Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

T. Iudicabit in nationibus, implebit ruinas : eonquassabit capita in terra

multorum.

8. De torrente in via bibet : propterea exaltabit caput.

I. Iudicabit nationes, eonfunὲ-mabit ruinam, confringetque Superba capita multorum in terra. 8. De torrente dolorum in via sua moriali bibet: propterea tam gloriose attollet caput.

Explicatio.

Argumentum. - Agit hie psalmus de Christo, Filio Dei incarnato, cujus regnum universale, sacerdotium, munus judiciarium, et passionem subeundam praenuntiat. Constat autem de Christo agi, non de alio : 1 ex contextu psalmi, quo inauguratio celebratur cujuspiam regis, qui, prout describitur, alius quam Messias seu Christus esse nequit. 2' Ex consensu omnium Patrum, imo et interpretum antiquae Synagogae. 3' Ex novo Testamento. Matth. XXII, 43, interrogat desus Pharisaeos congregatos, dicens: Quid vobis videtur de Christo eujus filius est ' Dicunt ei: David. Aiι iIIis: Ouomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dieens: Disu Dominus Domino meo: Sede a deaetris meis, donee ponam inimicos tuos scabellum pedum ιuorum' Paulus autem ad Hebraeos haec scribit: Christus non semeι- ipsum elarificavit ut pontistae fereιr sed qui laevius esι ad eum: Filius meus es ιυ. ego hodie genui te. Ouemadmodum eι in alio loco dieiι: Tu es saeerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. llebr. V, 5 seq. CL Ileb. I, 13: Act. Il, 3έ:I Cor. XV, 25.

l. De christo rese. Il. De Christo saere te. Il. De christo judire. V. De Christo patiente.

462쪽

l. Disit Dominus Domino meo : Sede a deatris meis. 2. Donee ponam inimicos tuo3, 3 bellum pedum tuo

3. Virgam virtutis tuae emittet Dominus eae Sione dominare in medio inimicorum tuorum. 4. Deum pri istium in die virιutis tuae in splendoribus 8anctorum utero ante luciferum genui te.

Prima pars: Christus Rex, ejusque regni exordium, exercitium, gloria. 1. Diaeiι Dominus Domino meo. . . Iuxta hebraeum, ad verbum : Essatum Iehonae ad Dominum meum. - SonSus est dixit Deus Pater Filio suo incarnato, qui est meus Dominus. - Etenim Dominus ille qui loquitur, in hebraeo est IEHOVA, nomen tetragrammaton, quod soli Deo competit; Dominus vero eui Iehova loquitur, appellatur Aliora, quod humanum est vocabulum : unde et respicit humanam Christi naturam, secundum quam Omnium ebi Dominus, duabus de causis :1' ratione dignitatis, cum etiam Secundum humanam naturam, sit verus ac naturalis Filius Dei ἰ 2' ratione redemptionis, qua dominatum in genus humanum, soluto sanguinis sui pretio, acquisivit. Luxit. Quum David scriberet, nondum verbum illud dixerat aeternus Pater, quod POStmodum protulit cum ascenderet Christus in coelum recte tamen propheta scribit disiι, non diceι, praeteritum usurpando pro suturo : quia propheticolumine rem suturam videt tanquam praeteritam. Sede a deaetris meis: id est, juxta me quieSce, mecum regna, aequali mecum fruere gloria et majestate. uuibus verbis, ut

Apostolus explicat, ostenditur divinitas Christi : Qui eum siι splendor glariae, eι figura substantiae ejus i Dei Patris ...

sedeι ad deateram majestatis in eaeelsis. . . Ad quem autem an- selorum dixiι aliquando : Sede a deaetris meis'. . . Nonne omnes

sunt adminisιratorii spiriι My Ηebr. I, 3, 13. 2. Donee ponam inimicos ιuos scabellum pedum tuorum rid est, usque ad consummationem saeculi, diemque judicii :quo tempore omnia tibi plene subjiciam.- Quod dicit scabel- Diqitiam by Cooste

463쪽

Ium pedum tuorum, aliud it ad morem orientalium principum, qui hostes devictos pedibus suis subjiciebant. Sic devictis captisque quinque Chananaeorum regibus, qui Gabaoni arma intulerant, Iosue principibus Israelis imperavit, ut illorum cervices pedibus conculcarent idosue, X, 24 . Et Sapor, rex

Persarum, Valeriano imperatore velut scabello utebatur, cum in equum ascenderet. Eodem probro Tamerianus B agetum, Τurcarum imperatorem, bello captum assiciebat. Donec ponam ... Non quidem solus Pater, sed etiam Filius una cum Patre hanc subjectionem perficit, ut in sequenti

versiculo dicitur; Patri tamen illa actio hic tribuitur peculiariter, 1' quia ad potentiam pertinet, quae Patri appro- priatur; 2' quia exhibetur ut merces, a Patre reddita obedientiae Filii : Propter quod. inquit Apostolus, eι Deus eaealtaviι illum. Phil. II, 9.

