Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a74 FRANCI seus juvenis licet imitari sibi proposuerit Petrarcham & Chiabreram, dc vestigia etiam per-sςcutus fuerit poetarum quorumdam Graecorum , Latinorum . Hispanorum , Gallorum& Siculorum , horum etiam interdum linguam usurpans, nihil tamen , Si perpauca excipias . ad nos pervenire sivit hujusmodi juvenilium exercitationum , in eo vim artificii & ingenii consumens, ut ipse ab aliis potius eligendus , quam aliorum bonus elector existimaretur. Adeo eum natura ad poesim sormaverat, ut, illa tantummodo duce , cum vix explevisset duodecimum aetatis annum , romanensem illam fabulam ,

quae inscribitur Guer in meschino, Italicis versibus reddiderit, neque multo post de reaedincata I aude Pompeja poema , cui ex reparatore Friderici nomen posuit, Scribendum Susceperit. Sunt &. alia plurima documenta hujus naturalis boni, quod si ς adultas excolendum putavit, ut omnia, quae litteris mandab φ, ad artem , quae dux est certior, quam natura, & ad Praecepta re-Vocaret . Ex hac vero arte sua deprompsit

mirificum genus poesis nam quamvis in

282쪽

L E M E N I U S ars prima adolescentia ab amatorio minime se abstinuerit, hoc tamen postea Sic improba vit, ut nihil hujusmodi extare voluisset

cujus praesta itiam novitatemque omnes et

gantiae & religionis studiosi in caeluin extari Iere 'in . Nil enim redolet nisi magnitudinem, potestatem. honitatem, sapientiam divini numinis , ut omnes hominex ad illud admi- .randum colendum, placandumque excitarentur . Quid magnificentius , ut aliquid exempli caussa ponam, excogitari potuit ode illa , qua Deu& ipse creans omnia exprimitur . quamque Maggius Correggii Pictoris, ut loquuntur, Nocti, qua tabula nihil pulchrius seri posse putatur, comparare Sole

De eo cum eaneret Redius, ait c Diti tam .9Il pastor di Lemene

Nella scoreta de' faggi e degli allori Dei Paladino Μacaron te risse, E di Narciso i sorsennati amori: E le eose dei ciet pici sante e belle ora scrive a caratteri di stelle. Disitired by Corale

283쪽

276 F R A N C I s c V sbat y Ille mortis & daemonis triumphator quam vivis coloribus pingitur λ Quantis verborum& sententiarum ornamentis exponuntur abstrusiora theologiae mysteria 8 Prorsus dum, duce & magistro Thoma Aquinate. cujuS sententias poetice declarare summae Sarae difficultatis res erat, Deum canit Lemenius . divini aliquid in eo inesse facile dixeris . ut non grandiorem plenioremque vocem de . sideres . Grandiloquus etiam fuit cum ampla sententiarum M verborum majeState , eum carminibus celebrasset laudes Ludovici Ga lorum , & Iacobi Britannorum Regum, nec non Lotharingiae Ducis . aliorumque Heroum, quorum virtus in bello maxime enituit. Νova & a se postulare putavit illud poematum genus. quorum dignitas cum Venustate conjungitur. & in quo artificium Summum tenuisse Videtur . illustre sane hujus documentum dedit iis in carminibus , quae inscripsit it Rosario , quorum suavissimo odore, qui non capiatiar, minime stuporis reprehensionem vitabit. Dedicavit hoc opus Eteonorae Austriacae Poloniae Reginae , qaam alloquens tanta pulchritudine ornavit

284쪽

L E M E N I U s a77 carmen suum , ut illud facilius laudare ,

quam aemulari possimus. Sacra inter poemata Lemenii enumeranda quoque Sunt me lodramata plura ' , quae non tam elegantia , quam in Ventione, atque dispositione plurimum commendantur . Mens illi erat Davidi eos etiam Psalmos versibus Italicis reddere . quod felicissime tentavit , verumne absolveret mors impedivit . Qui non erant nescii quanta ejus potestas esset in omni re poetica tractanda, exigere ab eo

videbantur, ut Sacrum poema epicum exa

randum susciperet ''), quod idcirco se non

Nos Itali oratori dicimus. Horum nomina sunt S. Cecilia , Giacobe at Fonte, S. Giuseppeniori bondo, it Secolo Trionsante, ii Cuore e laCarita per S. Filippo Neri, it Premio ela Pena per la B. Panacea, it Sacro Arione per S.

Antonio da Padova. Ab eo quoque prodiit Serenata ali' antro di Betieme, is alia hujusmo. di ad dioina mysteria recolenda facta, ο ele

gantissimis versibus exornata .

me de re extant litterae Antonii Iulii Brign lis Iesuiιae hominis ad Lemenιum ipsum . UL

285쪽

a78 FRANCI se Us facturum respondit , quia sibi deerat opera , quae non modo tempus, sed etiam a

nimum vacuum ab omni cura desiderat. IIIae poeticae Virtutes , Venustas , facilitas , perspicuitaS , copia , naturae imitatio , in entio, ars inventa disponendi, artifex , ut ita dicam, stylus, qui omnia limat atque ornat, & aliae hujusmodi plures sane erant in iacultate I ementi. quibus fiebat, ut quidquid scriberet, elegantius atque accuratius scribi non potuisse judicaretur. Vel sectantem levia veneres . nervi animique minime deficiebant, & habet multa, quae qui legat

sibi quivis

'eret idem , sudet mullum, frustraque laboret Ausus idem. Nec quae prima fronte probaVeris , repetenti minus placebunt, & hoc ipso delectabe

