Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

rum nu: rerum , quibuscum Parisina scientiarum Academia de rebus pli,sicis & mathematicis commercium habere solebat. Sibi quoque honori duxerunt plures Italicae Academiae ipsum numerare in suis , merita Sejus doctrinae laudes tribuentes, nec eraLquisquam in universa Cisalpina Gallia vel mediocriter dot lus , qui eum non honori

scentissime appellaret . Sed nescio quomodo . cum eum nemo anteiret opinione inge-rvii, prudentiae atque innocentiae , experiri debuit advelsam fortunam: motus enim aula fuit . Insuetus male audiendi haud patienter tulit a nonnullis de se male existimari. quorum paullo ante in caelum fuerat elatusta. 61hus verum ut resedit ille primus mointus animi, cum nullius culpae sibi conscius eSSet, facile remedia dolori invenit. Ad id

monuit eum Dux , ut ex sua benevolentia

omnia expectaret , & ex praeteritis suis meritis reliqua speraret . Ex quo intelligi potuit temporibus illum obedire coactum suis- sp, quod haud decere arbitrabatur uti moderatore conscientiae suae homine Iesu ita , postquam tota Hispania Loyolitae expulsi

352쪽

BELLO GRADU s 343

fuerant. Hoc ca Su tantum ab suit ut Iaco-hus animum desponderet, ut incensuS potius atque incitatus magnas acces Siones secerit in suis studiis colendis , & in salute hominum procuranda. Solitus, quod dabatur otii, in philosophia praesertim con sumere, cauSSam conquisivit , quare humana corpora a calore ει frigore non ita varie assiciantur, ut est varietas graduum, qui a thermi metro Signantur . Quatenus huic instrumento trihuendum sit diligentissime perpendit , quod cum humido aeri, per quem frigoris sensus augetur . minime det locum, fieri sane potest, ut hic illi minime respondeat. Non minus vere explicat quibus ex caussis augeatur minuaturque calor, a quo assicimur, quae dum praestat, ut judicium est Landii, multa a se se observata

proseret, physicorum diligenti consideratione & plausu dignissima. Cum sibi aliquod ,

de quo diceret, sumebat, Omni ex parte con templabatur , nihil ut reliquisse videretur, εἰ quocumque ingrederetur, eodem Sempererat instructu , ornatuque comitata oratio .

Fecit autem amor Principis , cui quidqnid

353쪽

erat , reserebat acceptum, ut, cum eonsule-eetur , num ejus filio Ferdinando , in quo so- , Io spes regni posita erat, Variolae inserendae essent & variolarum quidem, ut loquuntur, inoculatio, auctore maxime Condam iis nio, tum coeperat apud Italos in more esse in ipse investigaret M perscrutaretur omnia, quae creare periculum poterant, quaeque ad calculum minime reVocasse videbantur hujus consilii specie utilissimi auctores . Quae rem consequi solerent non enim exploratum est, uno vitato periculo , nullum

aliud fore. quid eaeli, quid victas natura ,

vnolo naturale ε al pericolo di morire per r

354쪽

BELLO GRADUS 34

quid eorporis habitus, quid vitae consuetu. do essicere possint in homine , qui vel naturaliter, vel artificiose hoc morbo assicitur, quanti intersit in discrimen vitae minime voeare Principem . cui populorum selicitas commendata est, sic exposuit, ut prosperi Suc cessus probabilitas Si non tollatur , non parum sane attenuari videatur . Q aod hae de

re Physiocritici Senenses Academici plurima doctorum virorum scripta collegerant , atque edenda susceperant, quia e re publica putabant esse invitare homines ad novum hoc inventum amplectendum . rem dignam Ioco, quem apud eos tenebat Bellogradus cerat enim ex illorum numero Sane praestitisset , si ipsis hanc suam dissertationem vulgandam concessisset , ex qua omnes discere POSSent . quantum aliorum sententiis esset tribuendum , quibusque animadversionibus illae essent corrigendae. Laxamenti aliquid ut continuis occupationibus conce-ῆeret , Ravennam venit, quae urbs , quod abundat monumentis antiquitatis . omnia quidem eruditis oculis contemplatus est .

sed eos praesertim conjecit in anaglypha

355쪽

bina pario e marmore satis assab re sculpta, Neptunum sub marini monstri sorma in throno sedentem cum Geniis hinc atque hinei symbola illius numinis propria serentibus exprimentia, ex iisque nondum enim illustratorem invenerant in munusculum concinnavit ipsius urbis litterariae Academiae , quod inscripsit, ii Trono di Nettuno . Multis inscriptionibus compertum habemus apud Ravennates templum fuisse Neptuni , sane sanctum & religiosum . quod ad eos undique naves adveniebant . ex quo conjici potest efficta anaglypha illa fuisse ad hujus templi ornamentum . a quo ad S. Vitalis famim , tanta in inscitia hujusmodi monumentorum veteres Christiani versabantur , translata fuerunt . Omnia in iis expressa , duce praesertim Homero, erudite declarat Bellogradus ; de thronis, deque eorum institutione copiose agit ; in explicatione vero fabularum, quae ad Saturnios pertinent. quanta obscuritate involutae, quantisque

errorum monstris commaculatae sint ostendit. Ravenna digressus ad Utinenses suos migravit, cumque paullulum de via decli-

356쪽

BELLO GRADUS 349

nasset caussa reVisendi Venetiis Veteres a micoS , comparandique sibi physica quaedam instrumenta . Operam praesertim adhibuit, ut a vitrariis cochlea Archimedea fabrica retur, qua de re non sati S a mathematicis& physicis illustrata scribere instituerat . haud desperans industriam & diligentiam posse spectari suam. Et re quidem Vera o inculis sabjecit tum adscensam in ea aquae,

tum alia plura phaenomena , atque ex his nonnulla a se primum casu ObSerVata, quo- Iam omnium, analysi & experientia duce. sic rationem reddit, ut de iis nec copio Sius , nec verius dici posse videatur . Q aare de hac dissertatione Parmae edita merito judicavit physicus clarissimus Segaudius , nihil in illa memoratu dignum fuisse praetermis Sum , ut qui de cochleae Archimedeas proprietatibus doceri cupiunt, ipsam si consulant, nihil amplius requirant. Studebant nonnulli ex eo audire, quae maxime probλ- ret de aquarum mota, de fluminum cur su. deque omni architectura hydra alica . cujus scientiae, leviter licet, adumbrata Ve stigia in ipso Archimede cernere pOSSamus.

357쪽

3so I A e o B V sPost id ignorata mansit ad Galileii usque tena. pora, cujus praeceptis informati Benedictus Castellius . & Evangelista Torri cellius magnum illi attulerunt incrementum, ad calculum revocata aquae velocitate . Ab horum discipulis Geminianus Montanarius eo tem pore, quo Studiorum caussa in Etruria fuit, didicit interesse Reipublicae Sc communis salutis rem feliciter , adhibita experientia dc geometria, tentatam non dimittere, ejus αque monitis Sc exemplo incensas Dominiiseus Guglielminius plurima contulit ad ipsius scientiae incrementum in eo , quod exaravit. opere, de dirigendis fluminibus . aliisque scriptis , quae civium suorum Bononiensium commodis consecravit, ut ipsius scientiae iecisse fundamenta judicetur . Non semper tamen acu rem tetigit, quaeque attulit Eus

tachius Mans redius ad ejus dicta vel illus tranda , vel confirmanda , vel emendanda . Sunt quidem sapientissimi hominis . Alii

multi in aq Iarum scientia , quae tota pr. Pria Italorum esse videtur, provehenda utilem sane operam posuerunt, extiteruntque

'viri docti, qui quae praestare scripta j adi-

358쪽

BELLO GRADUS 3st carunt, undique collecta conjunctim edid runt . Factum id Florentiae primum est an. MDCCXX tu. Sc in eo fortasse peccarunt electores , quod optima M mediocria habuero piomiscua. Itaque Bellogradus magnum se harum rerum studiosis beneficium allaturum arbitratus est , si . ablegatis parvi momenti scriptis , retentis Optimis , novisque collectis , tale confecisset opus , ut de rebus ab ipso probatis judiciisque pronunciatis nemo

sanus pos et dubitationem movere . Rem Strenue aggreSSIS , Septem omnino voluminibus consumavit . Ι'raeter praefationem ,

qua sui consilii rationem reddit, retulit iuVolumen VII. Dissertationem, qua perpen dit originem , cursum , alveos , Varietatem torrentium . quid augeat velocitatem aquae . quae per eos fluit , quamque repetit ab alvei declivitate, Sc ipsius aquae quantitate,aontra ac senserant Gravesandius, Gugliel- minius & Belidorius, ac po Stremo recense damna, quae ab iis importata suerunt florentissimis Provinciis . quaeque his remedia

asserri possint. Sub idem fere tempus , quo haec edidit, turbulentissimae illae molestia

359쪽

rum tempestates, quae miserandum in main dum perculerunt Hispanos atque Lusitanos Iesaitas, ad eos quoque pervenere , qui erant in ditione Parmensium Dacis , a qua exulare jussi fuerunt. Tum quidem Bellogradus omni re spoliatus, ac remini Scena praeteriti temporis sortunam, locum habuit probandae virtutis Suae. Bononiae cam consedisset, praesectus fuit S. Luciae, ut vocabant , collegio. quo dum munere saneto& prudenter fatigebatur, nova perpeti debuit in sortunia . Edictum enim ei omnibus que suis fuit . ut ab urbe discederent, quam ut removeret injuriam. Omnia expertus eSt. Quae scripto mandavit, quaeque dixit, ut Si minus aequitati , saltem misericordiae locus aliquis relinquerelar, nimia arrogantia atque pertinacia secisse judicatus est, eaqae propter carcere, neque multo post exilio damnatus fuit. Nemo humanitatis expers

adeo fuit, qui ejus casum non doluerit , Scviolentos impetus Malvetii Cardinalis, quitum SacriS praeerat , non reprehenderit. Benignitate autem factum est Atestinorum Principum, eorumque, quorum Mutinae Co gni

360쪽

gnita erat viptus Sc nobilitas, ut in hae urobe honoratissime vixerit, dum spes aliqua superfuit Societatem Iesu in vita mansu ram . Hae vero extincta, litteris Pontificiis datis mense sextili an. MDCCLXXIII. etsi vehementissime doluerit Iacobus nil enim minus volebat quam se esse charissimae matris funerum spectatorem J linguam tamea ab omni objurgatione Sc querela continuit, auresque praebuit fratri fratrisque filiis , a quibus invitabatur. ut in sina patriae M amiliae, quae benevolentiores ei ob adversus casus erant factae, quod dabatur vitae transigeret. Non Satis Vero mirari possumus , quod inter tot procellas nunquam revocaverit animum ab absolvendis , quae inchoaverat, operibus, doctis sane Se laboriosis . Erat Bononiae quando in lucem emisit Dissertationem de idearum rapiditate, quae quantum augeri & perfici possit, in quo consistat, quantum poesim aliasque facultates juvet, accurate persecutus eSt . Alia Dissertatione investigat qaae sint acu ta ingenia . quae rudia . quae actuosa Mvelocia . quae desidiosa & tarda, quam li-Vol. XVII. Z

SEARCH

MENU NAVIGATION