3. Virgam virtutis ιuae, id est, sceptrum regalis potentiae tuae, sceptrum potentissimum; emiιιeι Dominus eae Sion : id est, ex civitate Jerusalem, vel ex ludaea, quam Sion repraesentat. - Significat autem regnum Christi, imperium Evangelii et Ecclesiae, inchoationem habiturum in iudiea; praecipue vero in Ierusalem, ubi Dominus crucifixus est, et in monte Sion, ubi Spiritus sanctus in nascentem Ecclesiam descendit; inde per omnes gentes propagandum. Quare additur illa velut fausta acclamatio : Dominare in medio inimieorum tuorum; quasi dicat: Inser vexillum crucis tuae inter Genti Ieset Judaeos, illisque invitis et frustra repugnantibus, regnum

tuum constitue. - Εadem Verba etiam prophetiam continent

et significant : Dominaberis inimicis tuis, velint, nolint. 4. Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus san- .ctorum. . . Explicandus eSt VerSiculus iste, tum juxta versionem Vulgatam, tum juxta textum hebraeum. Iuaeta Vulgatum, quae consonat cum LXX, duplex datur expositio : 1' In die potentiae tuae, effulgente Splendore sanctae majestatis, patebit principium tuae magnitudinis, quod

in te est aeterna nempe ex Patre generatio. -2' Altera expositio communior et melior : Apud te, Seu tuus est principatus supremus, i Sque omnibuS manifestus erit in die potentiae tuae, quando venies ad judicandum, circumdatus sulgenti

464쪽

Sanctorum multitudine; tuus, inquam. totius mundi principatus est, quia Filius es Dei, ab aeterno generatus : Laeutero ante luciferum genui te. Ante luesserum : id est, ante creatum solem, ante Stellam

aurorae, vel ante auroram puta. ante omnem creaturam, Seu

ub aeterno. - De generatione a turna haec proprie intelligontur, qua Deus Pater eae utero, seu ex substantia sua Filium genuit. - Nonnulli etiam nativitatem Christi in ear ne hic vident, quasi Pater aeternus diceret : Ego genui te ex utero Virginis Mariae noctis tempore, antequam lucifer oriretur. Sensus au tona iste littes ratis non QSt. Iuata hebraeum. - Hactenus versiculum 4 exposuimus prout exponunt Patres, ex vel sione Vulgatae et LXX. flamautem versio insigniter a textu hebraeo differt, et ita quidem ut a vero sensu probabilius uellexerit. Sensus enim in hebraeo, qualem jam suo tempore Hieron Sinus leguliat, est hujusmodi Quo die exercitum tuum convoca his, SPOnlosese offerent tibi populi, splendentes armatura Sancta P sicuti X utero aurora ros uberrimus effunditur, ita tibi copiosuam uet juventus armata. - Quibus verbis, ut patet, Pulcherrimum continetur vaticinium de secunditate et catholicitatu Ecclesiae, deque ejus perpetua juventute. Hinc, illud Vulgatae utero ante luciferum genui te, inprobanda a torna Christi ex Patre generatione, non quidem videtur valere ut testimonium divinum Scripturae; valel autem Omnino, ut exprimens traditionem Patrum, hoc textu iidem suam profitentium.

5. Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu e3 8aeer-doa in aeternum secundum ordinem uelchisedech.

Secunda pars, de Christi singulari sacerdotio. Iura nil Dominus, eι non poenitebiι eum. . . id est, certo et immutabiliter constituit. - Iurasse dicitur Dominus metaphorice, eo quod apud hominus per jusjurandum Mettera confirmentur. Sensus est quasi dicat: Non Obstantibus holli inimicorum tuorum, Dominus cum juramento promisit et

1, Vide sui ira, itolain ad textuni et ParaIllirastin, pag. 455.

465쪽

statuit, te non solum fore rθgsem, Sed oliam sacerdotem magnum, et saerificaturum in re ternum per tuos ministros, Se

cundum purissimum ordinem et ritum Melctii sedech. Non poenitebit eum: id est, non mutabit sententiam sicut inconstituendo sacerdotio Aaronico, cui antiquato sacerdotium ovangelicum sui,stituit. Poenitere Deum dicitur per metaphoram, desumptam ex hominibus, qui consilium mulant ubi eos facti poenitet.

Tu es sacerdos in aeternum ... id eSt : Tu es constitutus mediator saeor ad placandam et honorandam digno majestatem meam; tu is es, Per quem perpetuo reconcilia hor, quantumvis iratus humano generi; tu semper acceptabilem hostiam corporis tui mihi offeres, per te ipsum in e o. et per ministros in terra, sub panis et vini specie, secundum similitudino in Melchisedech, hujus incruentae oblationis siguram exhibentis. - Sic Christi sacerdotium osticax in porpetuum fore ad Duum nobis placandum, cum juramento promittitur Seeundum ordinem Melchisedech : id ost, Secundum morem. ritum set similitudinem ac liguram Melchisedech: prouiipses interpretatur Apostolus, Ilebr. VII, 15. Scrihil enim :Sὸeundum similitudinem Melchisedech, κατα την ιμμενητα,

hebraice sisAL DEBli ATHi , secundum rationem Melchisedech seu secundum ea quae pertinent ad Melchisedech. - 0pponitur autem ratio sacerdotalis, Seu ordo Melchisedech. Ordini Aaron : ut iterum Apostolus Ostendit, dicens : Si eonsummatio per sacerdotium leviticum era ι. . . quid adhuc necessa. rium fuiι, secundum ordinem Melchisedech alium surgere in .eerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici y llobr VII, 11. Jam vero distinguitur Ordo Melchisedech ab ordine Aaro. ni eo in multis. 1' Melchisedech, prout in Scriptura tanquam typus exhibetur, alteri non SucceS sit nec habuit successorem; ideo dicitur sine patre sine /natre, sine genealogia, neque iniιium

dierum, neque sinem vitae habens ille br. VII, 3ὶ : in sacerdotio

vero Aaronis, suit Successio. - 2'Melchisedech erat sacerdos et rex; Aaron tantum Sacerdos. -3' Melchisi ducti obtulit panem et vinum; Aaron Oves et boves. - 4' Melchisedech erat sacvrdos universalis, non unius gentis tantum: Aaron duntaxat Ilehri 'Orum. - 5' Melchisedech non indigi bat labernaculo Duilirco by Cooste

466쪽

Vel templo ad sacrificandum: Aaron eo egebat, et ideo apud Hebraeos cessavit sacrificium, quia eversum est templum. CL Hebr. VII. Christus itaque, sacerdos secundum ordinem Melchisedecli, varias proprietates in illo lypo adumbratas, in se verissimo possidet.

6. Dominus a deaetris tuis : confregit in die irae suae

7. Iudicabit in nationibus, implebit ruinaε : conquaSSuhit capita in terra multorum.

Terιia pars: des Christi judicio, exercendo tum in saecul O praesenti, tum in futuro. Dominus a d tris ιuis, eo regit in die irae suae reges. Hic, ut probabilius exponunt doctores, psalmista convertit Sermonem ad Deum Patrem, quasi dicat : Quod jurasti, o Pater, fiet. Christus Dominus, a te sacerdos constitutus inviternum, nulla regum reluctantia in munere sacerdotali impedietur; sed sedens a dextris tuis, adversari Os Omnes devincet et confringet, in die irae suae: i. e. in die quo irascetur inimicis suis, regibus terrae. Quae dies est quodlibet Opportunum momentum percutiendi persecutores, qui usque ad diem judicii advorsus Ecclesiam, Christique religionem ac sacerdotium insurgent. I. Iudicabit in nationibus, implebit ruinas. . . Dixit propheta quid Rex sacerdotalis facturus sit adversus hostes su OS PO-tenti SSimos, nempe reges terrae, in praesenti saeculo; addit jam quid sit facturus in die novissimo adversus inimicos

suos omnes.

Iudicabit, inquit, in nationibus : id est, judicium exercebit in nationibus, erga nationes omnes; et, condemnati Simpiis, implebit ruinas r id est, strages multiplicabit, ruinas ingentes faciet; - vel melius P complementum ruina impiorum, antea lantummodo inchoatae, tunc perficiet. et hoc modo conquassabit capita in terra multorum : id est, confringet humiliando erecta capita superborum, qui multi sunt in terra. Diuili eo by Corale

467쪽

S. Augustinus ista exponit de tempore praesenti, et in ho- nam partem : ita ut implere ruinas. sit instaurare quod cecidit; et conquassare capita, sit humiliare ad salutem per contritionem : quae pia est et utilis expositio, ait Bellarminus, sed mystica, non litteratis.

8. De torrente in via bibet: propterea eaealtabit caput.

Quarta pars, de Christi passione. - Η is verbis: De torrente in Di t bibet. . . causam meritoriam indicat tantae Christi potentiae et majestatis, quasi diceret: In mortali vita multarum aerumnarum et humiliationum erit particeps; propterea exaltabitur , et in coelum ascendens glorificabitur. - Hunc locum sic etiam interpretari videtur Apostolus, scribens : Humiliavit semetipsum faetus obediens usque ad mortem, mortem autem erucis; propter quod eι Deus exaltaviι illum. Phil. II, 9. Torrens symbolum est calamitatum humanarum, quae impetu magno ac Strepitu ruunt, et mox cessant, ne veStigio quidem sui relicto. - Via est curriculum et transitus vitae terreStri S. - Polus est participatio : unde bibere calicem in ore

ipsius Christi Joan. XVIII, 1 1 , est subire passionis tormenta.

- Gallare caput, est glorificari. Per antithesim ponitur ex una parte exaltatum caput humiliati, et ex altera, depressi a capitum superborum. Sicut enim conquassantur et conteruntur capita erecta superborum; ita exaltatur humiliatum

caput Christi duod autem dicitur bibere, non de calice, Sed de torrent , innuit, tum abundantiam dolorum, tum profunditatem humili alionum, in quas velut immergetur Salvator: prout alibi dicit: Intraverunt aquae usque ad animam meam; infixus sum in limo profundi, et non esι substantia; veni in altitudinem maris. et tempestas demersit me lPs. LXVlII . - Hujus itaque morito humiliationis tam profundae, pro gloria Patris et Sa luto generi S humani sponte susceptae, exaltatus est, gloria et

honore coronatus, et constitus Iudex vivorum et mortuorum.

Non imi,roli:ihil tamen est, in hoc versiculo respici metaphoram viatoris vel hellatoris. qui sitim suam in itinere restinguit ex aqua torrentir ἰUt proptorea refocillatus caput iterum sursum extollit.

468쪽

Sensus Uturgicus.l salinus Diaeit recitatur ad vesperas diebus Dominicis, utili omnibus sestis sive Christi si vo Sanetorum. Vesperae sunt pars Horarum quae pertinet ad innum diei, ideoque sinem mundi repraesentat. Quapropter Ecclesia in orationibus Vesperarum finem intuetur, Nive totius mundi sive singulorum hominum. Nimirum respicit, tum consummationem saeculi et ultimum judicium, tum mortem cujusque fidelium aeternaque justorum praemia. - Porro secundum IIysterium quod celebratur, vel Sanctum qui colitur, respo-ctum suum Ecclesia convenienter variat, dirigendo ad Christum, vel innectendo ad Sanctos; prout antiphonis suis indi.

care Solet.

In psalmo Diaeiι, spectat Christum prudisertim ut audicem, sedentem nempe a dextris Dei Patris, unde venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; tunc ipse cum omnibus humilibus, qui secum de torrente in via biberunt, glorificabitur ut exaltabit caput. - Sensus itaque juxta Ecclesiae mento in videtur sequunt i modo explicari posse. Diaeit Dominus Domino meo : Sede a deaetris meis .... Beati Oculi qui vident quae nos videmus : Christum, Filium hominis, Sedentem a dextris Duiluuod propheta tot retro saeculis praedixit, illud nos spectamus, nos POSSidemus : nam videntibus discipulis, assum-pιus est lesus in eoelum, et sedeι a deaeιris Dei Marc. XVI, 19 . Et paulo post, intendens in coelum Stephanus, vidiι gloriam Dei, et ait: Ecce video eo Ios apertos, et Filium hominis stantem a deaeιris Dei. Act. VI l, 55. Sed ei a dextris Dei Christus nex noster, et Caput cujus

membra sumus : quanta gloria nobis, quanta protectio, quanta consolatio, quanta fiduciae cauSal. . . Sedet a dextris Dei Dominus noster, illic nos exspuctans :quo enim praecessit caput, illuc membra Sequentur. Igitur, inquit Apostolus, si consurreaeistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in deaetera Dei sedens. Col. III, 1.

