장음표시 사용
211쪽
gebat abscondebatque apud hominem, simias et phocas, aliquam deinde hujus partem nudatam relinquit apud
carnivora et ruminantia; denique totum eumdem manifestum sinit apud rodentia. Imminutio partis posterioris hemisphaerii eumdem effectum gignit quoad cerebellum Dum apud hominem et quadrumana ab eodem omnino obtegitur, incipi apud phocas aliqua ex parte denudari, deinde per dimidium, atque ideo per
duas teritas partes successive perspicuum relinquitur apud carnivor, denique totum manifestum sit apud ruminantia, in quibus scilicet lobus posterior cerebralis prorsus evanescit. In mammiserorum ultimis non solum cerebellum, sed etiam lobi optici eadem ratione denudantur Evolutio igitur lobi sphenoidis respondet evolutioni partis lateralis anterioris et posterioris, illarum nempe omnium partium, quae formantur ab eodem strato, quod ab arcu olphactorio exsurgit. Iste arcus, qui maximum incrementum atque praestantiam adipiscitur in homine, imminutionem perfert in serie progressiva usque ad ruminantia, apud quae admodum deletur Sylvii scissura, in qua commissurae vicem atque ossicium gerebat apud mammisera denique una cum iobo sphenoidale evanescit etiam totum illud medullare stratum. Tunc habentur hemisphaeria, quae magis depressa sunt atque contracta in anticis et posticis partibus; minus vero prominent exterius a lat ribus. Quo magis sphenoidis lobus evolvitur, quo majus incrementum adquirit stratum medullare, idem constituens, eo magis anterius et posterius prominet
212쪽
diationes maxima ex parte operam conserunt ad eosdem lobos perficiendos. At propter idem incrementum extollitur etiam hemisphaeriorum summitas, licet externum stratum ad ultimos enteroideo processus non perveniat, qui superiores internos margines hemisphaeriorum constituunt iidem enim formantur a pedunculorum strato Isthaec altitudo nilii aliud est, quam essectus mechanicus evolutionis lobi sphenoidis ejusdem, qui prominet a cerebri basi quum hujus augmentum, tum etiam illud medullaris strali, unde pendet, solummodo augmentum asser partibus lateralibus externis anterioribus et posterioribus, et consequenter et per mechanicum dumtaxat essectum extolluntur etiam illae partes, quae non modo similem mutationem non subiverunt, sed contrariam prorsus passa. sunt. Pedunculorum revera stratum, quod apud mammisera superiora subjicitur caeleris stratis idem inter se comprehendeutibus evolutione sua vi et praevalentia proportionem semper servat cum pyramidibus anterioribus ab homine ad quadrumana, Phocas, carni vora, ruminantia, pachydermia, rodentia eadem vero
progressione imminuuntur caetera duo Strata, externumque omnino evanescit ex interno vero et centrali solae supersunt anteriores radiationes, callosumque corpus ad minimum redigitur. Contra vero so nicis crescit systema vix thalamos oplicos obtegit apud quadrumana, omnino eosdem obtegit apud carnivorae ruminantia, denique etiam posteriorem striatorum corporum partem abscondit apud rodentia ridem proportione crescunt etiam radiationes substantiae me-
213쪽
Superiores igitur et medianae hemisphaeriorum partes ad minimum rediguntur apud hominem crescunt a quadrumanis ad phocas, carniuora ruminantia, pachydermia maximam vero evolutionem obtinent una cum hippocampi lobo apud rodentia et insectivora eodem tempore ad maximam altitudinem extolluntur apud hominem propter praevalentem subjectarum partium, idest ipsius pheuoidalis lol, evolutionem. Iste vero lobus imminuitur ab homine ad ruminantia, alque omnino evanescit apud ultima mammisera, in quibus ellicitur depressio illarum superiorum partium, quae quum omnino pendeant a pedunculorum strato, dominium adquirunt apud haec eadem animalia, omnemque lateralem partem occupant, quam prorsus externum stratum tenebat apud animalia superiora. Hae igitur laterales partes prout a pedunculorum strato pendent, maxima insigniuntur praevalentia apud ultima et imperfectiora mammisera quum tamen adscendimus ad superiores ordines istae laterales partes non amplius a pedunculorum strato, sed utique pendent a strato externo Prout hic ad maximam evolutionem pervenit ille eadem progressione patitur atrophiam a ruminantibus ad hominem. Illae itaque laterales hemisphaeriorum partes eaedem non remanent apud duas mammiserorum classis extremitates eaedem enim in homine formantur a sphenoidis obo, in vespertilione a lobo hippocampi, idest ab Iphactorii arcus strato quoad primum, a Strato pedunculorum quoad secundum Animalium vero series, quae illas duas ex-
214쪽
iremitates coniungit, successivam gradationem denotat, sua unus ex illis lobis stratisque medullaribus dominium et positionem suam alteri concedit. Quum apud ultima mammisera, tum apud tres ultimas vertebratorum classes omnino deest externum stratum. Quemadmodum vero apud insectivor ad minimum redactum est internum, sive callosi corporis stratum, ita etiam aequa progressione superstites illae fibrae anteriores non amplius apud aves transversim praetergrediuntur striatum corpus, at in eodem omnino evanescunt, et in copiosam cineream substantiam mersantur, quae maximam in hac classe hemisphaeriorum
partem constituit illud vero striatum corpus illaeque medullares fibrae, quae a thalam optico irradiantur, ita imminuuntur, ut denique tum illud tum istae admodum desint apud lima amphibia, omnemqne piscium classem. Apud tres igitur in seriores vertebratorum classes hemisphaeria cerobratia uno tantum medullari strato constant. Apud aves et reptilia, quae avibus propiora sunt, nervorum opticorum thalami in hemisphaeriorum avitale amplius non continentur. Vix apud persectiores alites, ut in struthione et casuario, aliqua horum thalamorum pars tegitur a medullari eorumdem hemisphaeriorum lamina. Dumtaxat striata corpora illam cavilalem occupant, quam quidem sere lotam replent apud alites vacuam vero maxima ex parte relinquunt apud amphibi inferiora, in quibus eadem striata corpora aequa progressione adeo imminuuntur, ut denique omnino evanescant. Quum igitur diversa et discrepantia sint elementa, quae operam conserunt ad hemisphaeriorum massam
215쪽
constituendam, hi uc profecto diversae. et discrepantes hujusce massae rationes esse debent, ac propterea nullo modo fieri potest, ut statuatur praefiniaturque progressio, qua eorumdem relativae evolutioni respondeat. Ipsorum enim rationes variae et multiplices exhibentur tum quoad spinalem, tum quoad oblongatam medullam, atque hinc necesse est, ut variae et multiplices item sint tum quoad aliorum centrorum nervosorum massam, tum quoad corporis volumen. Ηine enimvero fit, ut tot ossenda inur harum proportionum varietates in animalium scala fallacesque ia-bendae sint illae proportiones, quas nonnulli delexisso judicarunt, propterea quia nimis angustus erat observationum numerus, quibus eaedem innitebantur. Quando hae rationes summa diligentia et cura animadvertantur quando varietates illae, quas subeunt apud diversas classes, Severe perpendantur; tunc solum conlinget statuere quaenam esse debeat apud unamquamque classem hemisphaeriorum massa: quo quidem in examine praesertim consideranda erit evolutio, quam encephalicae aliae partes adipiscuntur. Haec quidem cautio et diligentia nullo modo praetermitti potest per banc enim interdum datum erit, ut arcana progressio detegatur, quae primo intuitu singularem exceptionem
videtur exhibere. Ita in pisce jecurario gallus gle-phinus vix hemisphaeria deprehenduntur, quod ad
minimas dimensiones redacta sunt contra vero cere-
bellum, lobi optici, et praesertim lobi quarti ventriculi praevalentem obtinent evolutionem hi ultimi Proportione sua eorum omnium maximi sunt qui adhue innotescant. Apud celacea contra, emisphaeria
216쪽
cerebralia vestamine donantur, quod exspectationen uostram superat, ratione habita reliquae earumdem
organigationi. Quare hoc fiat, facile is intelliget, qui
animadvertat, ipsis lobum et olphactorium apparatum deesse, qui constanter adversari videtur evolutioni cerebri proprie dicti. Verum massae proportiones minime pendent a persectione et implicatione organicae evolutionis quum in hac tum in caeteris nervosi systematis partibus centralibus. Minimo enim dicendum est hemisphaeriorum massam augeri a vertebratorum ultimo ad hominem, at siquidem hac ipsa proportione Crescere eorumdem structurae implicationem Simplex illa medullaris lamina, qtiae apud pisces lobos cerebrales constituit, apud amphibi recipere incipit in sua cavitato
striata corpora. Fibrae medullares utique exsurgunt ab externo eorumdem striatorum corporum limbo, et hemisphaeriorum cavitatem obducunt apud ultima mam-rnisera apud superiora vero, memorali sthris aliae praeterea adduntur, quae a posteriore eorumdem thalamorum parte radiantes, portionem efficiunt strati medullaris corporis callosi, qui per striata corpora transversim erantur. Quum hujusmodi tratum ad maximam extensionem pervenerit, quantum pati potest avitas strati medii, sive pedunculorum, tum circumvolvatur necesse est, atque in se ipsum plicetur, lacinias efficiens, quae eo plures sunt et prolandiores,
quo sublimius est animal ad quod perlinet. Quo magis igitur in animalium serie ad hominem adscendimus, eo magis implicata sunt hemisphaeria, majorique evolutione praedita sunt duo medullaria strata,
217쪽
videlicet internum et externum. Atque haec quidem implicatio magis exsurgit in superficie propter repetitionem plicaturarum strati coi poris callosi in processibus uteroideis. Eadem exclusiva sunt ultimarum embryonalium periodorum atque ordinum sublimiorum ejusdem mammiserorum classis. Ipsorum extensio et profunditas maximum gradum obtinent apud hominem, imminuuntur Successiva progressione apud simias phocas cetacea celerius vero a carni voris ad ruminantia denique omnino evanescunt apud rodentia et insectivora via verbo, sequuntur sphenoidalistobuli evolutionem Circumvolutionibus respondent lamellae sive cerebelli plicaturae. Quo magis illae extensae sunt et profundae, eo plures sunt istae magisque pronunciatae. Item circumvolutionum symmetria a dextera ad sinistram respondet symmetriae lamellarum cerebellarium; quae quidem irregulares fiunt quando dissimilares evadunt circumvolutiones. Haec autem utrarumque symmetria cum earumdem pauci . tate concordat dissimilaritas contra magis magisque
increscit, prout major sit ipsarum multiplicitas, extensio atque prosunditas Apud hominem igitur, ut
etiam apud phocas et cetacea varietato maximam offendimus solummodo apud simias singularis animadvertitur aequalitas circumvolutionum unius lateris cum circumvolutionibus alterius, praesertim quoad superiο- res et laterales partes, licet ipsarum evolutio nonnisi
cedat evolutioni, quam apud hominem adipiscuntur. Quoad varias deinde hemisphaeriorum illorum regio ne maxima varietas ea est, quae deprehenditur in basi, ut praesertii in sphenoidis lobo Magis similares ser-
218쪽
vantur verticis et laterum circumvolutiones. Hujusmodi varietas constanter easdem rationes sequitur a
dextera ad sinistram quum apud unum aliquem ejusdem speciei individuum, tum apud individuos dissimiles variarum animalium familiarum. Τypus dumtaxat characterque deprehenduntur, qui videntur semper existere atque servari in singulis speciebus Apud hominem ipsum nonnullae habentur circumvolutiones, quae quamquam praefinitae videantur quoad directionem et extensionem, tamen varietates exhibent quoad mutuam dispo sitionem mutuasque rationes, quae inter easdem intercedunt. Apud individuos, qui charactere, propensionibus, occupationibus, genio ingenioque simillimi erant, dissimillima reperta est superficiei cerebralis distributio Serres . Tantummodo animadversum fuit, circumvolutionum profunditatem et vastitalem semper respondere gradui facultatum intellectualium, semperque numertim, pro landitatem, evidentiam cerebellarium lamellarum hanc rationem aperte sequi Malacarne eo devenit, ut minimos et maximos lii nites praefiniret, juxta quos idem sibi proposuerat multiplicem intellectualium laculla-ium gradum distinguere, videlicet juxta cerebellarium lamellarum numerum Bevera eidem contigit animad-
