장음표시 사용
261쪽
a sq. CAROLUs Μ Ri Apraesertim studiis factum est, ut an. Μ DCLXI. honorificentissimo munere ipsius Senatus S cretarii decoraretur, in quo gerendo gessit autem quoad vixit & in extraordina riis etiam mandatis conficiendis , in quibus gravissima fuere regundorum finium. m derandique Ticinense Lyceum . omnia ad gloriam splendoremque amplissimi Consilii revocaret. Aceldit aliquando , ut cum in eo mentio fieret apostolorum, quo nominea Iurisconsultis designantur litterae, quae ab eo, a quo appellatum est , ad Eum . qui de appellatione cogniturus est, mittuntur , unus extiterit Graecae hujus vocis originis ignarus adeo, ut eos Sanctorum apposito appellandos esse putaVerit, quae tur pis inscitia in multis risum. in Carolo Vero vehemens desiderium excitavit, non extremis tantum , ut dicitur , ditis Graeca in linguam attingendi, sed ita arripiendi, quasi diuturnam sitim esset expleturus . Voti compos factus , facile munus obtinuit illam &Latinas litteras docendi iis in scholis. quae Palatinae vocabantur, in quo magnam utilitatem attulit civibus suis. Ut hos quoque
262쪽
M A G G t U S assoblectaret , remque gratam saceret iis , qui pro Hispaniarum Rege sedebant ad Mediola.
nensis Provinciae gubernacula , tria melo in
dramata c' brevi tempore exaravit, in quorum altero sic saeculo indulsit . ut illud mi, nus castis lusibus polluerit, cujus rei poenituit adeo illum postea, ut quotquot ejuS-dem exemplaria invenire potuit , flammis damnaverit. Sensit & amoris stimulos . Dein periit enim seminam generis nobilitate, sormae pulchritudine , castitatis opinione, in gen i vi nemini secundam , cujus laudes multis carminibus sui amoris testibus cele-hravit . Haec quoque, quamVis nil impudicum redoleant, improbavit, aetate, experientia atque moralis Christianae praeceptis commonefactus nil tam ossicere ad sapientiam adipiscendam , quam amatorias levitates . Sibi vero gratulabatur , quod solutus
mee inscribuntur: La Bianea di Casti glia, Gratitudine umana io sia Ailati is Amori, is la
263쪽
bus in prima adolescentia. 8c ad brevissimum tempus fuerat constrictus, vel cum Eurilla sua sane castissima femina de vir. tutis bono loqui, & hujus ab illa petere exempla posset . Ad hanc ipsam virtutem in se aliisque alendam binos ex Gallica lingua in Italicam convertit libros. qui prae-eepta dabant saluberrima vitae sancte de .gendae. quodque ex ii S alter nobiles praesertim seminas ad omne ossicii munus in .stituebat , huic nonnulla addidit de suo , quae ad amputandam & circumcidendam inanitatem omnem atque errorem in ornamentis animi & corporis quaerendis conducebant . Ex omnibus artibus quod nullam potiorem nobilioremque putabat morali phi losophia , qaia ea nulla vitae pars Vacare
Ie dorate catene. Ond'io sui strettoor d' amore or di gloria io pia non sento Che 'I desio giove nil che m' arse ii petio Venne quat suoco e pol passo quia vento .
264쪽
potest , 8c quia in ea excolenda sita est omnis publica & privata felicitas , magnum studium multamque operam ad eam sibi comparandam, ceterisque tradendam contulit . Maximi autem facere , ti praesertim admirari videbatur illam non linguae solum , sed etiam animi ac virtutis magistrum Platonem , cujus sententias de finibus bonorum Sc malorum complexas est libello , quem ad Vitalianum Borromaeum misit, quocum familiarissime atque amicissime vivebat, quique hoc doctrinae genere plurimum oblectahatur . Cum erat necessariis negotiis curisque vacuuS, Veniebat saepe ad ejus villam, qua nulla est magnificentior, quaeque Insula vocatur, & tum Musas ipsas eo in loco habitare dixisses , cum cantu, carminibus , & disputationibus eruditissimis omnia personarent. Vel dum dramata ab aliis exarata in illius villae theatro recitabantur , aliquid de suo addebat Μaggius, quod eminebat adeo ob dicta ridicule, salse & acu.
te ad carpendos vitiosos mores , nemo ut
dubitare posset, quin ex illius officina pro diissent . Improbavit postea hoc scriptionis
265쪽
a 38 CAROLus MARIA genus , ipsa monente Larilla, cujus haec
erat VOX, quamVis sententiose ridicula dici possint, effugiendam tamen offensionem eo.
rum , qui si quid reprehenderis pro se di.ctum existimant , In eo quoque ejus viri lem fravitatem laudaveris , quod licet paepe & multum rogatus ab illis fuerit, qui.
hus potestas data erat condecorandi ludos Scenicos , ne Sinςret artem dramaticam recidere ad paucos, novisque sabulis scenain ornaret, aut Saltem ab aliis conditas modis musicis accommodaret, quod antea , qui buSdam de suo allatis , non Semel fecerat, nunquam tamen adduci potuit, ut eorum sommodis serviret. Tantum enim illum odium cepit hujusmodi spectaculorum , sine qaibus adolescens vitam insuavem existima prat, ut ab iis, tanquam a libidinis scopulo Omnes avocare opι asset. Id curavit quidem . ut the tra haberent tragoςdias, in quibus spectandis animus non modo incorruptuS permaneret, Sed praeclaris exemplis , Sapientissimisque senteptiis ad vir;utis studi qm inflammaretur . Quid in hoc poesis genere posSat, tentavit in prima adole cen-
266쪽
M A G G I U s asotia , fabulae argumento sumpto ab iis, quae
narravit Ioannes Boccaccius de pa:ientissimae seminae casibus , cui nomen erat Griseida. Aetate vero provectus secit Asoti reditum,
sin prodigum filium, qui postqaam , dissipatis bonis, dolore , mi Seria tabuit . ut est evangelica parabola , paternam domum repetiit ; Sc Theopisten , quae fuit S. Eus tachii martyris uxor ab eo cum duobus liberis , quos mortuos putaverat, mirabiliter
recuperata. In illa altera ioci aliquid ad miscuit , quasi dictis socco dignis tragica
gravitas servari potuisset, alteram simplicitate, quam in omni scriptione scenica serin andam putavit, commendari voluit. Ut ex operiretur num populo placerent, quas Graeci it Latini secerunt fabulae . Iphigeniam Euripidis Se Troades Senecae sic convertit in Italicam linguam, ut ex hac milia, quae non probabat , dempserit , in illam vero
multa de suo transtulerit . sere ut novam confecisse videretur , Νon defuere . qui istud vituperarunt factum , atque in eo disputarunt , contaminari non decere veteres sabulas . quibus satis putavit respondere illis Terentianis dictis :
267쪽
... Aequum est UOS cognoscere atque igno. scere ,
Quae veteres facilitanunt, si faciunt novi. Prorsus improbabat ab Euripide minime ser . vatum suisse illud Horatianum praeceptum Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit;
quae caussa sortasse fuit . quare huie tragoediae minime extremam manum imposuerit . Solitus vertere seria ludo , senilem aetatem haud dedecere existimavit operam inscribendis comoediis ponere. Magis ut o
blectaret populum , huncque instrueret ad ea sugienda, quae vitioso more fiebant, usus est patria dialecto, feliciter adeo, novum ut comoediae genus omni urbanitate atque festivitate conditum invenisse judicatus fuerit . Quatuor usque exaravit c ,
268쪽
quae decies repetitae per placuerunt. Sumenim bene moratae , docentque multa cum venere M arte
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo fe
Qui praeclaram emendatricem vitae dixerunt poeticam, sane locupletiorem Maggio auctorem ad hanc confirmandam sententiam minime invenissent. Sive enim Iudicra, sive seria tractaret , sive carperet eos. qui animum falsis opinionibus, maloque more molliverant cυ, sive virtutem laudaret, doce ὶ Quare de se gloriari potuit Benchὶ pungente, io sui moleo gradito.
Che punsi un poco. e non εν enai la gente, Anxi quel mio toecar discretamente Pia tosto che dolor mosse prurito. Del punget eh'io so. tardi m a6eggi λΜordo seneta saper d' esset mordace, Lascio correr il verso . e pol mi spiaee: Scuso, ridico, e in medicar sis peMio .
269쪽
retque qua essent pietate Deus , patria , parentes . Sc amici colendi, quod sit ossicium, munus Reipublicae rectorum, nunquam non dedit saluberrima praecepta ad omnem via ae statum recte gubernandum. Homo , in quo nihil erat falsum & imitatione simula-ttim . quae latebant in animo ac Sensu suo proferebat, nec de se mentiebatur in glo Iiando . quod cum a Deo munus poetici ingenii accepisset, nil tam curabat, quam do in
nanti reddere, quod ab ipso habuerat I .
Pure un tal poetar mi se vantaggio Nel satirico stil. net amoroso, E parvi con quel mio dolce acetoso Buono agit anici. ed ai potenti saggio . φὶ Sie exorsus est suorum carminum prooemium . Dii mi talora io sento Che it inio Signor cortese Μi dih per te sue lodi alcun talento. Io, queste voci intese,
murei prender la cetra e dargit gloria: Bello h rivolger grato In ptb dei donator l' uso dei dono, E late ii don dei donatore istoria.
270쪽
Μ A G G I U s a 63 Neque dubitabat . quin hoc ita consequi
posset . ut Suo exemplo doceret Musarum
cultores , ex intima motali Sc theologia, atque ex divinae bonitatis thesauris depromi posse argumenta ad canendum aptissima . Grandis est ille quidem vetbis 8t sententiis a nil dicit nisi pure eleganterque . quodque apte haereat . & proposito condit eat , etiam atque etiam Videns , ut est Hs-ratii monitum Primo ne medium, medio ne discrepet imum ;aris ficiosa circumscriptione comprehendit , concluditque sententiam et non iis tamen laminibus earmina sua lyrica illuminavit l, quae produnt hominem animi quodam impetu concitatum, Sc vi naturae atque ingenii elatum, cui datum est non modo delectare
atque instruere. sed etiam quocunque volet animum auditoris agere . Non sine multa laude illud breviorum carminum genus , quod nos Itali dicimus Sonetti . praesertim adhibuit ad exacuendos animos in verae gloriae ac virtutis, Sc in L eam caritatis