De axe cephalospinali dissertatio inauguralis Joseph Meneghini

발행: 1834년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

palliologicae Rosian Bouillaud, allemand Serres aliorumque per quas eidem corpori calloso concedendus est influxus in lacullates intellectuales. Observationes autem, quas majori copia tradidi tabercrombie, docent, aliquam etiam extitisse motuum debilitatem praeter intellectus perturbationes. In his tamen casibus non solum callosum corpus, at etiam fornicis systema vitio laborabat. Quod quidem sornicis systema a calloso corpore nihil pendet, at rationem eiusdem inversam sequitur, evolutione idem praecedit, et etiam apud classes inferiores perstat, quae eodem omnino destitutae sunt. Septum lucidum conjungit callosum corpus cum fornice, et in sua imminutione callosi corporis conditionem sequitur, et deblia progressione decrescit a quadrumanis ad rodentia deest autem perinde ac istud in inferioribus classibus. In alitibus amphibiisque adhuc fornix existit, qui Pudias classes laminae radiatae nomen obtinuit Halter, Serres . In cadaverum sectionibus frequenter reperire est hanc partem laesam attamen propter implicationes, quae laesionem comitantur, semper suspicandum est, hanc nonnisi secundariam habendam esse Abercro te, Lassemand,

A comparationibus, quas Burdacti instituit, notum sit, fornicis laesiones cum delirio et stupore requentius, quam cum quopiam ali sympto male consociari. Dolor maxime prolandus, qui diuturnior sit in acuto statu, juxta Abercrombi opinionem habendus est

et Gazette med. Tom. I. N. 49.

202쪽

tamquam character peculiaris in hujus partis infam

matione.

posticis partibus fornix est in continuatione cum cornibus Ammonis, quae volumine augentur a quadrumanis ad carnivora, ad ruminantia, ad rodentia; omnino vero desunt apud caeteras classes. arvus hippo- campi pes nihil aliud est, quam eminentia ansae amfractus in posteriore cornu ventriculi lateralis, nec exclusive ad hominem pertinet. In simiis enim et in phocis detegi potest per verticalem iobi posterioris sectionem. Parvum aut omnino deletum in mentis morbis suisse animadvertit Burdach. In adolesceute, cujus character adeo vagus erat, ut nec modum nec sinem

in suis actibus ostenderet, nullum ejusdem hippocampi pedis vestigium adparebat Wenael o . Hoc idem in duobus imbecillis animadversum fuit Hastings αὶ .

Nullum adhuc experimentum in Ammonis cornu institutum fuit, et paucae sunt morborum observationes, quae eodem circumscribantur. Uno in casu, in quo

ejusdem laesio reperta sui propter chronicam phlogosin, phantasiae magna agitatio deprehendebatur 33. Iuxta,engel 4 observationes repertum fuit in ab- norme conditione apud tres individuos, quorum primus melancholia, alter dementia, tertius denique imbecillitate laborabat.

203쪽

Fornicis systema anterius connectitur cum substantia anonyma Reil, atque ideo etiam cum mammiliaribus prominentiis. In humano monstro, in quo deerat dexterius fornicis dimidium deerat item etiam dexterior mammiliaris prominentia xl. Cum illa substantia medullari anonyma et cum illis prominentiis mammillaribus aliquam connexionem habere videntur anteriores pedunculi glandulae pinealis praesertim apud mammisera. In obulum, unde eaedem prominentiae exsurgunt apud hominem, inseritur constanter insundibulum, quod innectitur cum glandula pituitaria. S. 5. Glandula inealis et pituitaria. Quo plures sunt hypotheses, quae a veteribus propositae sunt circa ossicia harum duarum, ut aiunt,

glandularum, eo minora sunt factorum argumenta, ex

quibus aliquid certi concludere fas sit. Ambas apud

omnes vertebratorum classes existere, ambas eo majori praestare evolutione, majorique dignas esse animadversione quo inserius est animal, id est solummodo quod generatim asseri potest. Nihil praeterea nos docet anatomia comparata, ab eaque solum perdiscimus, quod etsi hae duae glandulae in maximo casuum numero directam inter se proportionem servent Wenael , tamen hujusmodi lecto exceptionibus subjicitur, ut tamquam generalis non sit admittenda Acervulus, qui occurrit in glandula pineali apud hominem, simias et nonnulla alia mammisera, exempli gratia apud capreolos Malacarne, erres), innu-