ertere, paucum esse earumdem numerum in dementibus et imbecillis; maximum contra in illis, qui faceto vividoque ingenio praestabant. Maxima vero circumvolutionum profunditas reperta sui in cerebro La- place iij, Cuvie et Scarpa Quod si plura exempla
219쪽
uis ad hanc rem non suppeditantur, id observationum pauc1tatis vilio tribuendum est, quae ad hunc sinem dirigantur Circumvolutiones illae et lamellae praese-
serunt exterius maximam organorum encephalicorum implicationem, unde evidenter patet, maximam e rumdem organorum evolutionem respondere persectissimo unctionum exercitio, quae eidem encephalo commissae sunt. Praeterea observandum est, maximam
evolutionem et circumvolutionum profunditatem directe influere ad incrementum cerebralis superficiei; atque hinc manifestum est, homiciem cauleris animantibus praestare non jam propter cerebri magnitudinem, comparatione instituta cum corporis vel cum aliarum partium nervosa ruin massa, sed propter supersiciei cerebralis vasti talem quemadmodum alituum praedatorum in se ipsam plicata retina respondet eorumdem visionis acumiui; ita hemisphaeriorum Cerebralium superficies plicata et circumvoluta apud hominem respondet persectissimo lanctionum intellectualium exercitio. Quoniam vero desuetudo delet ejusdem retinae plicatura apud illos volucres, quando premantur Servitute, ita desuetudo exercitatiouis intellectus destruit cerebrales plicaturas, quae circumvolutiones constituunt apud idiotas dementesque.
Ex iis igitur, quae ab anatomia comparata suppe dilantur, facile perdiscitur, hemisphaeria cerebralia habenda esse tamquam praecipua intelligentiae organa Eorumdem persectissima et maxime implicata organietatio respoudet maximae evolutioni intellectualium facultatum Dumtaxat apud entia persectiora medullare externum stratum existit, et Pla Propor
220쪽
tione augetur perinde ac ejusdem mentis facultates. Internum item stratum simili insignitur incremento, et magis magisque connectit eadem hemisphaeria cum reliquis en cephali partibus. S. 7. E erimenta et Obserinitiones athologicae in hemisphaeria cerebralia. Flourens nonnullorum piscium cerebrum denudavit et mi Ilibus modis irritavit, qui unquam ullum convulsum motum, vel ullum doloris signum eliceret. Idem a nonnullis aliis piscibus extraxit, et ab initio quidem nulla habitus mutatio in iisdem deprehensa
suil postea tamen minus saepe movebantur, et tandem nunquam sponte ad motum determinari videbantur Eliam visionis auditusque sensatio visa sui doleri. In variis speciebus, apud quae Flourens hujusmodi instituit experimenta, manifeste patuit, eo magis perspicuos essectus suisse, quo major fuerat eorumdem hemisphaeriorum evolutio Bolando exportavit hemisphaeria a piscibus cartilaginosis, ad quos Flourens suas On extenderat experientias, et stupiditatem immobilitatemque deprehendit, quae per solas externas irritationes pellebatur motus tamen, qui inde habebantur, regulare erant. Flourens hemisphaeria cerebralia exportavit a ranis, a serpentibus, a lacertis, semperque animadverti j cturam visionis et auditus. Expertus idem est, etiam
memoriam in ipsis deleri, propterea quod hujusmodi
animalia amplius obstacula non animadvertebant, quae an lea, licet eorumdem oculos velamine oblegisset, vi-4averant. Omnis spontaneus motus ab ipsis evanuit,