Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Est autem hymnus styli plane prophetici, constans omnibus partibvq. laudum, vaticiniorum, interprelationum abundans affectibus, et ad veteres Annae ac Davidis psalmos allu sionibus. Ex quo intelligere licet quanta gratia Spiritus excelluerit Virgo, quamque suerit in sacris Litteris versata. Sermo est totius animae: intelligentiae credentis, set cordis fiducia atque amoro exundantis Carminis Mariani argumentum, ex modo dictis jam pi'rSpicuum. est laus Dei ob mysterium Incarnationis, in utero Virginis ad salutem humani goneris impletum. Primo. Der modum exordii. Virgo cor suum aperit abundans laudibus et gaudio sancto, ob incarnationis m Ssterium quod mente contemplatur, verbis vero generaliter duntaxat enuntiat. - Deinde expressius, mira tamen modestia idem mysterium celebrat. tanquam opus, tum insignis ac singularis gratiae sibi: tum ineffabilis misericordiae omnibus hominibus. - Postea idem laudat ut opus potentiae, quo reVelantur consilia Dei, supprhos humiliantis et exaltantis humiles. - Demum sic impletam proclamat promissionem Dei, qua Abrahae promisit benedictionem, universo humano generi

communicandam.

Quatuor itaque velut partes distingui possunt, quibus plures continentur laudationum tituli, prout infra singillatim

indicabuntur.

I. Laudam et istabunda Incarnationis mysterium contem Platur. II. Incarnationem relebrat ut mysterium misericordia .lli. Eam m celebrat ut mysterium humilitatis. IV. Mandem relebrat ut opus benedicitonis mundo promissae

46. Magnificat anima mea Domino :47. eι eaeultavit spiritus meus in Deo salutari

meo.

Angelus ot Elisabeth electam Dei Genetricem laudaverant:

ipsa vero Maria, sepositis propriis laudibus, totam Se conver- it ad laudandum Deum, cui omnia resert accepta. Ex intimo, inquit, corde, ex omnibus animae viribus laudo Domi- Diqiligod by Corale

12쪽

SERIES SECUNDAnum: et gaudiis intra me gestio propter Deum Salvatorem

meum

46. Magnificat, i. e. magnum praedicat, laudibus exaltat anima mea Dominum. Respondet haec vox operationibus Domini, quas Virgo contemplabatur : Dominus enim Virginem magnis traverat, eam magnam faciendo; vicissim Virgo magni-iicat l Otii inum, eum magnum praedicando. - Eodem sensu dieit David: Magnificate Dominum mecum et eaealtemus nomen

ejus in idipsum. Ps. XXXIII.

Magnificat anima mea, i. e. ego; sed ego ex intimis animae sensibus, omnibusque viribus Deum laudo : anima, inquam, mea οῦ nec solum lingua, quae non valet tantum exprimere, quantum anima cogitatione assequi. - Similiter David cantat: Benedis anima mea Domino : et Omnia quae intra me sunt, nomini saneιο ejus. Ps. CII. Magnificat anima mea Dominum: i. e. Deum trinum et unum, Optimum, maximum, sontem omnis boni, cui honoret laus omnis debetur. 47. Et multavit, seu eoeulιαι. i. e. laetatur vehementer. Gaudium amoris ac gratitudinis significat, quo anima extra se rapta in Deum sertur. - Similiter dixerat Anna : Multa--ι cor meum in Domino. et eaeaIιatum est cornu meum in Deo meo. . . quia laetata sum in salutari tuo. I Reg. II, 1. Exultavit spiritus meus, i. e. eadem mea anima, Spectata praesertim quatenus est affectiva. Etenim anima magnifieans ad intellectum, spiritus exultans magis ad voluntatem et ais elum referri videtur. Quamquam amplior etiam hic latet sensus. Nam cum anima dici soleat in quantum est vita corporis, spiritus autem in quantum est substantia spiritalis et circa spiritalia versatur ; significat Virgo, totam animam suam

quanta quanta eSt. Omnesque animae suae vires, tum superiores praecipue, tum etiam inferiores, ferri ad magnificandum Dominum, et ad gaudendum in eo. In Deo, i. e. de Deo et propter Deum. Motivum et objectum gaudii sui proclamat. non tam Dei dona, quam donorum

omnium auctorem Deum, quem propterea vocat salutare

suum.

13쪽

in Deo salutari meo, i. e. Salvatore meo, similiter dixit propheta ita hacuc: Ego autem in Domino gaudebo, eι exultabo in Deo Iesu Salvatorein meo illa b. III, 18j. - Illud salutaris est epitheton Deo proprium, in quantum est auctor salutis et

gratiae. Dominus potentiam, ait Augustinus, salutaris misericordiam notat. Ad utriusque contemplationem Mariae mens elevata, hinc Omnipotentis majestatem intuendo, hinc ejus beneficentiam : tum intellectu tum aflectu tota in Deum fertur. Simul autem innuit, ex una parte Deum e SSe metuendum, ex altera vero, eum esse amore digni SSimum. In Deo, inquit, saluιari meo. uuamvis Deus Omnium sit Salvator, peculiariter tamen eum vocat Salvatorem suum Maria, 1' more prophetarum, ex amoris gratitudinisque vehementia; 2' quia salutis, quam per ipsam DeuS Operari coep0rat, ipsa imprimis erat et abundantius particeps.

48. Ouia reveae it humilitatem ancillae Suae.

Incipit recensere laudandi Dei titulos seu motiva et imprimis beneficia sibi , irgini propria. Beneficium primum est, quod ipsam Deus, etsi hoc honore undequaque indignissimam, dignatus est exaltare. Respeaiι, inquit, humi titulem anciliae suae: id est, inlimam inter ancillas suas benignis ac beneficis oculis intueri non dedignatus est. Respeziι : figurata haec locutio eSt et valde delicata, beneficentiam Dei signi licans. Non exprimit quidem Virgo quo beneficio a Deo assecta sit : tum quod Elisabeth id sciret, tum quod prae studio humilitatis malit id animo contemplari, quam eloqui lingua. Intelligit autem sui electionem in Matrem Dei. Respexit humilituιem ancillae suae, i. e. ancillam humilem respexit Deus. - Se vocat ancillam respectu summi Domini, cui omnia serviunt: nec ancillam qualemcumque, sed humi Iem, i. e. conditione vilem et abjectam, omniumque insit

HumiIitas itaque hoc loco non virtutem significat, sed vili talem conditionis P qualis eSt conditio creaturae comparata Disilired by Gorale

14쪽

Deo. vel pauperis diviti. Eodem fore sensu dicit Apostolus roui reformabit corpus humilitatis nostrae Phil. III, 21 , i. e.

'OrPus nostrum, nunc vile est ignobile, Christus glorificabit. - Opponit scilicet Maria hanc vilitatem suam. tum majestati Dei. a quo respecta, tum dignitati Matris Dei, ad quam evecta est. Respectam Se pra dicat quamvis vilem, abjectam et indignam. Non ergo dicit Virgo, se ob profundam animi humilitatem a Deo respectam fuisse et electam. Re quidem vera, incomparabili humilitate suit praedita, qua Dei oculos in se convertit, eique mirifice placuit, et Ob quam prae caeteris virtutibus judicata est digna quae si oret Mater Filii Dei non tamen hanc rem pra=dicat, sod conditione humilem se agnoscit. Quod dum facit, quanta humilitatis virtute intus Ornata sit manifestat. Qua res rsecto Cajotanus notat, hic a B. Virgin virtutem humilitatis non significari voce, sed exerceri

opere.

Eioni in his verbis Maria se ipsam coram Deo vilem aestimat nullius lue muriti; adeoque indignam, negative tamen. res puctu Dei se latetur quomodo solent justi exiguitatem suam et iudignitatem lateri, praesertim quando cum divina

illa Majestatu loquuntur. Sic Abraham Gen. XVill, 27 Sepulverum et cinerem esse dicit coram Deo. Nimirum considerat B. Virgo se ipsam qualis est oculis Dei, ux Se cti ex natura sua praescindundo a supernaturalibus Dei donis. quibus Se Ornatam esse nequaquam ignorat. - Ε se, oculis C. reatoris non aliud est quam ni iuum, morum nihilum, Dei beneficio inclutum existentia. - Εx natura sua, est

filia ludiae igno hilis, opibus ac dotibus, saltem ut ipsa reputat, inferior reliquis filiabus Iudae. - Nullum itaque in someritum agnoscit et soli Dei misericordiae acceptum refert sui exaltationis beneficium : in quo quidem tanto magis elucet divina potentia et bonitas, quanto abjectior est persona quae OV hitur. - Ηoc itaque sensu so infimam Dei ancillam vocat. In serius autem descendero, et Se Vocare peccatricem ac positive indignam non poterat : cum rei veritas

obstaret.

15쪽

Porro alludit Virgo ad ea loca Scripturae, quibus excelSuS Dominus humilia respicere perhi hetur. Humilia respieit in

Mela eι in terra : suseitans a terra inopem ... Ps. CXl I.

Mee enim eae hoc beatum me dicent

omnes generationeS. Secundum B. Virgini proprium beneficium : ab eo tempore quo Deus ipsius humilitatem respicere dignatus est, omnes hominum generationes, quamdiu mundus stabit, beatam ipsam ac beatissimam praedicabunt. Ecce enim ... Mirabunda effectum declarat aspectus Dei in se : scilicet mirabilem innuit conversionem, qua prius ignota et ignobilis, posthac omnium Ore praedicabitur. Ex hoc ... puta ex hoc tempore quo respexit Ine. - Beatitudinem suam non adscribit fidei suae, ut Elisabeth: sed aspectui ac misericordiae Dei. Respicere enim videtur ad verba Elisabeth, quae dixerat : Beata quae eredidisti. . . iSupra, versu 4o . Beatam me dicent. . . . quippe evectam ab humilitate ancillae ad dignitatom Matris Dei, ac proinde ad gloriam Reginae coeli et terrae, denique ad summum beatitudinis gradum. Omnes generaιiones, nempe in Christum ipsius Filium cruditurae. - Praedicit, omni deinceps aetate fore hominos in Christum credentes, ideoque Christi Matrem glorificantes. Hic animadvertere licet quam clare intellexerit firmiterque crediderit Virgo, quae sibi dixerat angelus : sore ut filius ejus, qui simul esset Filius Dei, regnaret in domo Iaeob in aeternum. Hinc enim cognovit, Se quoque per omnia saecula regnaturam. fore gloriosam ac beatam, et pro hujusmodi habendam. Porro hanc suam futuram gloriam declarat, non quod inaniter do suis laudibus gaudeat; sed - εὶ ut magnitudinem commendet accepti a Deo beneficii, quod saeculis omnibus suturum sit memorabile; -2ὶ ut laetetur de gloria Dei et luero

animarum, quae ex suis praeconiis Orientur. Diuitigod by Corale

16쪽

SERIES SEXUNDA

uuam copiose hoc Mariae vaticinium impletum sit et porro impleatur, luce meridiana est evidentius.

49. uuia feeit mihi magna qui potens est et sanctum

nomen ejus.

50 Et miserieordia ejus a progenie in progenieS

time utibuδ eum. Τertium beneficium B. Virgini proprium, tertiaque causa Deum magni fit candi. Deus operatus est in ipsa mysteria magna miracula potentiae et sanctitatis. quae simul opus sunt misericordiae, Omnibus hominibus communicandae : Fecit, inquit, mihi magna ille qui poli,nS eSt, cujus nomen Sanctum est, et cujus misericordia perpetuo est parata Omnibus quotquot eum timere voluerint. Quia . . . Causam reddit cur beata sit praedicanda : non quod ipsa secerit magna, sed quod sucit ipsi magna Deus, cui omnia debentur a CPPta. Magna, seu magnalia, intelligit inaudita, stupenda, et OmneS naturae vires Superantia. - Porro quae sint magna haec, iterum relicet; innuit autem duo praecipua : maternitatem virgineam ac divinam, ut gratiarum apparatum tantis mysteriis congruentem Seu, unum, quod Duus secerit eam Matrem Filii sui, idque virtute Spiritus sancti sine opera virili; alterum, quod gratiarum plenitudine, inde ab ipsa immaculata Conceptione, eam Sanctissimam anima et corpore reddiderit, dignamque quae Sancti Sanctorum 1 Oret Matur. Haec duo, inquam, innuiι. Nimirum addendo, qui potenses ι eι sanctum nomen ejus e id est, ille qui est potens magna operari; et cujus nomen eSt Sanctum, qui eSt i Psa Sanctitas, sanctitatis lue operibus noti S simus. - Εtenim Deus, quatenus potens esι, sucit opus potentiae, in quo tota ratio sacti est potentia facientis nempe Verbum suum ex Virgine incarnando; quatenuS sanctus, secit Opus Sanctitatis, Virginis corpus et animam in dignum Dei habitaculum Praeparando. Haec eadem jam supra respexisse videtur Maria, vocando Duum tum Dominum, tum Salutarem suum. Diuitiros by Corale

17쪽

EVANGELMA SELECTA.

Porro idcirco de his duobus loquitur, quia cum sciret ob utrumque se praedicandam esse beatam inter Christianos, utrumque vult in Deum referri : qui ita in ipsam exercuit omnipotentiam et sanctitatem, ut non tam ipsa quam ipse ab omnibus generationibus laudari m streatur. Addit autem : Ει - serieordia ejus a progenie in progenies timentibus eum : ut significet, illud opus potentiae et sanctitatis esse etiam opus misericordiae, omnibus hominibus communicandae. Sensus est quasi diceret : Magna mihi fecit ille cui propria sunt opera omnipotentiae et sanctitatis, quique misericordissimus est omnibus timentibus se. Et misericordia ejus ... Intelligit Virgo. - non mirum eSSequod tantam erga se misericordiam exercuerit, cum soleat per omnes aetates benefacere timentibus eum; -2ὶ mysterium Incarnationis esse sontem divinae misericordiae, omnibus hominibus paratum. Timentibus eum : nempe mandata ejus servantibus et eum offendere timentibus. Aliis quidem etiam benefacit, sed non perinde in honum ipsis vertuntur beneficia. - Αnnumerat se ipsa Virgo timentibus Deum : quae non est oblivio humilitatis. sed professio virtutis. - Respicit autem ad verba Psalmi CII : Miserisordia Domini ab aeterno et usque in aeteUnum super timentes eum.

Hactenus Incarnationem spectavit ut opus misericordiae: jam idem considerat ut opus justitiae et mysterium humilitatis : i. e. ut opus, quo humilitatis pretium oculis Dei, Dei que judicia tum circa superbos tum circa humiles manifesta fiunt. Hinc sequitur, ut sicut in praecedentibus misericordia, ita in sequentibus magis justitia praedicetur.51. Fecit potentiam in braehio suo dispersit superboamente cordis gui. 52. Deposvit potentes de sede. et Maliavit humile3.53. Durientes implevit bonis. et divites dimisiι inanes.

Novos laudationis titulos in eodem Incarnationis mysterio praedicat: per illud enim justissimam suam potentiam Deus Diuitiros by Corale

18쪽

exercet in mundo, humiliando superbos, et humiles exaltando. Fecit, inquit, potentiam in brachio suo: id est, magnam exercuit potentiam, Omnino propriam brachio Excelsi: suum velut brachium sustulit, tum ad auxiliandum, tum ad percutiendum. Ouodnam autem Oxercitium divinae potentiae respicitur'

- εὶ illud quo populum Israel olim liberavit a servitute AEgypti, et introduxit in terram promissionis. -2ὶ Illud praecipue quo nunc humanum genus a servitute diaboli liberat, et cujus antiqua illa suere figurae: nempe Incarnationis mysterium. quod opus potentiae per excellentiam hic Virgo appellat. - Et eo quidem aptius hac loquendi sormula utitur, quod Isaias quoque Christum brachium appellet Isai. LIlI, 1ὶ, et Paulus Dei uirtutem. I Cor. I, 24. Quos nam autem Deus potenti brachio attinget J Superbos et

humiles : illos severissime castigando, istos vero bonis cumulando. Dispersit superbos mente eordis sui: id est, eos qui superbe adversus ipsum ejusque servos se erigunt, disperdidit, eorum machinas dissipando, cogitationes et consilia reddendo ina

nia.

Hic Maria respicere videtur,-ηὶ inimicos populi Israel quos commemorat Scriptura : praecipue AEgypti os superbos et Obduratos, quos in manu forti et brachio eaetento Deut. V. 15 submersit mari rubro. - 2 Sensu spirituali designantur quoque suturi hostes Christi. et signanter Iudaei: qui cogitatione cordis seu animo superbi, et ex superbia increduli. dispersi sunt

per orbem terrarum.

Propter quae cuncta Deum magnificat Maria, quia in Operibus justitiae non minus sanctus ac laudabilis est quam in operibus misericordiae. 52. Deposuiι potentes de sede, eι eaealtaviι humiles ; 53. Esurientes implevit bonis, et diuites dimisit inanes. - COntinent hi versiculi duplicem actum justitiae Dei, cum actu misericordiae conjunctum scilicet dicitur humiliare potentes, et exaltare humiles ἰ - ditare pauperes, et divites Spo

liare.

19쪽

Porro potentes, Seu dynastae, principes, et diuites, genera tim intelliguntur illi magnates, qui Deum non timent, boni Shujus mundi loco Dei servi dii tos; humiles vero et esurientes, quilibet hujusmodi bonis destituli, dummodo Deum timeant. idem scilicut Maria significat. quod postmodum Filius ejus aliis verbis pronuntiavit, dicens : Omnis qui se eaealtat humiliabitur, eι qui se humili ut eaealtabitur I Luc. XlV, 1 l . - Beati

pausteres, quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuri-ιis, quia saturabimini. . . Vae vobis dioilibus, quia habetis consolationem vestrum . , ae vobis qui saturali estis, quia esurietis

Luc. Vt, 20 seq. . - idem, quod ipsa Virgo in 1 rophetis legerat : Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sun ι ... Dominus suscitat de pulvere egenum, et de stercore elacat pauperem : ut sedea ι cum principibus, et solium gloriae teneat l RPg. II, 5 seq. . - Suscitans a terra inopem et de Stercore erigens pausti rem, uι sedeat cum princistibus, cum prin-eipibus populι sui sPs. i. XlIj. - Dι viles eguerunt et esurierunt rinquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

Ps. XXXIII.

Divites supponuntue mali, et pauperos boni ac timentos Deum: quia tules esse Solent, suaque conditione facile tales fiunt. Scilicet qui honores et divitias hujus mundi possident, iisdem interno loco Dei plerumque furviunt, mundano Spiritu, quem mundana bona Sus ditant, animati. E contra, qui hujusmodi bonis carent, bona Superna quu rere Solent, Deo que Soli servi ru: spiritu timoris Domini, quem humiliationes lavent, animali. duinam autem nomine potentum ac divitum, humilium et egenorum in particulari designantur 3 19 Sensu litterati potissimum respici videntur exempla, quae Virgini ex Scripturis erant cognita: quales sunt ex una parte, Saul, Nabuchodonosor, Amun, Vasthi, regesque Chananaei e throno Et divitiis ejecti . . . ex altera, David, Daniel, Esther, Mardochaeus, et Israelitae humiles, e servitute A gypti, e deserto arido ac Sterili deducti in terram lacte ut mulle ma

nantum.

2' Sensu spirituali designantur, ex una parte, tum Potentes ac superbi principes tenebrarum, in hoc mundo domi Disilired by Corale

20쪽

nantes; tum homines quilibet, superbiae spiritu ducti, aut

mammonae servientes: dudaeorum nominatim Scribae et Pharisaei, horumque usque ad finem saeculorum successores:

qui omnes per Christum humiliabuntur - Εx altera parte, Significantur pauperes spiritu, esurientes justitiam, mites et humiles corde: Apostoli, omnesque Christi discipuli: qui per Christum gloria bonisque omnibus implebuntur, sive in

hac, Sive praesertim in altera vita.

54. Suscepit Israel puerum Suum, recordalus misericordiae suae. 55. Sicut locutus est ad patres noStros, Abraham et semini Guδ in saecula.

Dupliciter hi versus exponuntur, prout ultima verba, Abraham et semini ejus in saecula, reseruntur ad misericordiae suae, vel ad locutus est. Itaque 1' sic sententia intelligi potest: Suscepit salvandum Israel Servum suum, recordatus misericordiae suae, Abrahamo et posteris ejus, qui usque in sinem saeculorum duraturi Sunt, praestandae: sicut promisit patribus nostris. - Vel 2' sic: Suscepit Israel salvandum, recordatus mi Sericordiae suae, quam locutus est et promisit patribus nostris, Abraham O et posteri S ejus per multa saecula. - Scilicet verbum locutus est, graece et latine utrumque casum regit; et hujusmodi casuum e nullage seu permutatio, qualis hic Occurrit, non est inusitata Hebraeis iij.

Postquam dixit Virgo, Deum per Incarnationis mysterium fecisse magna Suae ancillae, et secisse potentiam in brachio suo; nunc demum addit, per idem mysterium, seu per eamdem dispensationem, Deum Suscepisse Israel prout promisit. Quo ultimo praeconio duos iterum laudis titulos profert, qui sunt: Dei providentia singularis circa electos suos, ejusque veritas ac si delitas in promissis. Suscepit, inquit, Israel puerum suum: id est, adjuvit Israel

electum populum suum, auxiliatricem ac beneficam manum ei admovit; eum salvandum suscepit, Sicut antea frequenter, ita et nunc: at nunc, Praecipue et persecte. lj G. Psalm. Gll, 18. Duiligeo o le

SEARCH

MENU NAVIGATION