장음표시 사용
191쪽
Instammationes, mollities, sanguinis effusiones maiori praevalentia accidere solent in substantia cinerea, et praesertim in partibus ubi vasa majus adipiscuntur calibrum unde sit, ut striata corpora frequentius et prius, quam thalami, laesionem patiantur. Verum praeterea est juxta Lallemaud et Calmei observationes, brachia praevalenti paralysi solere adflictari, prima
item esse, quae hujusmodi morbo corripiuntur, et tardius et dissicilius ad sanitatem restitui. Attamen magnus observationum numerus, quas collegerunt La cram p-Lousta sit, Bouillaud Serres, oville tibnel-Grandchamp demonstrant, striatorum corporum laesiones inducere paralysin crurum, laesiones thalamorum gignere brachiorum paralysin. Atque hanc circumstantiam contendunt non ad illos dumtaxat colliculos reserendam esse, sed etiam extendi ad radiationes medulla res, quae cum ipsis rationem habent. Sicut vero anteriores radiationes tantummodo striatum corpus transversim praetergrediuntur, ita laesiones etiam, quibus anteriores fibrae adficiuntur, influxum exercent in crurum motum, posteriores in motum brachiorurn.
Et quoniam in homine hujusmodi fibrae posteriores, vel radiationes thalami propriae, illas striati corporis valde copia et robore antecellunt, ita explicari contenditur, quibus de causis rarius paralysis ossenda crura, atque etiam saepe consequens et imperfecta sit, citiusque quam illa brachiorum ad sanitatem redigatur. Lallem and narrat, quemdam hominem, cui in cliyrurgica an eurismatis arteriae axillaris operatione plexus i gnnvaire desilaitavae 8 I9, pag. 3 9
192쪽
brachialis pars sorte ligaturam passa fuit, idem brachium paralysi correptum fuisse quum vero paulo post e vita decessisset, mollities in iobo posteriore sinistri hemisphaerii reperta est. Paralyses profecto, quae prius a crurum quam a brachiorum inertia manifestantur, propriae sunt hominum mente abalienatorum, illorum nempe qui morbis chronicis aegrotant Observationes revera, quas Foville et inel tradidere, ad hujusmodi individuos reseruntur Calmei Pli adfirmat, characterem peculiarem, uu- de abalienatorum paralysis distinguitur, a partium inseriorum actura desumendum esse, quae sere semper praecedit illam superiorum. Ille tamen monet, hanc speciem derivare a pondere, quod crura prae brachiis debent sustinere. Et re quidem vera, quando iidem individui jacent resupini, eumdem mobilitatis gradum tum in superioribus tum in inserioribus artubus ostendunt Lallemand judicat, hanc observationem extendi forsan debere ad omnes casus, in quibus propter encephalicum morbum paralysin a cruribus initium sumere observatores arbitrantur. Ita profecto seri poterit, ut aliqua tradatur explicatio quoad casus a Brodie memoratos, in quibus laesio portionis superioris medullae spinalis paralysin attulit cruribus, quin actionem suam in brachia manifestaret. Ad hoc vero etiam aliae circumstantiae coniurare videntur, inter quas recensenda est serosa eslasio, quae ponderis gratia ad imas partes colligitur, et pressione tantum pam
193쪽
rair sin inducit. In experimentis tamen, plurimis aliis quoque conditionibus ratio habenda est tali pacto Caldani in ipse, qui primus animadvertit, corporum
striatorum laesiones paralysi posteriores artus praevalenter adflictare apud quadrupedes artuum ipsorum posteriorum obliquitati prae anterioribus id tribuendum esse judicavit. Quomodocumque res se habeat, ab experimentis manifestus sit hic peculiaris influxus. Haec est observatio Saucerotte, Caldani, Boyer Bolando, oville, Pinet, Bouillaud, aliorumque plurimorum, unde Constat, etiam apud animalia laesiones partium anteriorum hemisphaeriorum paralysin gignere in artubus posteri ribus, laesiones posteriorum in anterioribus Laesiones dumtaxat, quae eodem tempore et striata corpora et thalamos, itemque radiationes anteriores simul et posteriores, sive lobum medium hemisphaeriorum adflictant, perinde ac stasiones, quae in ventriculis eveniunt, integram asserunt hemiplegiam A Burdach tabulis patet, mediorum ioborum laesiones sere semper hemi- plegiam inducere. Plurimae procul dubio occurrunt exceptiones, quas hac in re tradunt quum anatomicae observationes, tum
si Sani eientifere litterarii ess Meademia di Pados a. Tom. I. 786 Pag. 1.su Opuse de Chir Paris 377a. I. pag. 269. 3 Epist. II. N. II.
