장음표시 사용
491쪽
etatem angelorum, ad consortium boni illius, quod ipsum Deum beatum facit: haec vera, et vere magna, et maxime appetenda exaltatio est. - Ita Bellarminus.
8. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum tantem. Per domum intelligitur familia, ita ut sensus sit: Qui facit ut sterilis, quae manebat solitaria, jam habitet in numerosa familia, sitque materfamilias, gaudens filiorum multitudine.
Nomino sterilis hic similiter 1' innuuntur illae seminae, quae peculiari Dei benedictione prolem Susceperunt, ut Sara, Rebecca, Rachel; nec non Anna, mater Samuelis, quae etiam sic Doum laudavit: Dominus pauperem facit eι ditat, humiliaι
et sublevat. Suscitat de pulvere egenum. et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat ...
Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt: donec sterilis peperis plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est I Reg. II, 7, 5 .-2' Sensu altiore ac praecipuo, intelligitur Ecclesia, ex gentibus congregata, quae longo tempore mansit sterilis, sed in senectute peperit plurim0s, juxta illud Apostoli: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Gal. IV, 27, ex Isai LIV. Sonsus Illurgicus. Ecclesia in hoc Sacro carmine, praecipue considerat suturam exaltationem fidelium, fundatam in sancta humiliatione juxta exemplum Christi. Hunc enim similiter Pater per humiliationem exaltavit: miliaτit semetipsum ... propter quod et Deus eaealtavit illum Phil. II, 8, 9ὶ. - Ιnfestis de Virginibus, et in dedicatione Ecclesiarum, peculiarem significationem continet versiculus ultimus: Qui habitare facit sterilem in domo. . . Porro lotus Ecclesiae sensus in hoc psalmo ut clarius pateat, hoc sere modo explicari potest. Laudate, inquit, O servi Dei, laudate Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum: sit benedictum nomen illud quod est Super Omne nomen ; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria esι Dei Patris. Phil. ΙΙ, 11.
492쪽
0mnis lingua, omni tempore, omni loco, a solis ortu usque ad oeeasum, illum adoret ac celebret, qui universo mundo. omnibus hominibus, omnibus diebus, in prosperis et in adversis, in hoc saeculo et in futuro, causa existit salutis et vitae; qui est solus Sanctus, solus Dominus, solus Altissimus, Jesus Christus, cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Meelsus super omnes gentes . . . Quid enim est Omnis majestas
ac gloria hujus mundi, quid ipsa gloria et splendor principum coeli, Cherubim atque Seraphim, prae celsitudino Filii Dei unigeniti, Domini ac Regis universorum ΤQuis stetit Dominus Deus altissimus, qui Dominus Deus
noster factus est, et de sede magnitudinis suae respiciens abjectionem nostram in visceribus misericordiae suae visitavit nos, Oriens ex alto. Ipsemet Filius Dei incarnatus, in haec infima descendere dignatus est, ut homines peccatores erigeret:
Dediι eis potestatem silios Dei fieri, his qui credunt in nomine erus isoan. I, H). Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei. Rom. VIII, 17.
Humilia respieiι. . . suscitans a terra inopem, et de stercore
erigens pauperem . . . illos scilicet solos exaltandos respicit, qui vere et spiritu sunt humiles; eos ditat, qui spiritu sunt pauperes. Respeaiι humilitatem ancillae suae ... deposuiι potentes de sede et eaealtaviι humiles; esurientes impleuiι bonis, et diuiιes dimisiι inanes. Luc. 1, 48, 32, 53. Ut autom humiles omnes, ac tilios Dei dispersos congregaret in unum, sormavit sibi ex gentilitate Ecclesiam, sponsam dilectissimam. Dilexit eam stori lem, humiliatam: et inestabili amore se tradidit pro ea ... υι eaehiberet ipse sibi gloriosam Eeclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed uι sit sancta et immaculata. Eph. V, 27. Hanc Sponsam sanctam, humilem, introduxit in domum suam, et gralia Sua perfusam, perpetuo secundat, ac numerosa prole laetificat. Porro Ecclesiae, sponsa' Christi, simillima est silia ejusdem
Ecclesiae primogenita, Virgo et Mater Maria, cum reliquis Virginibus venientibus post eam; ad quas singulas pertinet illud : Uui habiιare facit sterilem in domo maιrem filiorum
493쪽
Bileri, quoniam eaeaudieι Dominus.
. Dilexi, quoniam eXaudiet Dominus vocem orationis meae.
2. Quia inclinavit aurem suam mihi : et in diebus
meis invocabo. 3. Circumdederunt me dolores mortis : et pericula inferni invenerunt me. 4. Tribulationem et dolorem inveni : et nomen Domini invocaVi. 5. 0 Dominet libera animam meam : misericors
6. Custodiens parVulos Dominus : humiliatus sum et liberavit me.
in requiem tuam : quia Dominus benefecit tibi. 8. Quia eripuit animam
9. Placebo Domino in regione ViVorum. Dilexi Dominum : quoniam
exaudiet vocem orationis meae.
2. Quia benignissime inclinavit aurem suam mihi : ideoque diebus meis omnibus invocabo i
5. Ecce circumdederunt me dolores mortis: et angustiae sepulcri comprehenderunt me. 4. Tribulationem et dolorem offendi : at nomen Domini invocavi, dicens :5. O Dominet libera animam meam. - confido autem, quia Dominus misericors et justus quidem est, sed ut Deus IasSter, pr pensius miseretur. 6. Custodit peculiarilcr humiles Dominus : ideoque cum ad humilem statum redactus eSSem, liberaviι me. . Revertere ergo, anima mea, in requiem tuam : quia Dominus benefecit tibi. 8. Quia liberavit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos ab ossensione et lapSuas. liaque placere Domino contendam, tum in praesenti, tum iulatura regione vivorum.
494쪽
Argumentum est oratio justi, propter tentationes hujus vitae et pericula gementis, et ad coelestem patriam suspirantis. Haec est sententia Patrum, praeserenda opinioni eorum, qui cum Iudaeis psalmum exponunt do temporali aliquo morbo,
a quo liberari cupiebat propheta. Porro hujusmodi oratio justi accommodari potest imprimis Christo Domino: deinde vero, ejus discipulis, sive in hoc mundo, sive in purgatorio patientibus.
l. seuomodo justira Deum diligat. II. Quomodo tribulationibus subseriatur. III. ouomodo ab iis liberetur.
. Dileai, quoniam emudiet Dominus vocem orationis
2. uuia inelinavit aurem suam mihi: et in diebus meis
invocabo. Dilectionem cordis sui exprimit, exclamans Dilexi. . . intellige, dilexi, Dominum. Sunt tamen interpretes qui illud dilari absolute dictum censent. Ex eorum sententia propheta non determinat dilectionis speciem, neque addit utrum Deum diligat an creaturam : quasi hoc determinare superfluum sit. Non enim habetur nisi unica dilectio vera : nempe dilectio charitatis, qua diligimus illud objectum quod solum vere est amabile, et simpliciter bonum, Deum. Deus namque solus Omnem rationem boni continet, Omnemque rationem mali excludit: quod significat Ioannes, dicens : Deus Iuae est, et tenebrae in eo non sunt ullae si Ioan . I, S). - Quod ergo dicit: Dilexi, significat: Charitate seu amore Dei inflammatus sum. Diligit autem, in mediis tribulationibus positus, ut mox patebit : quod verae et solidae charitatis signum est. Duiliam by Cooste
495쪽
Dilectionis suae rationem subjungit, dicens: Ouoniameaeaudieι Dominus Doeem orationis meae. Quasi diceret: Dilexi Dominum, quoniam benignus et misericors eSt, et ex naturali sua benignitate exaudire paratus preces vilissimi servi sui. Hoc autem experientia novit, prout continuo declarat dicens 2. Quia inclinanit aurem suam mihi: id est, saepius jam exaudivit me, imo inclinatam tenet aurem, paratus semper ad audiendum me. - Altiore sensu, Deus inclinat aures ad nos, quando per gratiam praevenientem nos ad orandum movet. Et in diebus meis inuocabo : id est, ideoque tam benignum Dominum omnibus diebus meis, quamdiu vivam, invocabo. -Αltiore sensu, dies intelligi possunt illi, quibus peculiariter divina gratia assulget, et quibus peculiariter Deus audire nos paratus est, ideoque serventius invocandus, secundum illud : ce nunc tempus acceptabile, eece nune dies salutis III Cor. VI, 2 . Insinuatur quoque, Deum esse invocandum tempore vitae et valetudinis, nec disserendum tam grave ossicium usque
3. Cireumdederunt me dolores mortit: et pericula inferni
4. Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini
5. 0 Domine, libera animam meam: misericora Dominus, et justus, et Deus noster miseretur.
Secunda pars, de tribulationibus, quae orationis ejus sunt urgens objectum. - Ingentia mala inquit, me premunt undique : Circumdedi runt me dolores mortis, id est, mortiferi dolores, angustiae gravissimae; pericula inferni, id est, pericula mortis temporalis aut etiam aeternae, mihi imminent. De tentationibus, scandalis, et animae periculis haec sensu spirituali intelligenda sunt. 4. Tribulationem et dolorem inveni, et iid est, αιὶ nomen Domini inuocant. Magis depingit suam miseriam, subjungens, Se omni ex parte velut occurrentes habuisse tribulationes rat vero iis non est devictus, nec in desperationem dejectus;
496쪽
sed potius ad invocandum Deum excitatus: Et nomen Domini invocavi. - S. Basilius paulo aliter exponit, ut sensus sit Peccatum mortalse commisi, quapropter in mortem anima incidi, et in pericula inferni seu gehennae deveni: sed tribulationem et dolorem poenitentiae salutaris inveni, inde corde contrito Dominum invocavi, dicens : O Domine, libera ani
5. O Domine, libera animam meam ... Invocationem de qua locutus est, subjungit, quasi diceret: Obsecro, Domine, libera me de doloribus mortis et de periculis inferni. Persecta precatur cum fiducia, quam profitetur addendo :Misericors Dominus et justus sest , eι Deus noster miseretur; qua, i diceret In misericordia Domini confido : nam etsi justus est, et tribulationes juste pro peccatis infligit; simul
tamen et quidem maxime miseretur. - Insinuatur scilicet, Deum magis esse pronum ad miserandum, quam ad Puniendum.
6. Cratodiens parvulos Dominus: humiliatus δum, et liberavit me. 7. Convertere, anima mea. in requiem tuam e quia Dominus benefecit tibi. 8 Quia eripuit animam meam de morte, oculos meoS a lacrymis, pedes meos a lapsu.
Tertia pars, liberatio. - Iam ostendit, se auxilium et misericordiam invenisse in Domino, ideo praecipue, quia humiliavit se, et humilitate sua Dei gratiam meruit. Dominus enim humiles custodit quasi mater : Custodiens parvulos, id est, simplices, humiles, timentes Deum : nomen illud non aetatis est. sed habitus moralis. Humiliatus sum, id est, sensu passivo, tribulatione astrictus: - vel melius, Sensu activo parvulus esse studui. in amictione me sub manu Dei humiliavi: ideoque Dominus liberavit me. - Liberatus, saltem in spe, homo justus, gratulatur sibi ipsi tantum bonum dicens :7. Converιere, anima mea, in requiem tuam ... id est, rediergo, anima mea, ad pristinam tuam tranquillitatem, ne am-Diuitigod by Gorale
497쪽
plius perturbata esto: quia Dominus benefecit ιibi: id est.
quia Dominus te protegendam suscepit. - Sensu altiore :Revertere ad Patrem tuum, convertere omni spe ac desiderio ad coelestem requiem, quia Dominus magnum tibi bonum seu beneficium contulit. Hoc autem Dei beneficium explicat, addens :8. Quia eripuiι animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. En magnum Dei beneficium : liberatio ab omni malo et incommodo, inchoata jam in hoc Saeculo, consummanda in laturo.
9. Placebo Domino in regione vivorum. Conclusio. - Pro tantis Dei beneficiis ut gratiam rependat : Domino, inquit, placere studebo quoad ero in regione
vivorum, seu quamdiu in terra vivam. - Αt vero quoniam haec terra potius mortuorum regio est quam vivorum, censetur Spiritus sanctus praecipue vitam respicere suturam, quae regio est viventium, in qua sola vere vivitur et persecte Deo placetur. - Quod Vulgata post LXX vertit placebo Domino, in hebraeo dicitur ambulabo eorum Domino: unde intelligimus haec duo, ambulare eorum Deo, et Deo plaeere, lingua Scripturarum eSSe Synonyma. Sonsus Illurgicus. Psalmum Dileri, dum in vesperis ossicii Defunctorum recitat Ecclesia, loquitur in persona animarum fidelium ; Deumque in tribulatione sua invocat cum amore et fiducia magna, Spe gaudens proximae liberationis. Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini innoeavi. O Domine, libera animam
meam ... Ingredere, anima mea, in requiem ιuam Placebo Domino in regione vivorum.
498쪽
credidi, propter quod lo ιus sum.
loeutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. 2. Ego dixi in excessu meo : 0mnis homo men
4. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5. Vota mea Domino reddam coram omni mapulo ejus : pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejuS. 6. 0 Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuae. T. Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invo
8. Vota mea Domino reddam in conspectu omniSpopuli eius: in atriis domus Domini, in medio tui, I
rusalem. l. Credidi, ideoque locutus sum: etsi tribulationibus asilietus
2. in profunda tribulatione mea dixi : Deus solus salvator verax in quo fidendum; omnis autem homo mendax.5. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retributi mihi 4. Calicem salutiferum accipiam, et nomen Domini invocabo. 5. Praeterea vota mea Domino reddam coram omni populo eiuS, Ptiam eum vitae meae periculo vel sacrisscio : nam pretiosa oeulis Domini mors Sanctorum ejus 6. De caetero omnia libi debeo. ο Domine. quia servus tuus : ego servus tuus et filius ancillae tuae. I. Tua servitute dirnpisii vincula mea : ideo tibi sacrificabo hostiam laudis. et nomen tam boni Domini invocabo. 8. Vota mea Domino reddam inconSpectu omnis populi ejus, in atriis domus Domitii, in mediolui, IeruSalem. 13 In hebraeo, psalmus iste CXV cum praecedenti CXIV conjungitur. Duili rod by Cooste
499쪽
Argumenιum. - Propheta gratias agit pro salute a Deo post magnas tribulationes accepta. - Utrum litteraliter ac immediate respiciat objectum quoddam temporale, verbi gratia, liberationem a rebellione Ahsalonis, incertum est; illud autem constat, eum respicere spiritualiter ac potiore Sensu, Salutem aeteri am, quam Martyres, Omnesque pro Christo tribulationem sustinentes, certissime conSequentur. Statui scilicet potest, sicut psalmus superior Oratio est, qua justus in tribulationibus positus ad coelestem patriam suspirat; ita psalmum hunc esse gratiarum actionem pro salute a terna, quam crucis Christi amator in spe jam possidere coepit. S. Paulus, duplicem citans ex hoc psalmo sententiam, ad genuinum sensum investigandum facem praesert.
l' In epistola II ad Cor. IV, 12 : Ergo mors, inquit, in nobis operatur, vita autem in vobis; - 13. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut Scriptum est: Credidi, propter quod lacuιus sum; et nos credimus, propter quod eι loquimur. Quae verba Bernardinus a Piconio sic interpretatur : Itaque per Evangelii praedicationem, mors corporalis in nobis enicitur; sed per nostram mortem Vita Spiritualis vobis procuratur. Caeterum in mediis his mortibus et periculis, habentes cumdom fidei spiritum quem habuit David in suis tribulationibus, sicut de eo scriptum est: Credidi, ideo loquor: ita et nos Apostoli, quia vere credimus, ideo libere et audacter
2' In epistola ad Rom. III, 3, 4 : Iumquid ineredulitas
illorum fidem Dei eoueuabiι' Absiι. Est autem Deus veraae, Omnis autem homo mensiae; quod sic explanant interpretes :Propter incredulitatem Iudaeorum Deus non deerit suis promissis ; nam : Deus in omnibus dictis et promissis Diuitiam by Cooste
500쪽
summe verax est, adeo ut fallere non possit: a quo longe distat homo, qui ut homo, et salii potest et sallere. Duae partes distingui possunt :l. Proeanibulum de fide, salutis fonte. ll. Gratiarum aetio pro salutis benesistis.
l. Credidi, propter quod locutus sum : ego autem humiliatus δum nimiS.
Spiritu fidei repletus, quo Apostoli, Martyres, omii Silue Sancti fuere animati; propheta hanc fidem suam manifestat, tanquam radicem totius vitae suae spiritualis, fructuum ituo justitiae quos producit, secundum illud : Iustus eae fide uisiι Rom. I, 17 . Dicit se credere, ideoque loqui, licet multis interim tribulationibus amigatur. Quaeritur autem quid se credere, quidve loqui significet 3 Resp. 1' Ex mente S. Augustini, credere se dicit et loqui absolute: ita ut simpliciter spiritum fidei et locutionem persectam enuntiet, quasi his uteretur verbis : Divina gratia illustratus credo ex toto corde quaecumque Deus revelavit; hinc, Dei scientia repletus, loquor, veritatem justitiamque, profitendo ac praedicando. Haec autem pro sessio justitiae magnas mihi suscitat tribulationes : Ego autem humiliatus sum nimis. 2' Sensus quoque, prout aliis interpretibus magis placui, sic respectine exponi potest : Credidi vitam futuram, ideoque veritatem constanter locutus sum. etsi tribulationibus ast persecutionibus gravissimis obnoxius. - Ad hanc suturam vitam respicere videtur I)aulus, Verbum psalmista recitans: addit enim : sit nos eredimus, propter quod et loquimur et scientes quoniam qui suscitavit Iesum, eι nos eum Iesu susci1abit, et consιiι-ι uobiscum. II. Cor. IV, 14.
Intimius ostendit fidei suae firmitatem, utpote sun data in summa Veracitate Dei. - Ipsa scilicet experientia intelloxit, vanam esse ac sallacem consolationem hominum; eorumque
