Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

formo nona quo felicitatem pro Iriti tulit, esse mendacem: Deum autem Solum veracem esse et insallibilem, ubi promittit homini consolationem in hac vita, et beatitudinem in su

tura

Diaei in ereessu meo thebraice, in trepidatione ... id est : Inperturbatione ac tribulatione maxima positus, inlime cognovi, non ab hominibus, sed a solo Deo promissam salutem esse exspectandam ; ideoque dixi Omnis homo bona promittens, mendaae ac sallax: et solus Deus verax. - Psalmista opponit hic implicite mendacitatem hominis veracitati Dei, quod Ap stolus explicite sucit, dicens : Nuinquid incredulitas illorum iidem Dei evacuabit' Absit. Est autem Deus Meraae, omnis autem homo mendata. Rom. III, 3, 4.

3. 0uid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit

mihi r

incipit secunda pars, gratiarum actio. Quid retribua in Formula gratitudinis haec est, qua Significat immensa esse Dei promissa et fideliter sibi collata beneficia, pro quibus immensam gratitudinem debet. - Respicit generatim universa bene licia Dei; praesertim vero liberationem singularem a Summo quodam periculo. Quid reddam, inquit, Domino pro bonis omnibus quae promisit, et considenti tribuit mihi Τ quaeque tanta sunt, ut nesciam quales gratiae ex mea parte rependi possint : Pro omnibus quae retribuiι mihi l4. Calicem salutaris aecipiam : et nomen Domini invo-ecto. Interrogationi Suae respondet, non meliorem posse se Domino rependere gratiam pro omnibus quae sibi retribuit beneficiis, quam ut accipiat et hauriat calicem salutaris, seu salutis. Non desunt qui calicem hic intelligunt convivialem et eucharisticum, qualis apud Israelitas in more erat. Solebant enim, post acceptum a Deo insigne beneficium, offerre sacri scium eucharisticum, et instituere convivium Solemne, in Diuitigod by Coos e

502쪽

quo poculum vini in gratiarum actionem Deo libabant ac destribuebant accumbentibus. At, ut Bertherius ait, intelligere praestat cum S. Augustino, ea licem tribulationum, quem propheta sibi salutarem scire cognoscit: intuens sorte passionem Christi, quae etiam ea liae appellatur, et per quam digne nomen Domini invocamus eique gratias agimus. - Haec quoque expositio est Bellarmini, quam, ut ipse ait. SS. Basilius, Chrysostomus lin 2 exposi-ιione , Hieronymus, et alii magno consensu Sequuntur. Iuxta hanc itaque sententiam. caliae iste gratiarum actionis et salutaris, etsi sorte alludit ad calicem sacrificii et convivii, est calix amara3 potionis, calix tribulationum ei patientiae; calix Martyrum, calix Dominicae passionis, de quo ipse dixit: Polestis bibere calicem quem ego bibiturus sum. Matth. XX, 22.u Calicem in Scripturis divinis, inquit S. Hieronymus sit, si passionem intelligimus; quo sensu David dicit : Quid rea tribuam Domino pro omnibus quae retribuiι mihi' Calicem re salutaris aecipiam, et nomen Domini invocabo. Statimque . infert quis isto sit calix : Pretiosa in eo pectu Domini

o mors sanctorum ejus. n

Sensu sublimiori, ealia salutaris est calix Eucharisticus, calix sanguinis Domini, mysterium fidei : prout patet ex Ecclesiae sensu, ad communionem calicis in Missa dicentis :Callem salutaris accipiam ...

Calix passionis ac tribulationum dicitur ealiae salutaris, id est, salutifer: quia quamvis amarus, salutem animae operatur. Et nomen Domini in voeabo, nempe ut me juvare pergat et roboret; vel etiam, nomen Domini invocabo, ut mea patientia ipsum glorificem.

5. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus :pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eju3.

Praeter calicem salutaris in gratiarum actionem aeceptum, etiam publice vota sua Domino exsolvet. - Per illa vota sua Domino reddenda, intelligere videtur sacrificium omnium quae habet et possidet, etiam vitae suae, ut ea immolet quate-

503쪽

nus Domino placueri l. Etenim, inquit, etiamsi pro causa Domini mori me oportuerit, libenter moriar, cum pretioso sit in conspectu Domini mors sanetorum ejus is . De cu tero, quaecumque vota intelligat, ea sese dicit persoluturum publice, coram omni populo ; et si opus sit, cum ipso vitae sua, sacrificio, quod pretiosissimum adeoque maxime ex Opl::l ille aestimat; pretiosa enim in conspectu Domini mora sanctorum ejus : Scilicet mors pro Dei honore et consessione suscepta, tanti pretii est oculis ejus, ut pro ea vitam aeternam reddat.