204쪽

meras offendit varietates, praesertim si de individuis agatur, ut animadvertit Morgagni qui ad tardam aetatem pervenerint. Georget adfirmat, raro prorsus glandulam pinealem perturbari in mentis morbis. Bian-chi et Kerkrini 2 testantur, eamdem ab origine defuisse apud imbecillos, in quorum encephalo tamen alia eodem tempore consorinationis vitia inerant. anget 3 eamdem auctam invenit ubi stupor et insensibilitas habebatur. Contuli 4 et Arendi is maximos in capite dolores animadverterunt propter calculum pinealis glandulae Eadem glandula pineale ovi molem consequuta, inde foemina sensibus orbata fuit Manget 6ὶ Gunc 7ὶ Mehel 8ὶὶ Vesal 9ὶ Κlein ro), Halter ri), alacarne ii a), Viride, taxeamdem multimodis laesam repererrunt in casibus, in quibus parum pes-li Desia. Ep. III. c. I 4. VII. c. I S. VIII. c. 9. XIV. c. 35. tu Spicitet anat Pag. 6. 3 Theatrum anat pag. 3Ο9.

natis. 7S3. 8 Mem de Berlin. Tom. X. pag. 93. 9 isera omnia anatomica et chirurgica Lugd. Batav. a 725. Lib. I. Cap. V. io Beschreib. iniger retinen asse Ue Stultgard.

205쪽

turbatae erant mentis facultates. An et i hominem cognovit, in quo plumbea glans haerebat glandulae pineali quin ullum incommodum pateretur per multos

vitae annos hic vero repentina morte raptus est propter cerebralem hemorrhagiam. Narrant, glandulam punealem ossuosam degenerationem passam fuisse in Pico de Mirandula Ρanigga a l. redini J eamdem s lito majorem reperit saepe apud melancholicos, raro apud epilepticos solito minorem vel mirum in modum duram saepe apud imbecillos, raro apud pile-pticos peculiariter mollem saepe apud imbecillos, raro apud maniacos aqua circumdatam saepe apud melancholicos, raro apud imbecillos. Duram eam invenit apud epilepticum Barrere 4 . res casus a Burdacti reseruntur, in quibus morbi cerebralis sedes, a maxima animi aegritudine producti, sita erat in glandula

pineali Hujusce auctoris tabulae demonstrant, laesiones, hanc partem adficientes, praesertim comitari imbecillitatem, dementiam, convulsiones. Glandulae pinealis laesiones sere semper cum glandulae pituitariae laesionibus conjunguntur. Ex centenis et nonaginta novem casibus morborum mentem invadentium, juxta Greding observationes, triginta extiterunt, in quibus haec ultima solitam magnitudinem excedebat in duodecim vero solito minor apparuit; in octoginta quatuor dura, in triginta quatuor mollis

206쪽

reperta est. In maniae et adflictionis casibus mollis N servata fuit a Uenget c. Rayer a tradit, symptomata ejusdem tumescentiae desumenda esse a capitis pon. dere, ab obtusitate, ab apathia, a memoriae debilita. te, a stupiditate. Κleta δὶ eamdem reperit deletam in levis stupiditatis casu Burdach ex suis tabulis comparativis concludit, praevalentia symptomata in glandulae pituitariae adsectionibus desumenda esse a convulsionibus et imbecillitate Graves denique laesiones glandulae pituitariae animadversae fuerunt a Lyen-zel 4 apud omnes individuos pilepticos, cujus sectio ab iisdem instituta est. Ex viginti casibus, quindecim nullam perturbationem exhibebant in reliquis encephali partibus. Quamquam vero ut plurimum in cadavericis sectionibus praetermittatur examen hujusce partis, tamen animadvertere sui distinctos epilepsiae

casus apud individuos, quorum glandula pituitaria incolumis omnino erat Κelch is , Lauth 6ὶj.

S. 6. Stratum medullare medianum, siue edunculorum, et stratum medullare externum, sise

Centrum substantiae medullaris anonymae Reil connectitur cum centro medullari pyramidum anteriorum

207쪽

uo 3 aeque ac centrum striati corporis externi Pyramides istae adparent apud omnia vertebrata. Quamvis autem connectantur in omnibus vertebratis cum cerebralibus hemisphaeriis, tamen non semper eamdem in omnibus constantem proportionem cum istis servant. Apud tres classes inseriores, in quibus ab uno tantum strato hemisphaeria constituuntur, quod scilicet est in connexione cum pyramidibus, tum quidem hemisphaeria ipsa cum pyramidibus proportionem servant sed apud mammisera pyramides constanter sunt in ratione inversa hemisphaeriorum. In

hac enimvero classe hemisphaeria non unico illo strato constant, quod est in ratione et proportione cum pyramidibus, at constant tribus distinctis stratis Centrale est stratum callos corporis, quod apta progressione augetur a rodentibus usque ad hominem, in

quo maxima donatur evolutione ila etiam exterius stratum eadem progressione increscit quumque medium stratum necessario rationem iuversam aliorum

duorum Sequatur, aperte patet, etiam pyramides inversam hemisphaeriorum rationem sequi. Hominis pyramides, comparatione instituta cum hemisphaeriis, minores quam illae caeterorum mammiserorum Sunt. Hae quidem incrementum progressivum accipiunt a simiis ad phocas, celacea, carnivora, pachydemia, ruminantia rodentia Breschet u et iter et animadverterunt, pyramides ab ortu defuisse una tame cum