194쪽
cher i J Siebold 8 animadverterunt, striatorum cor porum vel loborum anteriorum cerebri laesiones existitisse una cum paralysi brachiis tantum circumscripta, vel in iisdem summopere praevalente Κlein 9 , wepser εο testantur, se crurum dumtaxat paralysin comperisse propter laesiones, quae exclusive sedem habebant in posterioribus hemisphaeriorum iobis Lalle mand Rost an Leuret ira mentionem faciunt docasibus, in quibus habita est paralysis artuum superiorum propter loborum anteriorum laeSiones, et viceversa.
Burdach observat, paralyses artuum superiorum simul et inferiorum frequentius propter stria lorum corporum, tuam thalamorum, cerebelli quam cerebri loborum liosteriorum quam anteriorum laesiones accidere. Docent item experientiae et it, aucerotte, inn, Α nemann Caidani, striati corporis laesiones satis suis-
195쪽
se, ut integra emiplegia in opposito latere produceretur. Prochascha in epser Valsalva et Willis in
eam opinionem adducti sunt, ut assererent, striatum lateris oppositi corpus semper laesum reperiri in omnibus hemiplegiae casibus. Μulia igitur adhuc desiderantur, ut absque ulla dubitatione admitti possit, decussatam esse anteriorum et posteriorum cerebri partium actionem in motus et
a sola tantummodo noVorum actorum serie, quae
nullo partium studio colligantur, hujusmodi res illustrabitur.
Experimentorum et observationum instar, quae Supra memorata sunt, etiam illa, quae a Serres instituta suerunt, reseruntur ad partes anteriores, posteriores et medias, totam hemisphaeriorum cerebralium massam constituentes Quum secuisset obum anteriorem unius hemisphaerii in canibus et selibus, compertum habuit, paralysin semper posterius lateris vulneri oppositi crus corripuisse. osteriores obos secuit, et paralysin in anterioribus cruribus obtinuit. Attamen in his casibus vulnera adeo prolanda erant, ut etiam radiationes strati corporis callos laederentur aliter enim nulla paralysis oriri poterat. Experimenta enim a Petit, Saucerotte, Zinn, Arnemanu a , Caldani, Bolando, agendi et Serres instituta, evidenter demonstrant, quod nisi laedantur corpora striata vel thalami optici, aut horum radiationes, hemi
196쪽
sphaeriorum vulnera nullam asserunt paralysin. Quod
si contrarium suadere videntur nonnullae pathologicae observationes, juxta quas reapse paralyses haberi possent a laesionibus, solam cerebri superficiem vel alia medullaria strata adflictantibus tamen procul dubio adfirmari non poterit, centralis quoque strati, halamorumque et striatorum corporum lanctiones inde
non perturbari Quum in pathologicis iactis a Serres adlatis, tum in illis, quae a Bouillaud, oville aliisque tradita sunt, clare aperteque declaratur, quaenam essent radiationes, ad quas extendebantur laesiones, lobos hemispbaeriorum anteriores vel posteriores vel medios occupantes. In his vero constanter deprehenditur decussatus earumdem partium essectus.
Ex iis observationibus, quas Burdach memoriae prodidit, loquelae impedimentum recensendum est inter ea symptomata, quae frequentius thalamorum striat rumque corporum laesiones subsequi solent. Sed haeo frequentia duplex est in secundis, comparatione instituta cum primis Serres observavit, frequenter aph niam eas laesiones subsequi, quae praesertim striatorum corporum radiationes adflictant; plurimaeque exstant ejusdem observationes, quibus manifestum si, has radiationes in suxum exercere in loquelae exercitium, videlicet in linguae motus, dum thalamorum radiationes praesertim in suunt in sonorum formationem, idest in arvugis motus Bochou in animadvertit, siriatorum corporum laesiones sere semper linguae paralysin gignere.
197쪽
Serres testatur, striatorum corporum laesiones aliquantisper in respirationem influere: quae quidem circumstantia devinciri videtur cum illa ratione, quam eadem organa servant cum brachiorum motibus, itemque cum circumstantia insertionis nervi phrenici prope
nervos braclitates. Non raro accidere solet, ut striata corpora, et anterior commissura, quae eadem transversim praetergreditur, aliquo vitio illic laborent, ubi olphactus actura aut imminutio facta suit Sommerini x casum tradit, in quo striati corporis destructio habebatur una cum atrophia pedunculi olphactorii lateris ejusdem Frequentes tamen sunt casus, in quibus corpora ipsa striata multimodis adsciuntur, qui olphactus adsit actura; idque experientiis quoque demonstratum fuit a Bolando. Τhalami optici radiationes imminuuntur in serie
decrescente ordinum, qui in mammiserorum classe comprehenduntur, adeo ut sere omnino desint in roden libus, penitus vero evanescant in vespertilione, Atque haec quidem circumstantia praetermissa sui ab iis, qui experimenta memorata instituerunt, a qua Cae
teroquin aliqua utilitas percipi posset, videlicet quum
comparaliva experimentorum series ad hunc finem dirigeretur. Apud alites thalami sere omnino extra hemisphaeriorum cerebralium cavitatem reperiuntur; Vastumque striatum corpus, ad quod seruntur paucae medullares thalami radiationes, occupat ventriculum
illum sere totum. Ab experimentis in avium hemisphaeriis institutis, Bolando, Serres, Floureus, Scliops i De basi pag. 3.