Mystice et sensu generali, prout psalmista loquitur in persona Omnium fidelium, vota ab unoquoque reddenda Deo, sunt obligationes nostrae : illae praesertim quae erga divinam Majostatem in Baptismo contraximus - Sublimiore Sensu Vota Sunt illa, quibus pars quaedam selecta Ecclesiae intimius se Domino obstringit, quaeque consilia evangelica et evangelicam persectionem continent; os sciuntque ut homo penitus mundo moriatur, et soli Christo vivat. Mors sanctorum est, 1' mors Martyrum; 2' mors sancta justi cujuslibet: 3' mors mystica, qua morimur peccatis et

mundo, secundum illud : Qui perdiderit animam suum propter me, inveniet eam sMatth. XVI. 25 : et illud : Mortui

enim esιis, et vita vestra ροι abseondita eum Christo in Deo.

Coloss. III, 3. 6. O Domine, quia ego gervus tuuε ego gervvδ tuuS, et

Alius anelliae tuae. T. Dirupisti vitreula mea : tibi saerisseabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Explicat cur usque ad mortem sit Deo devotus : quia nimirum sese totum Deo debet ut supremo Domino, cui tamen Servire regnare eSt. - Imprimis Omni modum Dei in se dominium profitetur dicens : O Domines quia ego servus ιuus ...

li CL Beriliter in liunc locum: ubi quoque consutat sententiam eorum quid leunt. pretiosam cSse Deo cruentam mortem justorum eo sensu. quod Deus eam non lacile permittat. - Ε contra. consuevit Dominus electos suos omni tribulatione, etiam morte acerbissima probare, sicut aurum in

fornace.

504쪽

id est: O Dominet etiamsi vitam meam tibi immolem, nihil

magni facio: etenim tuus sum ego totus, posseSSio tua, Servus ιuus; nec tantum servus tuus ex voluntate et electione mea,

sed etiam ex natura : tuus quasi vernaculus, filius anelliae tuae. - S. Augustinus per ancillam intelligit Ecclesiam: quia non sufficit hominem esse servum Dei οῦ sed oportet eum esse silium Ecclesiae, ut sacrificium ejus Deo gratum esse possit. T. Dirupisti vincula mea ... Dixit se e Sse Servum Dei; nunc illam servitutem declarat, significando eam esse libertatem filiorum Dei, libertatem a vinculis verae servitutis et captivi latis iij. Harc autem vincula sunt quatuor, quae a Solo Deo solvi possunt: vincula corpori S, Vincula peccati, Vincula concupiscentiae, et demum Vincula sepulcri. - Dirupisti, inquit, vincula mea ista, ut libertatem tribuisti mihi omni gratitudine dignam. Uuapropter ι ibi saerificabo hostium laudis perpetuae; et non amplius nomen invocabo hominum, quibus antea confidebam sed nomen Domini, in quo Solo vera Sulus est, aSSidue invocabo.

8. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : in utriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.

Per modum conclusionis repetit, se vota persoluturum in conspectu Omnium I addit autem, se id facturum esse in aerusalem et in templo : ad significandum, ut S. Augustinus monet, debere servum Dei offerre vota Sua, cultum Suum, et seipsum Deo, intra Ecclesiam, quae per Ieru Salem significatur. Potest etiam referri versiculus iste ad Ierusalem coelestem, in qua Dei servus, diruptis vinculis omnibus, et persecta libertate filiorum gaudens, sacrificium laudis aeternae offeret

Deo in conspectu Omnis populi ejus jam glori licati : id

est, in medio Λngelorum, Sanctorum, Omni unique Beatorum, supernae civitatis civium.

1ὶ Qui sensui litterati inhaeretit, vincula i Sta censent esSe pericula. persecutiones, auguStius, quibuS David velut vinculis et laqueis mortis aut ea tenebatur.

