Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

334 1 ACOB Us illius in rebus physicis de mathematicis

non loquor , in quibus errori vix locus es.se posse videtur cum pleraque possimus proferre testimonia , uno erimus contenti , quod ex eo facile conjici possit , quanta opinio illius esset . Nam cum ad manus pervenissent clarissimi Philosophi, cui propositum erat scientiarum historiam ' contexere . quae de electricitate . deque corporum elasticitate docuerat, ait brevitate, sim plicitate 8c elegantia commendari haec scripta adeo, ut ab iis omnes discere possent qua ratione Sc via philosophandum esset .

Mira quoque ejis diligentia & solertia erat in capiendis physicis experimentis , adhibendisqae, quae sunt hajas facultatis .instrumenotis , ut partim nova attulerit , partim meliora secerit. Aliquid quotidie novi nuntiabat discipulis suis , ut Sc illi, qui audiebant. a temeritate confingendi hypotheses in ex

342쪽

BELLO GR ADUS 33splicandis naturae phaenomenis abessent . N ipse qui dicebat, amicus eorum Sc vertistatis esse videretur . Inter haec dabatur ei quoque otium ad eas artes, quibus a pueritia deditus fuerat, recolendas. Itaque rogatu Taurellii Episcopi ejus gentilis , qui

Uallumbrosanae familiae nomen dederat , quique propter eximiam salustitatem Beatorum honore condecoratus fuerat, vitam latine declaravit, quam totam Cornelium Νepotem imitatus politiori elegantia consper sit . Latinas & litteras ad Scipionem Mas. Rjum Marchionem dedit . quarum unam si excipias de vitreis sphaeris . quae in terram jactae , dum franguntur , magnum rumorem edunt, cujus rei caussam tribuit externo aeri internum omni ex parte Vicissim pre menti , reliquae ad antiquitatem pertinent . Cum, magna Italiae parte peragrata, Neapolim se contulisset eo tempore, quo detecta fuit Herculanensium Veterum urbS, unde haec sit orta, quo loco posita, quantiSaedificiis,& a quibus ornata, quae terraemotu & Vesuvii eruptionibus perpessa fue-xit., quaS Statuas , quas picturas , inscri-

343쪽

ptiones 8c reliqua huju modi monumenta in apricam pro talerit haec nostra aetas . iste disseruit . ut non se i e perire possis sive de Graecis , sive 'e R manis antiqui talibus quod ei fuerit in altum. Dum vero perpendit quantum in p in pendi arte Graeci Romanis antecelliterint, cum iis comparat illustriores Italicos pictores, qui patrum majorumque memoria floruerunt . quidque sit id, quod undi lae aptum atque perse-etinn, expletumque suis omnibus numeris& partibus dicere possumus, satis perit. judicat . Scripsit de anti .luitatibus Herculanensibus 8c ad Antonium Franciscum Gorium , quocum egit etiam qaanta frmitate , quantaque crassitudine essent figulini lateres, quibus Veteres utebantur in majoribus ae linciis construendis, & de inscriptione quadam militari Arimini tum primum effossa. Hoc eodem tempore, quem ad modum supra innuimus, scriptum exaravit

de phaenomenis electricis , deque corollariis, quae ex iis colligi potuissent , in quibus

insignitae essent notae veritatis , quod ea mente iacit, ut avocaret homines ab excoxi.

344쪽

BELLO GRADUS 33' cogitandis hypothesibas , quibus Se poSse cauSSam explicare putabant, a qua illa ipsa phaenomena pen .lent. Dignam hoc opus judicavit, q1od Philippo Borbonio Parmen.

sium Duci inscriberetur, a quo praemium tulit amplissimum, renunciatuS aulae ma thematicus , 8c a consessionibus Regiae conjugis . Tantum autem ejus doctrinae morumque integritati confidebat, ut anno post sibi quoque adesse moderatorem con Scientiae Suae eumdem jusset it . Modicum hiectangebant hominem , a quo aberat plurimam honorum cupiditas, quique latere, quam in aulae lace versari maluisset. Nil tamen Principi optime de se merito recusavit, tantamque ab eo iniit gratiam , ut cognoscere ut Omnes neminem eSSe , quocum libentias familiarius versaretur , cujasque consiliis magis moveretur . Quod cum in aliis rebus

declaravit , tum maxime in abjicient a cogitatione cujusdam legis condendae , quid magnam populi offensionem cum rei publi. cae detrimento excitatura Videbatur . Ape ruit is prius consilium suum , quam rem

perfecerit. quo audito , multi M vel ipse

345쪽

338 IACOBUS Parmensium Antistes publici boni studiosissimus a Bellogrado petierunt, ut de ea re accurate scriberet. haud dubitantes magnam ejus auctoritatem fore. Hoc facto, non solum Dux a proposito deterritus fuit , sed palam summis extulit laudibus scriptoris pradentiam . libertatem atque fidelitatem . Oiscia plena suavissimi studii, quae Dominis praestabat cum ingenti laude non virtutis magis, quam moderationis, minime retarda hant industriam suam in exarandis operibus. qaorum utilitas ad omnes gentes omnemque posteritatem perveniret. Haec intermittere jussus . ut Genuam Sc Augustam Taurinorum comitaretur Elisabetham ipsius Ducis uxorem in Galliam proficiscentem revisendi caussa patrem Ludovicum XV. Regem , cui ante omnes erat cariSSima , magnis licet honoribus affectus, nihil prius habuit, quam ut Parmam Se ad suas pristinas occupationes rediret, id sibi praesertim pro . Ponens , ut eradite , eleganter Sc docte explicaret illa, de quibus pli sicorum opinio-NeS erant contrariae atque inter se dissi in

de utes . Si obliqae 8c valide lapidem in

346쪽

BELLO GRADUS 339 Qquam jeceris, subsilire eum videbis . cujus

rei caussam unice assignandam esse d cuit ipsius aquae elasticitati . Quanquam tota sententia ab eo dissenserit vir Sane sum mus Laetrarus Spalanetanius, quae disputavit tamen disserere malui SSe . quam judicare videtur , maximasque tribuit laudes tum doctrinae, tum elegantiae adversarii, quam in omni scriptione adhibendam sibi esse puta-Vit , ut non modo lectorem rerum copia instrueret , sed etiam dicendi suavitate delectaret. Ceterum Bellogradi sententiam veriorem suisse tum Londinensium, tu n aliorum physicorum experimenta post eam controversiam in lucem emissa comprobarant .

Illa non minora judicabis . quae disseruit, ut consularet Dominicum Guglielminium aD firmantem fluviatiles lapides a montibus almare usque aquae vi circumagi, vicissitndeteri, ac minui adeo , ut in arenam coi Vertantur . Ne vero terrestria tantummodo contemplari videretur, observata a se se desolaribus 9 lunaribus eclipsibus , quae per illa tempora fuerunt, in lucem emi S t, po Stquod rogata seminae dignitate amplissimae

347쪽

34o IACOB Us

illorum errorem coarguit, qui astra se& lunam praesertim in terreStria corpora magnam vim habere contendebant . Quod ii

rei confirmandae cauSSa argumenta Sume

bant ab aestibus maritimis , qui a luna quidem commoventur. ab ostreis & conchyliis , qaae cum illa crescere putantur, ab arbo-' rihus . quae, nisi ipsa SeneScente . tempe Stive caedi non videntur, a plantarum Satia . a sementibus . ab insitionibus, a menstruis, a morborum qaorumdam Symplomatibus , quae omnia luna acceSSu receSSu suo moderari vulgo creditur , quam haec levia, si illud prius excipias , essent, ipsa comprobante experientia. ostendit . Nullum tribuit calorem lunari luci, tantumque abe St, ut ex maritimis aestibus inferri possit lunae vim in atmosphaeram, ut qui volent argumenta cum argumenti S conferre, & experientiam . haro metri praesertim Ope , consulere, facile intelligant nihil illa habere

commune, atque idcirco ventorum aliorumque meteororum caussam ali unde qIaerendam esse. Dolebat eam esse in rebas physicis Obscuritatem, ut sacilius quid non sit.

348쪽

BELLO GRADUS 34 r

quam quid sit demonstrari possit; ferre vero non poterat quorumdam audaciam , qui ad id, quod prima specie verisimile videtur , Statim animum adjiciunt . & temere

Obstinateque defendant. Cum Vero con Siderabat tot artes , tot scientias , tot inventa ortum a casu habuisse, suadendum Veritatis studiosis haud esse alebat , ut huic nimium tribuerent, qua de re cum separatim Scribendum suscepisset, acutissimi metaphysici munus explevisse Videtur . Nam post quam multis experimentis & rationibus dein claravit quid casus una cum arte efficere possit. de id earum sere infinitarum oristi ne & natura. quibus mens humana dita tur , copiose egit, quarum aliae sunt , ut sine voluntate, sine opinione suum quasi opus eissiciant, aliae autem aut voluntate commoventur, aut habitu. aut natura, aut arte, aut casu . Ex iis aliae sunt perspicuae, aliae latent, aliae praecurSione quadam Sc impulsu indigent ad se se excitandas , aliae nulla re se adjuvari postulant ;omnes autem mirifice inter se nexae 9 jugatae Sunt, tantaque est earum Varietas

349쪽

3aa I A C o B Us& multitudo , totque modis , vel intrinsecus . vel extrinsecus pelli possunt ad id, ad quod quodammodo assectae sunt, inveniendum. ut qui vel 'et eos vel praevidere, et nonerare , vel gubernare operam per deret . Postquam haec subtilissime persecutus est. explicavitque quae sit humanae men iis actio in omni inventione, quae caSuferi dicitur, refellit opinionem illorum, quia concursu rerum fortuitarum mundi miram fabricam ortum habuisse contendunt. Probat praesertim casum neque materiei, neque motus , neque legum, quibus gubernatur , neque inertiae auctorem esse potuisse , neca fieri quidquam quod non deprompserit ex interiori geometria , dialectica atque meta- sh sica , nullum ut effugium relinquatur impiissimi levissimi erroris architectis . Post has majores etiam res scribere est ingressus. & iis libris . quos brevi tempore Satis multos de naturali philosophia edidit ,

digniores. Nam an . MDCCLXI. emisit Operis , quod inscribitur de utriusque analyseolusu in re physica . Volumen primum, anno ero poSt secundum, quae nuncupavit ju-

350쪽

BELLO GRADUS 3ι ventutis Principi Ferdinando Borbonio . cujus

in omni recto studio summa erat expectatio. Suscepit quidem laborem utilem studiosis , facile ut cernerent sine analyseos subsidio mancam sore rerum naturalium scientiam . sibi vero gloriosissimum , quod hoc artificio ducenta atque amplius problemata sol Verit , quae prima putantur in re mechani. ea & dinamica, hydrostatica & hydraulica , nautica , a Stronomica . architectonica , atque geo araphica. Quanquam difficile sit enumerare quot viri, quanta Scientia, quan ta in suis studiis varietate fuerint . qui aliqua in re una separatim elaborantes reconditis atque abditis e sontibus analyseos coispias hauserunt ad nova detegenda. Ob Scura illuminanda. & dubia confirmanda, vere tamen illud dici posse videtur , neminem ante Bellogradum extitisse , qui copiosius probaverit illam latissime patere . ad plurimasque pertinere facultates. Quam ob rem illi statim facta est gratulatio a summis ma thematicis Alembertio, Clatrautio, Veranio. Sagio , Landio . quorum honorificentissimis sεtimoniis an. MDCCLXII. lectus esI in ea

SEARCH

MENU NAVIGATION