469쪽

Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ... lni

mi ei Christi omnes, divina manu ponuntur scabellum pedum ejus. Quotquot ergo inimici Christi cxistunt, necesse est ut vincantur et subdantur ei. Qui quidem inimici sunt plurimi.

nempe omnes persecutores Eccle Siae, Omnes PeccatoreS, Omnes externi vel interni hostes animarum. Hi omnes domandi sunt et Christi pedibus subjiciendi : sive volentes, Siventilentes: sive misericordia Dei ac gratia, sive justitia ejus

lovicti ....

Virgam virtutis tuae emittet Dominus eae Sion. . . Virga regalis, sceptrum potentiae Christo exoritur divinitus ex Sion terrestri, ei ex Sion coelesti hinc enim virtus eae alto, inde lignum crucis proclivit. Emittet Dominus ... Non igitur ab hominibus Christus constituitur Rex: sed ab ipso Deo Patre altissimo; nec, sicut rogna terrena, armis et viribus indatur imperium ejus; sed virtute ex alto, patientia et cruce. Regnavit a ligno Deus

illo, nec alio sceptro dominiatur in medio inimicorum suorum, per Ecclesiam militantem, per fideles suos, qui bonum cortamen certando ad coronam justitiae contendunt. Tecum principium . . . In Christo principium est et principatus omnis ipse est alpha et Omega, Omnia ab ipso fluunt, ρt ad ipsum vicissim tanquam ad terminum atque eaput suum tendunt. - ipsi Soli principatus et potestas; nec alia ulla potestas invenitur, nisi quae ab ipso di manet et ab ipso dependeat. illa quidem Christi Suprema potestas exer- cotur in hoc saeculo, sed velut latenter: in die autem virtutis ejus apparebit in splendoribus sanctorum. Sicut enim ipse Sanctos suos splendore Suo exornat; ita vicissim Sanctorum suorum splendenti multitudine, velut corona viventi atque immortali, Rex Sanctorum ornabitur. Eae utero ante luciferum genui te. Christus est Filius Dei

unigenitus, ex Patre natus ante Omnia saecula, consubstantialis Patri : en priucipium, en sons divinus et ineffabilis principatus et gloriae Christi. - Discipuli autem ejus similitor sunt filii Dei, etsi adoptivi, qui non eae sαλὶ guinibus, neque

eae voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed eae Deo nati Diuili rod by Cooste

470쪽

sunt. En principium et origo divina omnis magnitudinis nostrae, quae in die virtutis manifesta fiet.

Tu es sacerdos in aeternum. . . Christus Sacerdos est persu-ctus, secundum ordinem Melchisedech ejusque sacerdotium fore in perpetuum esticax ad Deum nobis placandum, cum juramento promittitur : ut nos in ejus hostia placabili confidamus; ut hostiam hanc mundam et immaculatam, quae ab ortu solis usque ad Occasum Deo altissimo offertur, digne aestimemus; et ipsum divinum Melchisedech cum hostia sua, in altari nostro visibili invisibiliter adstantem oculo fidei

videamus.

Dominus a dextris tuis . . . Sedens itaque ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Rex ille et Sacerdos noster gratias et benedictiones effundit in omnes, qui, credendo sicut Abraham, he nodictiones hujus veri Melchisedech accipere volunt. At quicumque credere detrectant, ejusque iram justissimam excitant, quantumvis potentes sint, ipsique imprimis reges ac magnates mundi, rius maledictiones experientur : Confringet in die irae suae reges rQuis ergo justitiam misericordiae, et maledictionem Mnedictionibus ejus anteponat 3 Quis non Ohservet Sanctissimam

legem ejus ΤIudieabiι in nationibus ... Omnes stabimus ante tribunal Christi, ut recipiamus unusquisque secundum opera nostra qui bona egerimus, vitam aeternam qui vero mala, ruinam, aeternam : Implebit ruinas .... Humiliabit superbos, exaltabit

secum humiles in gloria. Illos, inquam, humiles participes faciet gloriae suae, qui participes facti suerint passionis suae; et secum bibere de

torrente non lasti diverint: De torrente in via bibet: propterea exaltabit eaput. Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION