se tantum rO. horis aSSecutum esse , ut ceteros docere

posset de ratione pangendi carminis , de pa-rodia , de choris antiquis, de dramalum an . ιiquis noυisque speciebus, ad haec tractanda omne studium curamque convertit. Alia Mparabat, nullum patiens esse diem , quin commentando, legendo & scribendo multa in adversaria referret, ad quorum cognitionem jam corroboratus doctrina deducebatur . constitui his verbis scribebat ad Floretium suum ) edere ideam quamdam , SiPesynopsim aliquot verum, quae partim abso lata , partim assecta , partim in animo concepta habeam , ut appareat saltem, sin minus ob fatales meas in studiit aduersitates

163쪽

t . Scere potero, tamen praeclara moliendi con ιIum atque Noluntatem mihi non deesse. Ex his operibus maxime expeti videbantur

ab eruditis hominibus Pandectarum , vel mnomastici libri, quibus ad illud sincerumae subtile Scioppii & Francisci Bernardini Ferrarii judicium nihil poterat esse laboriosius atque laudabilius. Horum hinos viginti enim duobus totum opus constabat cum edolasset, obtulit patrono suo munificentissimo Barberinio Cardinali, quorum alter rei

equestris & navalis , alter cibariae, Cetera rumque rerum, quae ad vitam sustentandam sunt necessariae , vocabula complectitur .

Ex his quam ingenti, immensoque in campo is versari sibi proposuerit . quantarum quo artium opus esset, facile intelligi potuit Nec prosecto mediocris laboris erat, ut Plinii Verbis utar , vetustis novitatem dare novis auctoritatem , obsoletis nitorem , Ob scuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem . Quod ut Praestaret, non Solum ex e

ditis libris , sed etiam ex inscriptionibus ex antiquis chartis, ex lexi cis , M glossa riis ineditis , ex recentioribus linguis cura

164쪽

Io. BAPTISTA Isriis, quae olim erant in usu, collatis innuis mera collegit ad rem grammaticam , musicam , militarem, dialecticam , physicam , me. dicam, politicam, geographicam, moralem, rusticam , civilem , Vestiariam , Sacram, promianam , historicam , fabulosam , aedificatoriam , lusoriam aliasque hujusmodi illas trandas . Haec ampliora videbuntur , quam ut ab uno homine disci tractarique potuerint , sed cum Donius nosceret omne iter anti inquitatis , ut non facile reperiri potuisset, quod illi esset incognitum , seque locupletasset graviorum artium , multarumque linguarum in Strumento , plurima, quae aliorum diligentiam effugerant, proferre, nova

que luce illuminare potuit. Ad haec, quidquid de Hebraicae , Graecac Latinae recta pronunciatione multa diligentia & acri

judicio adnotaverat , in Volumen redegit, a quo omne id removit, ne actum agere videretur , quod ante se tradiderant Erasinus, Meherchus , Lipsius , atque Gret serus. Multus praesertim fait in quaerendis, quae Supersunt in recentior ibas linguis antiquaa

pronunciationis vestigiis, & in vestigandis

165쪽

is 8 D N i V sex plurimis longeque remotissimis linguis

priscos sonos Graecae Latinaeque deperditos . Separatim quoque egit de accentibus . seu de prosodia , de temporam spatiis, de adspirationibus, aliisque similibus , neque

contentus suam se tulisse sententiam , ac

judicium . pronunciasse, quae de his rebus Senserunt veteres Graeci grammatici Porphyrius & Herodianus, quorum extabant in Vaticana & Parisiensi hi bliotheca scripta quaedam a se in Latinum conversa , in medium afferre cogitavit. Investigavit etiam tenues Etruscae linguae , aliorumque Veterum Italiae populorum reliquias , qua de redisserendi occasionem ei dederunt bina Etrusca numismata , quae sorte fortuna ad Bar- herinii Cardinalis manus pervenerant. Atque de Etruscorum lingua cum binas videret serri sententias, quarum nullam probabat erant enim, qui astinem illam esse putabant Syriacae, alii , qui Graecae 9 multa attulit argumenta, quibus Latinae linguae ope Etrusca monumenta explanari commode posse contendit. Ex linguarum proprietatibus merito conjici posse judicavit, quam cognati.

166쪽

I o. B A P T I S T A Is nem inter se habuerint veteres populi, &quae suerint illorum migrationes , quo de

argumento sic disserendum duxit, ut om. ne id colligeret , perpenderetque , qaod a Moyse atque Ethnicis scriptoribus litteris. consignatum fuerat . Tot Donii labores in antiquitatis studia minime ignorabat Summus Pontifex quin immo provehebat, utque eum insigni aliquo praemio assiceret, mune re honestissimo Secretarii, ut vocant, Cardinalium Collegii decoravit. Successit in locum Io. Baptistae Lauri, qui ut de re catholica bene mereretur, opus inchoaVerat de Notilia Episcopatuum orbis Christiani . Sane magnopere intererat Pontificis istud absolvi , cujus rei mandatum dedit Donio , qui in illo exhauriendo minime passus eSt desiderari diligentiam suam . Dum VerSabatur Donius in do florum hominum , quibustum urbs Roma abundabat, flore, & vel ab iis colebatur, qui illum aetate anteibant . nil tam optabat quam praestantiam Virtutis , ingenii, fortunae conferre in amicos, quo. rum plerique debitum ejus liberalitati, do is strinaeque testimonium tribuerunt . . Dabat