198쪽
judicarunt, hemisphaeria parvum admodum insuxum exercere in motus Minor etiam habetur insiuxus, quem hemisphaeria cerebralia in motus exercent apud amphibia et pisces. Hujusmodi tamen experimenta ad thalamos non reseruntur, qui apud hasce classes denudantur at quemadmodum copia fibrarum medullarium laniculorum anteriorum ad ipsos pervenientium magis magisque imminuitur, ita etiam eorumdem in- suxus in motus gradatim amittitur, et una cum Sua actione in visionem, in iobis oplicis cumulatur Thalami tamen primi adparent in foetu prae caeteris hujusce sustematis partibus, et ultimi iidem evanescunt,
dum eorum existentia iam manifesta sit apud pisces
cartilagineos corpora vero striata solum in nonnullis amphibiis adhuc reperiuntur medullares autem ra in diationes circumscribuntur substantia eorumdem striatorum corporum etiam apud omnem alituum classem, et solummodo irradiari incipiunt posterius, quum adscendimus ad superiores mammiserorum ordines, quorum exclusivum est callosum corpus, ubi radiationes illae simul connectuntur.
S. . Corpus callosum s tum tiιcidum et fornicis systema. Callosum corpus a fibris perficitur, quae irradiantur ab externo thalamorum striatorumque corporum limbo in ipso tamen praeterea considerandae Sunt striae longitudinales laterales Reii, quae formantur a prominentia nonnullarum tenuium fibrarum transversalium; quaeque exterius sursum adscendentes, usque ad superiorem hemisphaeriorum marginem extendun-
199쪽
tur. Ex hac fortasse circumstantia fieri potest, ut callosum corpus eam im in motum non exerceat, quae naturalis videri posset, ratione liabit magno influxu hujusce sustematis in motus. Ista commissura . quae tarde adparet in homine ipso permanenter deesse potest propter evolutionis Suspensionem. Haec conditio reperta fuit a Bellic in cujusdam idiotae cerebro, cujus tamen mobilitas et sensibilitas nullam mutationem passae sunt solummodo intellectus facultates valde suerunt imminulae. Bianelii a casum refert, in quo callosum corpus ab origine deerat, at eodem tempore deerant etiam septum lucidum, ornix glandula pinealis, intellectusque omnino silebat Abortus humani habiti sunt, qui quum calloso corpore, tum etiam opticis acusticisque nervis erant destituti Treviranus a)ὶ numquam tamen reperire fuit, callosi corporis laesiones surditatem vel caecitatem inducere.
Heurmann 4 reperit corporis callosi vulnera non adeo periculosa, nec magnis symptomatibus comitata. Lagbi is quoque experimentis comprobavit, ejusdem callosi corporis compunctionem numquam paralysin gignere, quae si reapse habeatur, essus sanguini evidenter tribuenda est. Saucerotte 6 secuit callosum corpus ab antica ad posticam partem, unde stupor et
3 mologie VI. s. 56. 4 iser Tom. III pag. 4r. Si Dist. I pag. 6. 6 Prix de Chir. X. pag. 34o.
200쪽
totius corporis succussiones adsequutus est. Stuporem injecit, immobilemque et insensibilem alium canem essedit per solam illius corporis callosi compressionem. Zinti a terebello seriit callosum corpus in quinque canibus, quorum duo dumtaxat stupore correpti sunt. Lor a nunquam contigit, ut iuporem obtineret per callosi corporis destructionem. Recentiora experimenta agendie, Serres, Flo urens pervincunt, nullum esse eiusdem influxum in mobilitatem. La-Peyronte J quinque casus observavit, in quibus sanguinis effusio in calloso corpore reperta fuit, quo Omne stupor semper comitatus est Chopart 43s latuit, laesiones callosi corporis prae illis caeterarum partium encephalicarum, sensuum tuternorum acturam lacilius producere Martinet etiam et Parent animadverterunt, callusi corporis laesiones nullum qui- deni influxum exercere in sensationes et motus, at solummodo intellectus facultatibus perturbationem apserre. Mayerus vidit, a callosi corporis laesione imbecillitatem ortam suisse. epser 6 jam animadverterat, stuporem et insensibilitatem a scirrho, corpus callosum urgente Burdach ipse testatur, imbecillitatem repertam fuisse tamquam commune symptoma laesionum hujusce partis Adduntur etiam observationes i Dissertatio inauguralis te Gottingas 749. Via IIal