장음표시 사용
481쪽
solitur : 1' soboles, 2' gloria et divitiae, 3' justitia permanens 4' lumen in tenebris. Beatus, inquit, Mir qui timet Dominum : let qui in manda ιis ejus volet nimis . id est, qui Deum ex animo colit, eique obedit. ita ut in lege ejus plane delectetur sibique complaeeat. - Vir justus dicitur in genere et universim; implicite tamen et sensu altiore, spectatur in particulari Christus ejusque
assectae Singuli. 2. Potens in terra eriι semen ejus e generatio reetorum benedicetur. Sensus est, vel 1' soboles justorum benedictione Dei prosperabitur; - vel 2' ut Genebrardus exponit, Sumendo senerationem pro sareulo, aetate : Saeculum justorum fortunabitur et felix erit, quia benedictio qua justi cumulabuntur, in eorum coaevos redundabit. Quae tamen expositio minus probabilis. 3. Gloria et divitiae in domo ejus r - justitia ejus maneι in saeculum saeculi: id est, probitas ejus aliud divitiarum genus continet, quod immortalo est. - Ηic justitia sumitur propietate erga Deum ejusdemque pietatis mercede aeterna; in-sra, Versiculo penultimo, accipietur pro beneficentia erga Proximos, ejusdemque beneficentiae fructu similiter aeterno; initio psalmi praecedentis, eadem locutio respectu Dei significat sanctitatem divinam, qua Deus semper agit, quaque
operationes ejus esSentialiter sanctae sunt : Iustitia ejus manet in saeculum saeculi. 4. Exortum est in tenebris lumen rectis ... id est, in rebus
adversis, vel in perplexitatibus ac dubitationibus, exoritur justis lumen : nempe misericors et miserator et justus Deus, qui has tenebras dissipat li . - Illa Dei epitheta, misericors et
miserator, sic distinguunt aliqui, ut misericors respiciat essentiam, qua Deus in Se mi Soricordissimus est; miserator vero, effectus divinae misericordiae erga homines : ita ut miserator idem sit ac misericordiam exercens.
lj Expositio tradita, quae refert ad Deum attributiva n/isericors. mis αι- or et stratus . communis quidem est et vulgatae versioni respondet: probabiliter lamen. juxta hebraicam veritatem. illa eauem attributiva ro-lerenda sunt ad lioni inem rectum qui deseribitur; lioc modo: Misericors et Diis rator et justus Pst homo rectus.
482쪽
5. Iucundus homo qui miseretur et commodat. disponetlermones suos in judicio: quia in aeternum non commovebitur. incipit secunda psalmi pars, de beatitudine justi benefici:
et sensus est quasi diceretur : Beatus qui miseretur pauperum, et indigentes adjuvat pecunia, verbo et consilio. Etenim jucundus, idem est ac bonus, vel hene et jucunde habens, adeoque beatus. duxta alios tamen, Iucundus significat amabilis : nempe, amabilis est homo heneificus. Qui misereιure id est, qui misericors est, sive ad condonandas offensas, sive ad eleemosynas erogandas. - Et qui disponeι sermones suos in judicio: id est, qui recte, cum prudentia ac maturitate dispensat et moderatur sermones; ut nimirum neminem laedat, sed potius proximo bene consulat. Hujusmodi homo beneficus felix erit, quia multa bona ipsi obvenient, qualia sunt: 1' stabilitas, memoria aeterna, 3' securitas ab auditione mala, 4' firmitas et triumphus in adversis, S spiritus liberalitatis, qui et ipse est principium meriti ac praemii aeterni cmia in aeternum non commovebitur: id est, nunquam evertetur e sua jucunda felicitate, nec dejicietur de constantia mentis, succumbendo tentationibus. Tempore enim adverso Deus ei aderit, saltem ut ei praestet animi constantiam et fidei firmitatem.
6. In memoria aeterea erit justus: ab auditione mala non timebit. 7. Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus: non commovebitur donee despiciat inimieos
8. Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi; cornu ejus Gallabitur in gloria.