286쪽

ris . quod non statim omnis illa praeclara 8c eximia species persecti poetae ac pulchritudo secerni potuerit. Scenae M tribuit pastoritias fabulas . quas inscripsit Apollinis Nympha , Endymion . 8c Narcisus . quae omnes actae fuerunt in celebrioribus Italiae theatris. Patria Sc dialecto comoediam secit , quam omnes bis terque cum risu nu rati sunt . quod in ea vitiosi mores ad vivum expressi appareant tum hominum . quia temperantia & moderatione plurimum ab- Sunt . cum seminarum, quarum acerbitas Mmorositas temperari nisi a ratione potest ' . Loquentes etiam Induxit homines , quibus vinum diffusum e pleno sit oenophoto ,

Dialogos et7am quosdam eom eos eo ec sse dicitur , quos interposuit dramati meronymi Li. Ni . quoά inseribitur : La sede ne' tradimenti, turn cum primum illua actum fuit Laude Pom-

peja . In omni scriptione, quae sermonem D. mἱliarem imitari debebat. prorsus mira erat eius elegantἱa. utque teneret Etruscae dictionis veneres omnes, summo studio efecerat.

287쪽

α8o F R ANCI scus eo in carmine, quod Bacchanale inscripsit,

quodque majorem vim assumere tibi videbitur , quo magis canentes vino calescunt . In hoc aliisque carminum generibus eam Sequebatur rationem , ut saepe communia

proprie diceret, quod dissicile esse recte mo-ium Horatius , utque dicta jocis elegantibus otque urbanis adspergeret , in quo longe aliis excellere putabatur . Ea propter vel a Irima adolescentia ludicrum poema , cui nomen fecit la Maccaronea , scribere instit it , quod non perfecit , cujusque, ipso invito . primus liber ad hominum manus pervenit . Nam dolere saepe debuit in vulgus sparsa & typis commissa etiam fuisse car-r ina , quae prorsus latere ipse optasset, qua de re extant ejus epistolae ad Christinam Suecorum Reginam , a qua reprehensus suit. quod plura tum Italica, tum Latina . uc prae Sertim amatoria flammis consignasset . Aegre adduci potuit , ut emitteretur drama . quod ejus rogatu fecit huic nomen est Euento & questus est dempta ex eo fuisse sconas quasdam, quas eiusdem Pepinae laudibus tribuerat. Nec defuere,

288쪽

LEΜENI Us a8I qui levia quaedam ejus carmina existimari oluerunt Sua, qui vero toti erant in iis colligendis. & memoriae etiam mandandis, vel ea esse rebant , quae ipse non exl Pre Voluisset quippe quae Vel festinanter nimis , vel ex tempore suderat . Hujus generis ludicra praesertim fuere , quibuS modice , honeste & scienter uti vel senilem

aetatem minime dedecere arbitrabatur . Dicere enim solebat inopes humanitatis , ac prorsus inurbanos eos esse . qui si risummovere , ridere saltem neScirent, Suoque exemplo docere poterat liberales jocos non modo jucundos esse, sed etiam utiles, quod per eos interdum egerit aut negotium publicum aut amicorum , aut Suum, aut Odia , dissidia atque discordias extinxerit . Sane

non dubito quin si de ludicra dictione ali.

quis nunc scribendum susciperet . plurima ex carminibus Lemenii collecturus esset sal Se , acute elegantissimeque dicta , in quibus efferendis multus quoque fuit Thomas Ceva eo in libello, quem supra Commemoravimus , quemque laudibus ejusdem concessit . Quare minime est mirandum, si

289쪽

a8a FRANCISCUs omnes illius aditum, sermonem ac familia. ritatem avidissime quaerebant, quae erant gratiora , quod non modo re , dictis, sed& vultu ipso probitatem, mansuetudinem , atque humanitatem ostendebat . Fuere , qui illum Lucio Crasso compararunt, de quo merito praedicavit Cicero, illi contigisse uni,

iit omnium venustissimus urbanissimus , omnium gravissimus & severissimus & esset & videretur. Nemini vero incommoda erat severitas Lememi, quia omni acerbitate carebat , Sc ad omnia dicta 8c faDa sua ossicio moderanda conducebat, ut Vel ea effugeret, in quibus peccari vulgus hominum non putat . Etiam atque etiam videbat , quid cuique praestari oporteret; quae christianis institutionibus sancta sunt diligentissime servabat ; rei familiaris , modica Contentus, rationem habebat , ut opis suae indigentibus subvenire posset; nemini consilia sua plena prudentiae ac fidelitatis denegabat; mira erat dexteritate in consocia dis animis . quos jurgia & domesticae controversiae distraxerant, cumque veri juris, germanaeque justitiae solidam & expressam

290쪽

oTgiem teneret , ex Optimis naturae S. Veritatis exemplis ea proferebat , quae mana

hant latissime ad societatem hominum inter ipsos, bc vitae quasi communitatem retinendam . Ea propter facillimi erant aditus ad ipsum , sive in urbe , sive rure habitaret , ac nemo ab ipso discedebat, qui non

admiraretur ejus probitatem , prudentiam , humanitatem modestiam . atque in omni re ela re constantiam , vix ut doctrinae Iaudibus relichas esse locus videretur. Cum nihil non illi tribuerent ejus cives non modo gravissimis in rebus ejusdem operam adhibehant, sed etiam in iis . quae ad oblectandum populum . ac publicum gaudium

significandum decernebantur: mirus enim e

rat inventor, & quasi architectus veritatis, quo fiebat, ut de omni liberali arte . cui. naturae imitatio proposita est, recte judicaret. Tantam omnium laudum excellentiam, quanquam prima fronte minime judicasses quantus Vir esset, vel summi Principes non Italici modo. Etrusci , Parmenses, Mantu R-ni, Mutinenses, ipseque summus Ponti sex Innocentius XI. , sed etiam Transalpini ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION