Constitutiones ac declarationes Congregationis Monachorum Reformatorum S. Bernardi Ordinis Cisterciensis In regulam sanctissimi patris nostri Benedicti abbatis a capitulis generalibus annis 1693. & 1696. recognitae, & approbatae

발행: 1700년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ia a Constit. Congregationis

navent, sciant, se omnium bonorum spiritualium totius Congregationis, di omnium Indulgentiarum, dcremissionum peccatorum Congregationi concessa. rum esse participes. Insuper Donatis hujusmodi solemniter tamen tantum prosessis, quotiescumque per obedientiales Superiorum literas e monasterio ad monasterium demigrant, detur viaticum, scuti datur aliis monachis; dummodo habeant a capitulo mon, sterii, a quo dificedunt, fidem de bonis moribus anteactae vitae, & non alio modo.

ga. Quod si qui eorum alicui graviori vitio addictus fuerit, aut etiam exemplo malo noceat aliis, agatur cum eo, scut in Regula praescriptum est, tandem rue si incorrigibilis sit, expellatur. Quod de Donatis olemniter prosessis intelligatur. Donati vero non solemniter professi, habita rationabili causa ab Abba. te Generali, vel etiam Visitatori provinciali de suorum respective consiliariorum consensu approbandas expelli possint . .

De filiis nobilium, vel pauperum, qH

. seruntur.

I. I ipse puer mitiori aetate est oe. Cum superio' o ri capite cautum sit, nequis ad nostrae COngregationis novitiatum sine Abbatis Generalis dis pensatione admlitatur,qui decimum septimum aetatis annum non eXpleuerit, nullus huic capiti Regulinio' cus relinquitur. m

132쪽

form. S. Bernardi. I 2 3 De Sacerdotibus, qui voluerint in monasterio habitare.

1. ONCEDATU R ei tamen Ge. Sacerdos

saecularis, qui petierit, ad nostrae Congre. gationis novitiatum, tandemque solemnem professionem admitti possit. Isque in novitiatu ob reveremtiam Sacerdotii caeteros Novitios ordine antecedat quod tamen in eorum, qui ante ipsum recepti sunt, cum ad Presbyteratum promoti fuerint, praejudicium non sit.

m monachis peregrinis qualiter suscipiantur.

1. ULTI saepe, &ij magna ex parte, non1 1 ratione, di consilio ducti, sed inconstantia, tanquam aestu, & tempestate quadam abrepti, sua relictaReligione,ad alienam transire conantur.In qua cum idem levitatis morbus eos persequatur, fit, ut non solum quietis expertes ipsi sint, sed etiam conta gione quadam, aliis turbas, di molestias afferant. Ut autem semper ab hoc malo Congregatio nostra serve

133쪽

ia 4 Constit. Congregationis

tur immunis, decernimus, quod alterius Religionis prosem nostra Cisterciensi excepta nullo modo inter nos recipi possint, sitque illis omnino ad nos aditus interdictus. Si quis autem ex ordine nostro Cisserciensi admitti petierit, nissi eum dispensatione Abbatis Generalis non admittatur.

De Sacerdotibus monasterii.

CAPUT LXII.

neralis, alit certe Visitatoris provincialis sit ordinum suscipiendorum potestatem facere. Habeat tamen prius a Superiore, di Senioribus monasterii bonum de vita, dc moribus ordinandi testimonium. a. Quoties quis erit in aliquo monasterio ordinandus, denuntietur id palam in monasterii, cuius est, capitulo , ut si quis labem, aut vitium ejus aliquod sciat, propter quod ordinari debere non videatur, in dicet, non publice quidem, sed privatim Superiori, aut uni alicui seniorum . 3. Exploretur etiam quantum in literis, S doctruna profecerit, antequam ad examen publicum mittatur, idque per idoneos, quibus Abbas Generalis, aut visitator provincialis id negotii dederit, qui ratio nem aConcilio Tridentino praescriptam teneant.Ser ventur etiam legitima temporum interstitia juxta i sum Concilium, nisi propter causam Abbas Genera lis cum aliquo dispensandum censuerit.

4. Qui ad Subdiaconatum, di qui ad Presbytera

134쪽

tum erunt promovendi, aliquot ante diebus ad arbitrium Superioris sui in rerum coele ilium sancta in ditatione studiosius versentur. Moneaturriue quiuque ordinandorum uno ante mense, ad quem ordinem promovendus destinetur.

s. Qui per se, vel per alium dederit operam, ut

ad quemcumque ordinem promoveatur, ei suceptione ordinum ad tempus arbitrio Superioris constutuendum sit interdictum . 6. Celebretur missae sacrificium ab omnibus Sacerdotibus ad Missalis monastici praescriptum. In missis solemnibus tot candelς accendantur,quot praestribuntur in Rituali lib. I .cap. 2I num. Io. accendem

dae ad Vesperas , & Tertiam. Rituum , & ceremoniarum in missis tum majoribus, tum minoribus servandarum ratio,qualis in Rituali describitur,tam aCelebrante, quam ab eo, qui ei inseruit, adhibeatur.

7. Ad Presbyteratum promoti ne ante celebrent, quam ceremoniarum missae totam rationem idonea meditatione percalleant. Studeant omnes SacerdQ-tes missae ceremonias praescriptas adamussim , quam

religiosissime servare . Ex quo studio summa in missa celebranda ceremoniarum consensio, di uniformitas omnium Sacerdotum Congregationis existat.

Missam primam novusquisque Sacerdos sine oblatione, patrino, di omnino sine solemnitate celebret , di Proratis , ut quaevis alia privata missa quotidie celebratur. otidie quilibet Sacerdos,nisi fuerit impedimeto aliquo detentus ab ipso Superiore approbando, celebret non Sacerdos aute singulis diebus missam audiat.

Semel in hebdomada sit in arbitrio cujusq; Sacerdotis Ob quamcumq; piam causam voluerit, missam dicere.

8. Missa

135쪽

11 6 Constit. Congregationis

8. Missa conventualis pro Congregatione quotidie in quoque monasterio celebretur. Pro anima cujusque fratris etiam Donui, cum in monasterio, cui adscriptus fuit , diem suum objerit, singuli Sacerdotes ejusdem monasterii ternas missas celebrent. In tota vero Congregatione, singulas. Clerici mona. stetit Psalterium semel recitent: Donati Pater noster,& Ais Maria centies quinquagies dicant. Clerici, &Donati totius Cogregationis persoluant Pater noster quinquies,&AM Miaria quinquagies Cςtera suffragia ad cujusq;arbitrium addantur. Pro Abbate veroGenerali defuncto, itemque pro Superioribus majoribus, Visitatoribus provincialibus cujusque monasterii Superioribus, item pro his, qui aliquando Generala tus officio functi sunt, di etiam pro his, qui extra

monasterium diem suum obeunt, fiant suffragia iaprout in Rituali lib. I. cap. 3I. a nlim. s.

q. Ut supradicta praestari possint, Superior moenasterii, in quo quisque moritur, statim de ejus mo

te , quos oportuerit, commonefaciat. Pro aliquo fratre Congregationis de ea benemerito vita functo

possit de mandato Superioris ad constituta suffragia aliquid adjungi.io. Cum piς liberalitati sundantium monasteria

debeatur, ut eis tum grata beneficii ab eis accepti recordatione, tum omni pietatis ossicio, quam maxima gratia referre studeamus, statuimus, ut cum primum

alicujus beneficio monasterium aliquod ad hanc Con. gregationem accesserit, Abbas Generalis eam uni . versam admoneat, ut a singulis Sacerdotibus profundatore sacrificium oneratur. Quilibet etiam Sacerdos celebrans, fundatoris monasterii, in quo cele brata

136쪽

brat, in memento semper recordetur. II. Fundatores, parentes, fratres, sorores no stri in societatem meriti omnium bonorum operum , quae divino munere in tota Congregatione fient , ab . omnibus fratribus nostris recipiantur I 2. Missarum onera perpetua legatis, donationibus, aut aliis quibusvis dispositionibus addita, nisi Propter justam causam a Capitulo Generali , vel ab Abbate Generali de consensu Assistentium, & Pr

Ciaratoris generalis expendendam , nec non decreti SS.D.N. Papae Innoc. XII. servata serma , non accipiantur. Sed ne ea quidem, quae ad tempus sunt, accipere liceat, si functionibus instituti nostri repugnent, aut sine gravi causa, cujus judicium penes Αbbatem Generalem, aut visitatorem provincialem , cum Superiore monasterii in quo est, conjunctum

13. In Ecclesiis nostris nemini extraneo conem datur sepultura, praeterquam id jus habentibus, di iis benefactoribus, quibus Abias Generalis cum Seni rum Assistentium, dc Procuratoris generalis consilio id tribuendum duxerit, quodquidem ille ob pias tantum, maximique momenti causas faciat. Multo vero dissicilius sepulturae concedantur in iis Ecclesiis Comgregationis, in quibus nemini adhuc a nostris concesi sunt. Cumque sepelietur aliquis in Ecclesiis nostris, fiant omnia, ut in Rituali, exceptis Ecclesiis, in quibus alia consuetudo sitscepta est. Nu nquam autem in sepulchro fratrum quisquam condatur , sed in alio separato, nec concedantur sepulturae, quae Eccle siae sint incommodo. Si aliquando accidat, ut aliquis in Ecclesia nostra sepeliri expustulet,nec lepus patia

a tur

137쪽

118 Constit. Congregationis

tur constitere Abbatem Generalem, liceat Superiori monasterii cum consensu capituli sui sepulturam quidem concedere, non tamen jus sepulturae.

De ordine Congregationis .

C AP U T LXIII.

1. H RDINES suos oe. Post Abbatem Gene.

ratem omnes alios dignitate antecedentem, secundum locum obtineant Seniores Assistentes. a. Post Assistentes, extra Capitulum Generale, sequantur Vissitatores provinciales, mox Visitatores generales , di deinde Procurator generalis, atque post hos Superiores locales, qui extra monasteria prinsessionis inter se loca tenebunt, in monasteriis vero, monasteriorum , quibus praesunt, Ordinem servabunt. Ob praerogativam tamen actualis regiminis ,

quilibet Visitator provincialis in sua Provincia Uisitatores provinciales caeteros, & Abbas, seu Prior in proprio monasterio, civitate, di oppido, in quibus monasteria sita sunt,caeteros alios Abbates, seu Priores respective prςcedent. In Capitulo autem Generali omnes praedilii servent ordinem, qui infra, cum de Capitulo Generali agetur, designabitur.3. In quoque autem monasterio hic sit ordo. Se cundus a Superiore sive Abbas sit, sive non, Abbas titularis, si aderit, caeteros antecedat, nisi cum Sum rior monasterii vel ultra mensem abesse , vel mori, aut deponi, aut ad Capitulum Generale contigerit

138쪽

accedere; tunc eorum Prior in Abbatiis, & Supprioriti Prioratibus Abbates titulares quoscumque rein spective praecedant. Post hunc, extra causam praedictam; Si Superior Abbas fuerit, sequatur Prior , si minus,Supprior, qui Prior in Abbatiis, & Sup- prior in Prioratibus, itemque Magister Novitiorum

in proprio monasterio caeteros inseriores praecedant, in alienis vero loca prosessionis retineant. Sequanis

tur deinde Sacerdotes, postea Clerici, & postremo Donati. Quorum omnium quisque pro antiquitate temporis, quo prosessus est, ct in Congregationem adscriptus fuit, Sacerdos inter Sacerdotes, Clericus inter Clericos, Donatus denique inter Donatos I