505쪽

Psalmus Credidi pertineta ad osticium Passionis, ac Coenae Domini, nec non sanctissimi Nominis ejus; 2' ad osticium Apostolorum; item 3' et Martyrum.1' In Passione ac Coena Domini, exhibetur hoc psalmo Christus ut princeps Martyrum qui propter fidelitatem praestitam Patri ac Domino suo, calicem salutaris accepit, et pretiosa morte in conspectu omnis populi, in medio Ierusalem sacrificium laudis obtulit . . . Tibi sacrificabo hostiam laudis: nota mea reddam in conspectu omnis populi ejus, in atriis domus Domini, in medio ιui Ierusalem. in sesto sancti Nominis Iesu, respicitur praecipue illud : alicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. . . tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. 2' in sestis Apostolorum. Ecclesia fidem, praedicationem ac martyrium ii dei Principum celebrat, quasi in eorum persona diceret : Credidi, ideo, verbum Dei per orbem locutus sum, etsi omnigeni S Persecutionibus lacessitus. At nihilominus, Christi amore inflammatus, ejusque nomine fretus, ealicem salutaris accipiam eι nomen Domini invo

eabo. .

3' in sustis Martyrum, Ecclesia similiter Christi militum

fidem, si deique consessionem, vincula, tormenta ac mortem pretiosam praedicat, nec non ingressum in coelestem derusalem : Dirupisti vineula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. . . in atriis domus Domini, in medio lui, Ierusalem. Diuili rod by Cooste

506쪽

PSALMUS CXVI.

Laudate Dominum omneι gente .

1. Laudate Dominum omnes gentes : laudate eum omnes populi. 2. Quoniam confirmati iest super nos misericordia eius : et veritas Domini manet in aeternum.

l. Laudate Dominum omnes gentes, celebrate eum omnes populi. 2. Quoniam stabilita est per Christum super nos misericordia eius; et sic veritas promissionum Domini in essectu suo permanet in

aeternum.

Explicatio.

Argumentum. - Εxhortatio ad OmneS populos terrae, ut Deum laudent ob redemptionem, quam humano generi, Secundum promissa Sua, per Christum concessit.

l. Laudandus Deus ab omnibus populis.lI. Ratio cur Deo laua uniuersalis beatur.

1. Laudate Dominum omnes gentei laudate eum omnes populi.

Illae quas alloquitur gentes, sunt gentiles, seu ethnici adsidem conversi aut convertendi; populi, probabiliter intelligendi sunt judaici, seu Judaei, ex variis Israelis tribubus pariter Christi fidem amplexi . Utrumque terminum adhibendo,

universalitatem humani generis in Christo coadunandam propheta significat. - Dici tamen etiam posset, gentes et populos designare duntaxat gentiles; utrumque autem nomen adhiberi, ut gentium universalitas significetur. Disi iam by Cooste

507쪽

2 0uoniam confirmata esι guper nos misericordia ejus: et veritas Domini manet in aeternum.

Quod ait: Quoniam confirmata est, intellige, invaluit super nos misericordia ejus: quasi diceret: Multiplicata est erga nos, homines universos, Dei misericordia, a Iudaeis in Gentes redundans : quae misericordia Dei est ipsa humani generis per

Christum Redemptio, et cum Deo reconciliatio. Ει veritas Domini manet in aeternum: en fidelitas Dei, et promissionum ejus constantia. Quae quidem homines univem sos reSpicit, primario tamen Iudaeos: ita ut sensus sit Gentes de mera misericordia, ludaei etiam de veritato Deum laudent. - Nam misericordia dicitur, quando nulla intercedit promissio; veritas, quando praestantur quae promissa sunt. - Manet autem et perdurat usque in finem mundi et in aeternum Dei fidelitas: quia sicut promisit Christum sine fine regnaturum, ita revera regni ejus non erit finis. Ipse Apostolus locum hunc declarat, ad Romanos XV, 8, seq.ὶ scribens: Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: gentes auιem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum esι: Propterea consiιebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo i Ps. XVII, 50j. Et iterum dicit:

rum: Laudate omnes gentes Dominum, eι magnificaιe eum

omnes populi Ps. CXV lj. - Ex quo intelligimus, prophetam

hoc loco alloqui totam Ecclesiam, ex Gentibus et audaris congregatam, eamque hortari ad laudandum Deum, eo quod misericordiam et veritatem ei exhibere non desinat.