Exponere pergit bona viri benefici. In memoria, inquit, aeterna eriι justus: id est, vir beneficus, eleemosynarius. erit in memoria aeterna et quidem gloriosa: nec tantum apud homines in terra, sed multo magis apud Deum et Angelos in Diuitirod by Gorale
483쪽
coelo. Nomen ejus erit scriptum in libro vitae, nec unquam delebitur. Huic promissioni consonat quod alibi legitur :Ει eleemosynas illius enarrabiι omnis Gelasia sancιorum. Eccli. XXXI, 11. Ab auditione mala non timebit: id est non terrebitur malo nuntio, seu rei adversae auditu; praecipue auditu sententiae sinistrae in die judicii; - 2' non terrebitar detractionibus et vituperationibus impiorum.
T. Paralum cor ejus sperare in Domino, confirmatum estere ejus : non commovebiιur donec despiciaι inimicos suos.
Sensus est: Cor ejus fiducia in Deo plenum, dispositum est ad sperandum in omni eventu; ideoque in rebus adversis sperabit; ac propterea firmiter consistet, sussultus manu Dei, donec de omnibus inimicis suis, sive visibiles sint, sive invisibiles, triumphet. 8. Dispersit dedit pauperibus. . . id est, larga manu, et universaliter, ubicumque indigentia occurrit, eleemosynas distribuit, et velut semen Sparsit in sinuS Pauperum ... - Ηaec verba si in specie de Christo intelligantur. cui apprime conveniunt : nomine pauperum designabunt, tum spiritualiter miseros et peccatores Omnes; tum peculiari quodam sensu pauperes spiriιu, qui Sui S Oculi S pauperes sunt, suamque paupertatem agnoScunt. Iustitia ejus maneι in saeeulum saeeulie id est, virtutis ejus meritum erit perpetuum ;-vel melius, restringendo aristitiam ad eleemosynas: fructus eleemosynarum quas seminavit, erit aeternus. Et fiet ei corona gloriae in coelis. uuare sequitur: Cornu ejus eaealtabitur in gloria : id est, beatitudo ejus ad culmen elevabitur in gloria aeterna. Haec enim interpretatio prae serenda videtur huic alteri: Cornu uus, id est, prosperitas, felicitas et potentia ejus, eleemosynis nou minuetur, sed potius eaaιιabitur, augebitur in tempore praesenti. Uterque tamen Sensus conjungi potest.
9. Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et ictescet: desiderium peccatorum peribit.
Tertia pars, miseria et ruina peccatoris. -Peccator, inquit, videbit. . . nempe felicitatem et glorians justi, in utroque Diuitiam by Corale
484쪽
saeculo; et inde ira atque invidia exardescet :Ει irascetur. dentibus suis fremet et tabescet. -Αt vero, frustra se torquebit Desiderium pereatorum, quo nempe si hi cupiunt bona et magnitudinem, justis vero ruinam; desiderium illud pessimum, ardentissimum et inexstinguibile peribit, decidetque inane, nihilque proderit ipsis peccatoribus, nihil nocebit justis. Haec tertia pars, et psalmi conclusio ostendit, impiis evenire contraria felicitati justorum ontinetque picturam vi vidissimam invidiae et miseriae peccatoris, Oppositam beatae
sorti servorum Dei. Sonsus Illurgicus.
Ecclesia in hoc psalmo, tum Christi, tum cujuslibet Christi discipuli finem spectat, in vera beatitudine situm ἰ atque in benedictione Dei, qua jam in hoc saeculo, at praesertim inlaturo vir ille justus cumulabitur : impio interim delabente
in finem quoque suum, nempe in interitum : Desiderium peceatorum peribit. Porro beatitudo justi spectatur adaequate, id est, quatenu Scontinet horia omnia justo promissa, sive pro tempore, Sive pro aeternitate : Centuplum nune in tempore his, eι in saeculo futuro visam aeternam. Matth. XIX, 29; Marc. X, 30. Divitiae. aliaque temporalia bona justis promissa, intelliguntur tum proprie, tum metaphorice. 1' Sensu proprio. bona temporalia quae promittuntur, intelligenda sunt cum exceptione castigationis et crucis : quae, utpote gloriae aeternae meritoria, longe melior est quam prosperitas quaevis temporalis : Beatus uir qui susserι rentaιionem ... lac. I, 12. - 2' Sensu metaphorico, similia designant hona ordinis spiritualis : nempe bona gratiae in hoc saeculo, et bona gloriae in
Vir qui ιimeι Dominum dicitur quidem in genere et universim; implicite tamen spectatur in particulari Christus singulique sancti ac justi, qui una cum Christo vere timent
Beatus ergo praedicatur, non illo qui longa et jucunda vita si uitur, mundanisque gaudiis abundat; sed ille, et ille solus Disjtiam by Cooste
485쪽
qui timet Dominum, totoque animo sese impendit obsequio Dei: In mandatis ejus voIet nimis.
Potens in terra erit semen eius. . . lum semen filiorum Secundum carnem, quos saepe numero ac virtute auget Deus
tum semen filiorum secundum spiritum, quos justus vive aeternae generat et alit; tum semen bonorum operum, quae fructificant permanenter, et Christi bonum odorem spargunt: utque ita generatio rectorum benedicetur. Gloria et diritiae in domo ejus... Νempe in lamilia justi, in ejuS munere, - in ejus anima ,- in Ecclesia, quae domus ejus est in terra: - in ipso coelo, quae domus ejus sutura est: gloria et divitiae, praesertim spirituales abundabunt, ex justitia ejus tanquam ex fonte perenni manantes. In tenebris, in caecitate, in nocte qualibet, exoritur ei Iumen ἰ nempe misericordia, gratia, fides, justitia Domini semper praesens et parata. Cum ipso, inquit Dominus, sum in tribulaιione i Ps. XC. ; quapropter noae ejus sicut dies illuminabitur. Ps. CXXXVIII. Beatus autem beatitudine peculiariter amabili ac jucunda beatitudine scilicet charitatis, est homo misericors et benescus : qui corde, opere et verbis benignus est et suavis erga
omnes ; speciosus ille apparet prae filiis hominum, diffusa gratia in labiis ejus Ps. XLIV . Sua misericordia firmabitur in
pace, et ab omni lapsu atque commotione noxia servabitur immunis : Quia in aeternum non commovebiιur. In memoria aeterna erit. et eleemosynas ejus omnigenamque heneficentiam enarrabit omnis Ecclesia sanctorum.-A verbis
hominum injustis aut amaris, et a tremendo verbo Dei in die judicii securus erit : Miserisordes enim misericordiam consequentur. Matth. V. T. Hinc quoque spe firmatus in Domino, nullo hostium suorum, tum visibili, tum invisibili impetu labefactabitur; sed inimicos suos omnes, sive auxilio gratiae, sive vi charitatis suae, sive essectu justitiae Dei, devictos videbit. Si esurieriι inimicus ιuus, eiba illum: si sitit, potum da illi: hoe enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Rom. XlI, 20, 21. Diuili rod by Cooste
486쪽
Dispersit, dediι pauperibus ... En misericordiae ac charitatis fructus specialis : effusa in pauperes liberalitas; seu Sensus ac veluti gustus eleemosynarum, quod singulare quoddam Dei donum est, gratia seminatrix gratiarum ac meritorum. Donum scilicet illud pretiosum Deus amicis suis concedit, ut bene utantur divitiis hujus mundi, utque intelligant, quanta sapientia sit, per eleemosynas transferre thesauros suos in coelum, ubi nee tinea demolitur, nec fures etpodiunι et furantur Matth. VI, 19j. Haec enim austitia seu largitio, in manu Dei deposita manet, et tanquam aeternum gloriae pondus reddenda in coelis : Cornu ejus eaealiabitur in gloria. Peecator videbit, et irascetur . . . Quam dissimilis ab hae se licitate sors misera peccatorum i Nulla hic spirat pietas, nulla beneficentia, aut aedificatio cujuspiam boni operis, nulla pax aut tranquillitas, nulla vera prosperitas; sed spiritus invidiae ac destructionis, ira ac furor impotens, et omnigena ruina, quae praesertim apparebunt in die judicii : Desiderium pecea-
487쪽
l. Laudate, pueri, Dolni-nuin : laudate nomen Domini. 2. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in saeculum. 3. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. 4. ExcelSuS Super OmneS gentes Dominus : et Super c Plos gloria duS.
5. Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat : et humilia respicii in
elo et in terra 36. SuscitanS a terra inopem : et de Stercore erigens pauperem. T. Ut collocet eum eum
principibus : cum principibus populi sui. 8. Qui habitare facit ste
rilem in domo, matrem liliorum laetantem.
l. Laudate, o servi Domini, Dominum : laudate nomen Domini. 2. Dieite : Sit nomen Domini benedictum, nunc, et Semper u que in Sareulum. 5 Ab oriente usque ad oceidentem, laudandum est nomen Domini. 4. Excelsus est enim Dominus Super omneS gentes ac regeS terrae; imo Super caelorum princilies gloria ejuS. 5. Quis sicut Dominus Deus u0Ster, qui in excelsis habitat Et lamen humiles respicere dignatur creaturaS in coelo ct in
6. Suscitatis a terra jacentem inopem, et de Squalore erigens Pauperem; I. Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi
8. Qui habitare facit fierilem iu
sa milia multa, essicieitS eam uia- irem siliorum laetantent.
488쪽
Argumentum. - Litterati ac immediato sensu, invitantur omnes justi, praesertim Israelitae, ad laudandum Deum : qui, cum sit altissimus, non dedignatur creaturas suas benigne respicere et beneficiis exaltare. Allegorice, invitantur omnes homines ut Christum laudent, qui de summo coelo in haec infima descendere dignatus est, ut hominem jacentem erigeret, et sterilem gentilitatem sibi in sponsam secundam assumeret.
l. Laudandiu Dominus ab universo mundo. ll. Laudandus, quia ipse altissimus humiles eaealtat.
. Laudate, pueri. Dominum: laudate nomen Domini. 2. Sit nomen Domini benedictum : ea hoc nunc et usqus
in saeculum. 3. I golis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. Laudandum dicit Deum ab universo mundo quae prima
pars est psalmi.-Laudate, inquit, pueri ... invitans pueros, id est se os Domini, ut laudent nomen ejus. Ponitur autem nomen Domini pro ipso Domino li . Sunt tamen interpretes qui censent, ideo frequenter poni colendum ac laudandum esse nomen Domini, quia clarius nobis affulget nomen Dei, quam ipse Deus : sicut melius cognoscimus attributa Dei, quam essentiam ejus. Nomen enim, vel nomina Dei, Deum nobis per aliquod ejus attributum exhibent : ideo dicitur. Omnibus, Admirabilis ... nomen ejuS. 2. Sit nomen Domini benedicιum ... Declarat quomodo servi Dei laudare nomen Domini debeant : Dicito, ait, dicite intimo cordis affectu : Si ι nomen Domini benedictum, i. e. sita creaturis collaudatum. Nomen Dei in se quidem, et per Soest benedictum et beatum ; sed in nobis quoque et per noS benedicitur et glorificatur, quando ejus majestatem agnOScimus et praedicamus. - Quod addit, eae hoc nunc sum. νου νῖν, lὶ cf. supra, Ps. Vill, l; pag. 125.
489쪽
eι usque in saeculum, id est, a praesentibus generationibus laudetur et suturis, in hac vita et in sutura : semper laus Domini in ore hominum. 3. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. II inc usque ad finem psalmi, rationes addit propheta, cur
Deus celebrandus sit. - Illud a solis ortu usque ad Occasum,
intelligi potest vel de tempore, ita ut significetur ab
aurora uSque ad vesperam o vel melius de loco : ab Oriente usque ad occidentem. - Laudabile nomen Domini, id est, dignum laude, vel actu laudatum ac celebratum. In posteriore acceptione, ut patet, vaticinium continetur de conversione Gentium, simile vaticinio Malachiae : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Malach, i ,11.4. Eaecelaus guper omnes gente3 Dominus rei super coelas gloria eju3.
5. ouis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in tetrar
incipit secunda pars r laudandi causa. - Nimirum Semper et ubique laudandus est Dominus, quia ex una parte in Se est altissimus; ex altera vero, erga humiles creaturas suas benignissimuS. celsus, inquit, super omnes gentes Dominus ... 1' Si admittas, cum S. Joanne Chrysostomo, sensum propheticum Supra propositum, recte cum Genebrardo particulam supervertes per apud; ita ut habeas repetitionem explicativam versiculi pra3cedentis, hoc modo : Agnoscitur Deus ut supremus Dominus apud omnes gentes in terra; et in coelis, apud caelites gloria ejus celebratur. - 2' Rectius tamen videtur plerisque sic exponendum : Superior est Dei majestas omni magnitudine populorum ac principum terrae, imo, major omni magnitudine caelorum; - vel etiam : Omnes laudes terrigenarum et coeli tum excedit. Quis sicut Dominus ... qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo eι in terra' - 1' Sunt qui explicant ista per hyperbaton, Seu transpositionem verborum, ita ut constructio Bententiae regulariter esset ista : Qui in altis habitat in coelo,
490쪽
simul humilia respicit in torra. - 2' Melius: duamvis sit excelsus ac summus Dominus, non dedignatur tamen aspicere humillima quaeque in callo et in terra. - Scilicet, tum oculo providentiae minutissima quaeque attingit; tum oculo gratiae ac misericordiae, intuetur homines humiles in terra : sicut in eoelo angelos humiles, a superbia Luciferi alienos, intuitus est, et ad gloriae suae participationem evexit. -Αlti Ore tamen et prophetico sensu, ait Bellarminus, significatur his verbis, Deum in caelis sedentem, non neglexisse genus humanum. in terra per peccatum profundissime abjectum.
6. Suscitans a terra inopem: et de 3tercore erigens pauperem.
7. Ut collaret eum cum principibus: cum principibus populi gui. 8. oui habitare facit sterilem in domo. matrem filiorum
laetantem. Exemplis duobus superiorem propositionem declarat, ostendendo quomodo Deus respiciat humiliationem pauperis et despectionem sterilis: unum exaltando, alteram prole laetificando. - Nomine inopis, 1' innuuntur singuli homines illi, quos ex infimo gradu Deus evexit ad summum: quales fuerunt Ioseph patriarcha, Moyses, David et Similes. 2' Praecipue designatur generatim humanum genus, et pusillus eleelorum grex, quos Salvator de Ster Ore terrae, deque sordibus peccati suscitavit: ut collocaret eum principibus, non quibuscumque, Sed eum principibus populi sui, POSSeS-soribus coelestis derusalem nempe cum angelis, patriarchis, prophetis et Apostolis. Haec, ut Bellarminus merito animadvertit, vere magna exaltatio est, et Dei munificentia vere digna. Nam exaltatio a Paupertate temporali ad Opes regni temporalis, etiamsi nobis magna esse videatur; vere tamen exigua ac pene nulla exaltatio est, cum opes regni caducae sint, et ad dispensandum traditae, et cum obligatione reddendae rationis in die judicii, simulque conjunctae cum magna afflictione spiritus et periculo aeternae salutis amittendae. At exaltatio a statu peccati et mortis, ad statum gloriae et beatae immortalitatis, ad aequali- Dissiliam by Cooste