208쪽

mides compressas fuisse a tumore apud aegrotum, qui nihil aliud obtulerat, nisi paralysin musculi recti externi in oculo propter sexti pari compressionem. Μagendi easdem secuit in multis animalibus, quin ulla

haberetur motuum perturbatio. Ρyramides nullam accipiunt nervorum insertionem, sibi viam sternunt inter duas protuberantiae fascias, et quamvis arctissime implicentur cum transversis harum fibris, tamen segregantur ab ipsis ope substantiae peculiaris nigricantis. Ante olivares laniculos transeunt, qui cum iisdem iungantur, propterea quia separatae sunt per similem substantiam nigri cantem in cerebri coxis, tandemque in basin striati corporis externi mersantur, unde medullares fibrae exsurgunt, quae cum fibris aliorum

duorum stratorum nexae, usque ad verticalem cerebri regionem perveniunt. Anteriores fibrae efficiunt processus enteroideos, qui medias frontis regiones occupant posteriores vero lauduntur per circumvolutiones posteriores et inferiores lobi occipitalis mediique Medianae usque ad verticem progrediuntur, et desinunt in processibus, qui sunt in margine superiore hemisphaeriorum. Huic strato superimponitur stratum medullare externum, quod exsurgens ab arcuolphactorio, cum sua exteriore lamina Armat enteroi- deos insulae processus, per alteram vero magis exte ursam dissunditur, siabelli instar super magnam hemisphaeriorum portionem Anteriores operam conserunt iὶ Med. chir Transact. I. pag. 1 gr.

209쪽

uos ad perficiendos processus enteroideo partis inferioris labi seoniis posteriores unduntur per regionem occipitalem, mediae 9mnem occupant externam et late-ralem hemisphaeriorum acrem, et descendunt usque ad processus verticales, eorumdemque appendices, quae anterius extenduntur, perficiuntque processus circulares, quin tamen ad duas circumvolutiones perveniant, quae decurrunt per marginem internum et superiorem hemisphaeriorum, a pedunculorum fibris pendentium Bolando j.

Quicumque mammiscrorum hemisphaeria ita consormata quoad faciem superiorem perpendat, tres magnas series reperiet. In homine, in similis, in hocis tres distinguuntur obi nempe anterior, medius et posterior Cetacea carniuora tum planti grada tum digitigrada, et maxima pachydermium et ruminantium pars duobus tantummodo donantur. In muribus, vespertilionibus, didelpbibus, talpis, gemni marmotis, agout unicus tantum reperitur. Horum lamen hemisphaeriorurn basis majoribus etiam mutationibus obnoxia est. Praeter satis manifestum anteriorem iobum, distinguendi sunt alii duo lobi, quorum unus magis externum occupat sphenoidalem foveam, idemque nomen nactus est alter vero magis internus et aliquantisper posterior, circumscribitur exterius a radice magis externa pedunculi olphactorii, et hippocampi lo-bus adpellatus sui a Serres, protuberantia natisormis a Mala carne, prominentia perisormis a Trevirano lo-bus inferior a tedemann. Hi duo postremi lota manifeste evolutione sua sibi invicem adversantur. Apud hominem et simias praevalens sphenoidalis lobi ex

210쪽

lutio suffocat hippocampi obulum, atque ideo in causa est, cur hic sermo Ion adpareat. Apud phocas obisphenoidalis imminutio essicit, ut hippocampi lobulus

valde exsurgat et manifest is sit. Apud carnivor spire-noidalis lobus dimensiones suas magis magisque imminuit, quo major est hippocampi ob evolutio, qui

eo major sit in ruminantibus et paclivdermibus, quo magis decrescit lobus sphenoidalis. Quando a quadrumanis ad ruminantia descendimust, hippocampi lobus id omne lucratur, quod sphenoidalis obus amittit, qui quidem apud mammisera inferiora penitus evanescit Hippocampi lobus unicus apparet, et maximam ovolutionem obtinet apud vespertiliones, rhinolophos,

agouli et marmotas, idemque confunditur cum campo olphaetorio, cumque hujus pedunculo et iobo. ΗΟ- . rum ioborum unusquisque modo amittit, modo imperium sibi vindicat in alterum, prout inferior vel sublimior est mammiserorum ordo Eodem tempore deletur etiam Sylvii scissura, aut profundior si videlicet magis magisque deletur prout increscit hippo- campi obulus, profundior vero evadit prout sphe-noidalis iobulus evolvitur. Quum a lobuli sphenoidalis positione, tum ab hujus connexionibus evidenter patet, ipsius trophiam respondere imminutioni altitudinis hemisphaerii cere-hralis, imminutioni lobi anterioris quoad anticas paries; quoad vero posticas respondere lobi medii imminutioni, idest atrophiae strati medullaris externi. Hemisphaerium gradatim imminuit altitudinem suam ab homine, a quadrumanis a phocis ad carniuora tum plantigrada tum digiti grada, ad ruminantia, ad roden-

SEARCH

MENU NAVIGATION