1, Textus ab Apostolo citatur ex versione LXX Iuterpretum ; secundum Vulgatam enim in Deuteronomio sic legimus: Laudate sentes populum ejus. - Cf. lom. l. Laepositionum oerie 1, pag. 36T. seq. , ubi hie locus Apostoli explicatur.

508쪽

Sonsus Illurgleus. Misericordiam Dei hic celebrat Ecclesia illam, qua beatam nobis vitam promittit in aeternum. Laudate, inquit. Omnes gentes, omnos terrae populi, Dominum: vos imprimi, qui side jam illuminati eum clare cognoscitis, deinde etiam vos, qui adhuc in ten bris et umbra mortis sedetis, et quorum conversionem ardentibus volis a Deo postulo. Laudate Dominum ob misericordiam et veritalem. Miseri-eordia enim Domini est, quod per sanguinem Christi redemptos, ad iidem nos perduxerit: veritas autem Domini nobis data est in ipsa fide, quae intellectum illuminando erroribus nos liberavit; et promissa dando vitae a ternae, nos in suavissima certaque fiducia constituit : Veritas Domini manet in

509쪽

PSALMUS CXVIII.

Beati imma lati in via.

Psalmus CXVIII est omnium longissimus, versus continens 176; adeoque psalmum LXXVII Attendite, qui caeteris prolixior est, et usque ad 78 versus excurrit, multum superat. Causa tantae longitudinis, ait Bellarminus, fortasse suit, ut populus haberet, in quo pie et cum fructu Occuparetur, dum ter in anno ex omni parte Iudaeae ad Tabernaculum laederis, et post tempora Salomonis, ad templum Domini in derusalem ascenderet. Videtur enim psalmus compositus ut in itinere aneretur; quae circumstantia quoque explicat peculiarem hujus cantici divisionem, et ordinem alphabeticum, juvandae

memoriae accommodatum.

Dividuntur onim centum si septuaginta sex versiculi in octonarios viginti duos: tot scilicet, quot sunt elementa alpha-heti hebraici. Singuli autem cujusque octonarii versus intextu hebraeo incipiunt ab eadem littera, quae octonarii ordinem seu numerum indicat. Sic in octonario aleph, id est in primo, Versus singuli, Seu primae eorum voces, incipiunt a littera aleph: in octonario beth, a littera beth: et sic in caeteris Octonariis : quae res in versione graeca, et in latina Servari non potuit. Aliter psalmus ab Ecclesia dividitur, in sectiones nempe undecim ; quarum singulae octonarios duos, seu versiculOS sexdecim continent, quaeque in 0sticio divino ad parvas ΗΟ-ras recitantur nimirum duae ad Primam, tres ad Tertiam, et similiter tres ad Sextam atque ad Nonam. - Iuxta divisionem hanc, psalmi textum cum paraphrasi distinguendum

existimavimus. Diuitiros by Coosl

510쪽

Ad Primam. SECTIO l. - Beati immaculati.

l. Beati ita intaculati invia : qiii ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus : in toto

corde exquirunt eum. 3. Xon enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. l. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tua S. 6. Tunc non confundar, Mna perspexero in omnibus mandatis tuiS.

7. Confitebor tibi in directione eordis, in eo quod didi et judicia justitiae tuae.

8. Justificationes tuas custodiam : non me derelinquas uSquequaque.

. Beati immaculati in via vitae. ii nempe qui ainbulant in lege Domini. 2. Beati qui scrutantur mandata ejus : ct qui in toto corde exquirunt eum, ei in omnibus plaeere studentes ; quique proinde iniquitatem non operantur. 5. Non enim qui operantur in i qui latem, in viis Domini immaculatis ne beatis ambulant; et quamvis beati videantur, vere beati nequaquam Sunt. 4. Tu. Domine, iussisti mandata tua custodiri diligentissime. o. Utinam ergo per te dirigantur actiones meae ita, ut Observem mandata tua. 6. Tunc non conlaudar, cum respexero in omnibus ad mandata

T. Laudabo te recto ac puro corde, eo quod didicerim servare justissima mandata tua. 8. Praecepta lua custodiam : luvero ne me derelinquas omnino, ita ut ea servare non pOSSim.

seentior Viam Suam 3 in custodiendo sermoneS tuOS.

ipse adolescentior viam suam, nisi custodiendo legem luam, Domine Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION