Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

medea , Platonica. atque Aristotelica displitare potui, Set. Vehementer quoque delectatus est iis scriptoribus . qui moralia tractarunt, Iaec contempsit humaniores litteras, Pon tam voluptate cognoscendi adductus , quam utilitate. Nam quamvis a philoso rho minime requisieris dicendi ornamenta . si tamen afferat , illum laudaveris plu- mum . Quod ipse expertus est , id docuit

ceteros . Nec mediocrem laudem ex eo retulit . quod cum ad eum divere teret Melchior ces arottus . adolescens tum quidem , sed in numerum Praeceptorum seminarii

Patavini jam adscitus , & ipsius miram novissit indolem, quod iter illi esset ineundum, digito quodammodo monstravit. Quare dum is gloriatur se fructum immortalem cepisse Toaldi in se ipsum amoris Scjudicii, suam gloriam cum illius laude communicare velle videtur . Nihil est quod latius pateat , magisque expediat litteris, quam conjunctio inter homines hominum, qui illas excolunt. 8c quasi quaedam societas Se communicatio utilitatum , qua de re exem-

302쪽

pluin sane illustre dedit Toaldus . cum vitam declarasset. M an. MDCCLIV. in vulguseriis isset Antonii Comitis . Postquam hiemultorum mores Sc urbes viderat, seque omni peregrina doctrina ditaverat , domici lium Patavii collocavit, cumque domus illius apertissima esset omnibus iis, qui commendationem ingenii habebant . hanc si e frequentavit Toaldus , ut huic amoris erga se primas vir ille litteratissimus deserre videretur . Nec sane quidquam illarum rerum. quas noverat, illi occultavit, ex quo tulit fructus uberrimos . eumque mortem obiisset an. ΜDCCXMm legavit eidem omnia scripta sua, quod donum omni auro pretiosius habitum est tum ob mentot am catissimi hominis, tum ob notitiam maximarum rerum . Erat enim philosophus, mathematicus , poeta cum paucis comparandus .

Risce testimoniis , & industria prope incredibili, quam adhibebat Toaldus, ut instrue. ret se omni copia doctrinae. coepit esse in

oculis civium, eorumque, qui Patavino I,yeeo praeerant, quare facile an. MDCCLxu.

munus obtinuit docendi in eo Astronomiam .

303쪽

sciplinae tum ita tradebantur, ut praeceptionum jejunitas potuisset illudi . Itaque quo

citius hoc, quod susceperat, non mediotae munus conficere quiret, petiit a Veneto senatu, ut astronomica specula exaedificaretur, & instrumentis ad capiendas observationes necesSariis instrueretur , qua in re ni me ille passus est desiderari liberalita tem suam . Quod coeptum an. MDCCLXVII. toto septennio magnificentissime sane absolutum fuit, nec Toaldo, qui hac de caussa illustriores Italiae speculas , Mediolanen- Sem , Bononiensem . Sc Pisanam invisit. studium, aut cura defuit, ut Omnia rite pers erentur. Magna impensa coempta a Bri tannis instrumenta fuerunt, in quibus adhi- .hendis sic se gessit, ut in numero astro- inomorum jure meritoque haberetur. Multa&observationes in ephemerides retulit, quasdam clim illustrioribus astronomis communicavit , nonnullas etiam publici juris iecit . Hujusmodi sunt Dissertatio de methodo longitudinum ex observatione transitus lunae per meridianum . de latitudine & longitudine i

304쪽

tero receptas methodos accurate computa

di observatas solares eclipses , Vel fixarum stellarum occultationes breviores &. facilio. res reddit; in altero novam 9 expeditam methodum tradit praesignandi phases ecli psium Solarium ad usum populorum accommodatam ; in tertio observationem ac supinputationem transitus Mercurii per solem , qui accidit IV. Non. Maii an. MD CLXXXVI. axhibet , rationemque facilem indicat noscendi , quo tempore , quoque in loco Mercurii & Veneris transitus . ac similia cae-Iestia phaenomena commode observari possint ; ac demum , ne minima persequar, spistolae duae ad doctissimum virum Si me nem Assemannium de globo caelesti Cufico Borgiano . Prorsus optabat multos astronomiae , ceterarumque disciplinarum , quao cum illa conjunctae sunt, studio inflammare , eaque propter epitomen secit vulgavitque an. MDCCLXXVII. operis Landii de astronomicis rebus , quo nullum copioSim& doctius prodierat, postquam biennio an te emiserat elementa sphaerae & geogram

305쪽

tate conjunctam plurimum laudaveris . Magnum quoque adjumentum attulit non solum astronomiae, sed etiam rei nauticae studiosis , & decempedatoribus , cum vulgasset trigonometriae sphaericae N planae elementa cum tabulis trigonometricis, quibus re-hus effecit, ut nunquam vehementiu S, quam ipso docente, astronomica studia in Lyceo Patavino viguisse judicaretur. Redibat saepe Suis in caelestibus observationibus ad

illud astrum, quod in infimo orbe radiis

solis accensum una cum terra convertitur,

quodque Vim quamdam habere credidit non modo ad aestus maritimos excitandos , sed etiam ad phaenomena plurima meteorologica creanda . In his observandis atque notandis plurimum sane temporis & diligentiae adhibuit , neque contentus suis observationibus alienas quaesivit , quam ad rem

magnum illi attulerunt adjumentum habitae a Polentis patre & filio per totos viginti quadraginta quinque annos. Ex his tabulaseon secit, aphorismos quosdam intulit, quibus consuli posse putavit iis praesertim.

306쪽

Υo ALDUs 299κui medicinam faciunt , mari se commit tunt , & agros colunt. Atque in hoc genere, quamvis nihil certi afferri possit c leid sane egit Toaldus , ut , quod verisimile

est, is voluisse videatur in magna tamen varietate tempestatum & temporum in his observandis ita commorari convenit , ut eaussa aliqua . Si seri poteSt. inveniatur , quare id eveniat. quidque sequi debeat . Quot quantaeque utilitates ex his observa. tionibus manare possint , palam praesertim

secit Toaldas in opere, quod inscripsit de L Oera In uenia degla asIri sulla staponte mutarioni di te o, Saggio meteorologico,

atque in illa dissertatione , quam non multo post misit ad Academiam Montis Pessulani, quae an. MDCCLXXIV. problema propo fuerat, quid possint meteora in vegetandis

plantis, quamque praemio dignam judicavit . Usus est Gallica lingua in hac exaranda, sed brevi e ultiores nationes Suas in- linguas ipsam converterunt. Eo rem ad

duxisse gloriabatur , lunaribus praesertim quibusdam cyclis descriptis . ut artem quam dam divinationis effecerit in eo, quod per

307쪽

8oo I O s E inet ad pluvias, ventos, calidas 8c fiἱgia das tempestates . aliaque hujusmodi phaenomena . Vel ab antiquissimis temporibus

multa diuturnus usus notavit, quae Vim cognOScentem , . M Videntem. & explicantem Signa quaedam, quae ab astris hominibus portendantur, continere videntur, Sed nemo Toaldo firmius constituit ex observationibus auctoritatem divinationis suae . ut aliquam fidem debeant habere ejus praedictiones . Non desuerunt tamen , qui illius praecepta illuderent. amrmantes lunam , cui sane multum tribuit Toaldus in Varietate temporum , mutationibusque barometri explicandis , nil aliud emcere, nisi ut eam lucem , quam a sole accipit. mittat in terras. ut gubernet aestus maritimos , aequinoctiorum precessionem , 8t nutationem terrestris axis. Disputavit praesertim his de rebus Paullus Fr,sius, & quid ille, quid contra Toaldus. quid

ago sentirem . pluribus exposui in litteratorum Ephemeridibus , quas Pisis vulgare solebam . At non propterea Toaldus dimi sit animum , mutavitque sententiam, & permagni aestimavit scripta sua sic efferri, ut

308쪽

ae iis omnes Academiae , omnesque littera- eorum Ephemerides loquerentur, & multi ejus exemplo cohortationibusque excitati fue-xint ad meteorologicas observationes habendas . Ab ejus nomine Periodi Toaldianae .clictae fuerunt , omnesque plaudebant ejus instituto . quod tenuit per totos viginti

quinque annos, ab anno incipiens MDCCLXXIII. edendi quotannis ephemeridem astro eteo Tologicam , in qua Spargebat multa. quae xationem reddebant ejus praedictorum, trariebantque praecepta , quae in omne tempus, ει in omnem eventum interpretandum Valere poterant . Sane scriptori neque ingenium , neque opera. neque ulla facultas deis fuit, quo minus posset naturales cauSsas Phaenomenorum investigare, sed quo firmius id videatur esse , quod ipse proposuit , multorum saeculorum observationibus indigeremus , quae probarent, num, quibusdam Positis , natura eosdem semper effectus gignat , & per quas varietates illas . quae interdum eveniunt, facile explicare possemus aliis rationibus certis & constantibus, quaS naturam ipsam sequi noverimus . Profecto

309쪽

tae observationes rite habitae colligerentur , 9 inter se conferrentur, plurima detegi possent , quae a natura inVoluta putantur . Qua incedens via eo pervenit , ut probare videatur , in errore eos Versari physicos , qui lunarem lucem nullum in terra colorem essicere , qui sensu percipi posSet , contendebant . Vidit enim circa plenilunium altitudinem thermometri majorem eSSe , quam circa novilunium . itemque circa lunare solstitium . quam circa brumam. Ex ejus sententia non lunari tantum luce calor in terra gignitur, Verum etiam vi illa, qua terrestria quaeque luna & sol ad se trahere

videntur, unde maritimi aestus oriuntur . Fieri enim non potest, quin atmOSphaera quoque, similiter ac oceanus , ea vi cO

Teste Boumerio, lunaris lux tercentum mille

Micibus solari languidior est, quo posito , cou sequi videtur, calorem , qui e luna emanat,

mi ulmum esse, is soli, a quo habuit , unice

referendum acceptum.

310쪽

moveatur , & solida etiam corpora leviora fiant, unde exalationum , Vaporumque, atque a leo latentis caloris explicatio , & emissio juvatur. Animadvertit etiam eam vim in Syzygiis, quam in lanae quadraturis, ut astronomi loquuntur, majorem eSSe, ex quo conjiecit majori sub illis, quam sub his terras calore teneri. Haec Scripto consignavit , quod relatum est in Volumen VII. Commentariorum de Bononiensi Scientiarum Se Artium Instituto atque Academia. Νon ther- mometri modo, sed etiam baro metri ope vim lunae in atmosphaeram conjicere Se posse patavit, qua de re in Bero linensis Academiae, cui erat adscriptus, Actis Dis

Sertatio extat, ab eo sic exarata, ut omnes

intelligerent, si paullo diligentius physici

attenderent , nunquam sore, ut eam potestatem lunae denegarent . quam tot Signis Se

habere compertam judicabat ' . Ad id ta-

ροὶ Ex multis, quae 'aldus attulit , azumentis , hoc magni ponderis esse putatur, quod eum ἐα-

SEARCH

MENU NAVIGATION