167쪽

etiam Operam ne qua amicorum , inter quos laudis esset aemulatio, dissidia serent. omnesque, conjunctis studiis, civium commo lis ,& litterarum utilitati consulerent. Fuit autem quaedam fortuna satalis . ut brevi tempore multos peste aliisque morbis consumptos amiserit, e quibus mortem praesertim de

levisse videtur Hieronymi Aleandri, cujus tumulum epigrammate ornavit 'b . Nam ei omnia, quae jucunda & humanitate alterius , 9 moribus homini accidere possunt ,

ex illo accidebant. Maximam etiam calamitatem cepit a domesticis laneribus. Immaturo enim duorum fratrum interitu, quorum alterum morbus, ferrum alterum singulari in certamine vita privavit, coactus eSi no-Vam Hospes Aleandri tumulum si sorte requiris. Hic brevis illius contigit ossa lapis . Cetera si quaeris, musaruin limen adito. Liquit ubi ingenii tot monumenta Sui: Majora. at priscae probitatis fama superstes, Doctorum gratis mentibus inseruit.

168쪽

Io. BAPTISTA r6 Ivam vitae rationem inire , familiae negotiis atque curis in patria implicari , spem abjicere honorum ampliorisque fortunae, & urbem relinquere, in qua tot ad antiquitatis studia colenda habebat subsidia. Ab illa, quam tanquam alteram patriam diligebat, cuique quidquid erat reserebat acceptum, antequam discederet , extare voluit insigne

pietatis suae monumentum, exarato opere

de salubritate agri Romani restituenda. Diligenter inquisivit in ea , quae Sunt memoriae prodita, ut probaret agrum illum antiquissimis temporibus fuisse salubrem , indicaretque per quos, quibusque de caussissulubritatem hanc perdidisset, quae huic malo remedia asserri potuissent, qaae qae his potiora judicasset. Minime enim dabitabat, quin Urbanus VIII. qui tot modis amplificaverat ornaveratque Ponti sciam ditionem hoc facto suam gloriam esset

Vol. XVII. L

φὶ In Epistola nuncupatoria ad ipsum Pontificem kaec de eo narrat. Nam quum novis, atque

169쪽

cumulaturus . Ante Donium licet hanc ipsam rem satis erudite tractaverit Marsilius Cognatus Veronensis, qui dia medicinam Romae secit. multa tamen is nova attulit tum ex antiquitatis thesauris , tum ex interioriphySica petita , quibus plausere M Pontifex ipse . bc ii omnes , qui eruditionis & humani generis incolumitatis erant studiosi. Quae-

insignibus operibus non Urbem modo, sed totam Ecclesiae ditionem muniri, atque exornari a te cernerem , minime culpandus videbar . si qua vetae gloriae stimulis inflammato. qua paternae charitatis face in publica commoda nunquam non excubantis , accenso tanquam igni pabulum, recentem laudis materiem sub Aurum. Quid enim Τ Hadriani moles firmis atque ingentibus operibus inclusa : in Vaticano

armamentarium institutum . copioseque instructum : Pontificia domus reconcinnata atque ex

culta : in Quirinali egregie ampliata: vetusta templa a fundamentis restituta: Bononiensium& Fetrariensium fines validissima hinc arce. illinc cpportunis aggeribus praemuniti : Cea. tuin Cellarum portus repurgatus cita Disitired by Gocrate

170쪽

IO. BAPTISTA Ioare satis mirari non possum , quod de tam utili opere in vulgus emittendo minime sol.

licitus fuerit, quod liberi illius longum post

tempus praestitere . Sed ita natura comparatu S erat, ut conquireret undique materiem

magnorum operum , multa & varia inchoaret pauca absolveret. 9 absoluta vel modestia , Vel spe meliora faciendi libentius apud se retineret, quam Vulgo concederet . Porro si famae cupidior fuisset. multos, quorum immortalitati commendata sunt nomina , gloria vicisset, quemadmodum doctrina superabat . nec miraremur Niceronium, Baylium aliosque , qui de hominibus eruditione praestantibus Vitas declararunt, nullam Donii mentionem secisse. At hi animadvertere saltem debebant, parvi licet secerint ejus carmina , orationem de laudibus Mariae Mediceae Gallorum Reginae , quam dixit Florentiae , cum ei maxima pompa parentaretur, dissertationem de antiquorum poenula omni eruditione resertam , quae jam extabant scripta, de Graecorum musica , tum

theorica, tam praetica multa adeo nova , recondita ac plane docta ipsum in medium

SEARCH

MENU NAVIGATION