cum habeant,

4. Cum autem plures eadem die in diversis monasteriis professionem emiserint; tunc qui primus illorum habitum susceperit, caeteros praecedat; quod si etiam eadem die habitum susceperint, praecedant inter se secundum prioritatem monasteriorum, in is quibus induti fuerint. s. In ipsa appellatione nominum oec. Haec Congre- gratio , juxta Breve Urbani octavi sel. record. Monachorum resormatorum S. Bernardi ordinis Cister. ciensis appelletur . Superior Congregationis ab omnibus A bbas Generalis, Pater, & Domnus vocetur , addito titulo Reverendissimi. Alii Superiores, sive Seniores Assistentes, sive visitatores generales, sive Procurator generalis , sive visitatores provinciales, Patres, Domni, di Admodum Reverendi di cantur, Patres quoque, Domni, & Admodum Reverendi appellentun a subditis Superiores singulo. rum monasteriorum. Imo subditi universi tenean- I tur

139쪽

1 Constit. Congregationis

tur suos Superiores, sive mediatos , sive immediatos revereri Paternitatis appellatione,tum in epistolis, tum in familiaricum eis collocutione, iisdem pariter titulis Superiorum monasteriorum fruantur Abbates titulares, quicumque illi sint. 6. Priores in Abbatiis, Suppriores, ac Sacerdotes omnes inter se, dc ab aliis Reverendi Domni appellentur. Clericos Domnos , di caeteros inferiores fratres tota Congregatio appellabit. Hac eadem titulorum diversitate utantur omnes in scribendis

epistolis, prout fusius iu Rituali. 7. Retineat quisque nomen suum proprium, si quidem fuerit alicujus Sancti nomen, cognomen de Ponat. Pro quo nomen alicujus Sancti praefixa praepositione, de , veta, in sexto casu efferendum acci piat , idque . Superiore suo, quo tempore Congre gationis habitum Novitius suscipit. 8. Ubicumque autem sibi obviant fratres oe. Cum frater in fratrem inciderit, posterior ordine petat a priore benedictionem, & inclinato corpore caput liu militer aperiat. Si vero Superior obviam factus fueri frater aliquantum deflectens de via, converso ad eum vultu, profunde se inclinet.

De orinando Abbate.

e . . . .

I. T N Abbatis ordinatione ise. Electio tum Ab-x batis Generalis, tum aliorum quorumvis Su periorum in Capitulo Generali fiat modo separatim descripto

140쪽

descripto . Ut autem honorum, & dignitatum cupiditati , omnique ambitioni, quantum fieri potest , obstruatur aditus, decernimus,ut si quis Abbatis Generalis , aut aliam quamcumque dignitatem Congregationis, aut aliam quamvis externam ambierit, aut ut ea mandetur alteri cuivis conatum adhibuerit,

is voce activa , ct passiva in perpetuum careat, vel etiam graviori poena puniatur arbitrio Capituli Generalis . Quod si quis aliquem ei rei dare opera m cognoverit, nisi quam primum deserat ad Capituli Generalis Praesidem , eadem poena teneatur. Quae tamen poss1t interdum a Capitulo minui. Et in universum quisquis aliquod ossicium, munus, ordinem , aut gradum superiorem in Congregatione, vel minnasterio studuerit adipisci, graves poenas luat, ut ejus exemplo alii sapiant, di huic teterrimae pesti nullus sit in Congregatione Iocus. Quod si quis contra hoc decretum dignitatem, vel ossicium ambitum fuerit assequutus, is praeter dictas poenas, dignitate etiam , aut ossicio adepto multetur, aut iis fungi, quantum in nobis sit, prohibeatur. Nec contra hanc Constitutionem unquam dispensetur . 2. Caeterum caveant omnes, ne beneficia ecclesiastica extra Congregationem ambiant, procurent,

ct contra Breve Apostolicum Alexandri Papae Septimi fel. record . infra has Constitutiones relatum obtaneant . Transgressores poenis in eodem Brevi contentis Omnino coerceantur. Demum nostros omnes

monemus, Capitulum Generale acceptasse Constitutiones Pauli Quinti sel. record. in fine hujus libri reserendas, quibus praecipitur, nequis sub paenis in

eisdem Constitutionibus expressis ad ossicia, & digni-I Σ ' tates

SEARCH

MENU NAVIGATION