장음표시 사용
531쪽
nere. Est enim, inquit Glies qui erus ex mente Patrum, veluti meridianus sol, qui puri luminis radios Spargens, Suavissimo calore cor hominis fovet, imo ardore divino accendit . ut ipse in via mandatorum Dei, quae sola ad veram beatitudinem conducit, vel inconcusSe ambulare pergat: vel, Si sorte ex humano errore, ab ea tantisper diverterit, in eam regredi sestinet, eique constanter insistat. Disisto. - Λd divisionem psalmi, seu ad sensus distinctionem quod attinet, id generatim dici potest, sensum aliquatenus respondere divisionibus, secundum ordinem Horarum canonicarum supra in textu indicatis. - Εt quidem sectiones ad Primam, magis accommodatae videntur juniori aetati, atque animae in viam divinae legis primum ingredienti: - ad Tertiam, progredienti, et Daudibus expositae; - ad Maetam, luctanti, ei tribulationibus obnoxiae: - ad Nonam demum, animae persectiori jam et triumpho proximae. Qui libet octonarius propriam aliquam considerationem, vel assectum, aut petitionem, vel haec Simul conjuncta continet, quae velut Pro Prium ejus argumentum constituunt: prout infra indicabitur.
Antequam textum per octonarios singulos dilucidemus, quaedam in genere praemittenda sunt,qua' vel ad verba synonyma legis, vel ad alia frequentiora vocabula pertinent. l. - imprimis ad textus intelligentiam juvabit animadvertisse, legem Dui hic multa nominum varietate designari. I ii singulis enim sere versibus occurrit unum ex hisce Synonymis : Domini leae, eloquia, verba, sermon , miandata, Praecepta,
testimonia, uiae, justificationes, judicia, justitia et aequitas. judicia jusιiliae, ueris . Quae quidem verba, etsi non eamdem omnino significationem continent; hic tamen promiscue pro
Leae generica vox est, omnia quae Deus homini quomodocumque imperavit complectuns; potissimum sensu litterati,
532쪽
'legem scriptam designat per Moysen datam: spirituali autem, legem evangelicam. Eadem lex dieitur Dei eloquium, verbum, sermo: quia revera non hominum sed Dei verba continet, quae Deus populo suo per prophetas loqui dignatus est. Verbum tamen Dei non est solum praeceptivum: Seu non SO-lum praecepta complectitur; sed etiam promissiones, minas. institutiones, mysteria. Quare Dei rerbum non semper in Psalmo nostro significat legem, aut doctrinam; sed saepe etiam simplex promtiatim: praesertim ubi adjungitur particula seeundum. Et generatim illud. secundum verbum, secundum eloquium ιuum, significat secundum promissum tuum; non datur sortassis nisi unica exceptio, versu nimirum 133: Gressus meos dirige Meundum eloquium tuum : ubi illud secundum eloquium ιuum significat seeundum legem tuam. Lex dicitur deinde, testimonium Dei, quia testificatur nobis Dei voluntatem. Dieitur mandaιum, praereptum Dei: quia articulis, seu distinctis mandatis constat, quae cuItum et amorem Dei, proximique dilectionem praescribunt. Dicitur via, semita Dei r quia tanquam via nobis a Deo signata est, qua in itinere vitae ambulando, ad terminum nostrum, nempe beatitudinem perveniamus; estque via quaedam recta et munda. ut in versiculo primo insinuatur. Dicitur ausi eaιio, quia justificat observatores suos, id est,
justiores facit; juxta illud Apostoli: Faetores ιegis justiβω-buntur splom. II, 13 .-Dictum est, justiores eos fieri qui legem
observant: quia gratiae cooperantes merentur justitiae augmentum; prima autem justificatio, qua ex peccatoribus esti-cimur justi, non legis observantiae, sed soli gratiae debetur, dicente eodem Apostolo : Si per legem justiιia, ergo Christus gratis morιutis esι. Gal. II, 21. Dicitur judietum, judinia oris Dei: quia legis praecepta sunt quaedam agendi regulae, quas Deus nobis convenientes judicavit: sive quaedam decreta, quae Deus ipse judicavit esse rectissima.
Dicitur justitia vel aequiιas, quia lex est regula, justitiam et aequitatem continens; vel etiam, quia lex est ipsa justitia.
533쪽
Seu expressio ipsius ordinis justitiae. Ex hoc principio S. Thomas colligit, legem decalogi esse omnino in dispensa hilem. quia continet ipsum ordinem justitiae: quomodo siquis juberet ut nullus peccet, vel ut nemo sit iniquus, lex esset omnino in dispensabilis: quia dari non potest casus, in quo peccare liceat vel iniquum esse i 1. 2, q. 100, a. 8 .
Dicitur judicium justitiae, quia continet judicia ac decreta
justissima. Dicitur veritas, quia nihil salsi continet; quia est ipsa veritas practica, Seu enuntiatio ejus; et quia promissiones atque comminationes, quas lex continet, certissime implebuntur. Variis quoque comparationibus proprietates legis declarantur, praecipue tribus: auri, mellis et luminis, quibus legis pretium, Suavitas et veritas designatur; nec non verae divitiae, vera delectatio, vera sapientia, quas legis observantia
II. - Secundo, praeter synonyma, legem Domini significantia, alia quaedam verba quae frequentius recurrunt, proderit praevie huc afferre et explicare. Doceri legem Dei, eam discere, cognoscere, inteuigere, iniet laclum ejus accipere . . . non speculativam notitiam indicant, sed practicam οῦ ac talem, quae non modo mentem illuminet, sed simul etiam voluntatem suaviter moveat ad legem amandam et implendam. Quo sensu alibi dicitur: mee me faeere voluntatem ιuam. Ps. CXLII. Exerceri in Dei mandatis, est, vi vocis hebraicae, meditari. Seu mente. cogitatione et consideratione in iis occupari: ita ut illud: In mandatis ιuis eaeereebor, et: Considerabo vias ιuas
versu 15j, idem sere signi fident. Mediιari in Dei mandatis, est in iis delectari, iisque decantandis suaviter recreari.
Vivificare, vivere, de vita gratiae intolligenda sunt: praecipue de gratia actuali, quae animam illuminat, excitat et corroborat ad bonum. Superbi, principes, persequentes, inimici, calumniatores, inia qui, peccatores, SFnonyma sere sunt; et designant varia ratione Davidis inimicos atque adversarios, sed cum respectu ad observationem divinae legis: quatenus nempe impedirent Diuitigos by Corale
534쪽
ipsum in via bona, vel vi aut seductione ab ea retrahere conarentur. - Dicuntur superbi, quia contra Dei legem sese extollunt; prineipes, quia potentes, etc. - Sensu altiore designant varios animae hostes, visibiles et invisibiles, fraudulentos et violentos: de quibus liberationem aut triumphum petimus, eodem sers sensu ac in oratione Dominica: Ne nos indueas in temuιionem, sed libera nos a malo. Humilitas sumitur pro amictione, calamitate, oppreSSione. Supersperare plus dicit quam sperare, et spem significat firmissimam, omnique dissicultate superiorem ἰ quo sere sensu Apostolus de Abrahamo scribit : Oui eontra spem in spem credidiι. Rom. IV, 18.
Considerationem exhibet propheta, quam Sequitur affectus et oratio. -Finem legis proponit, beatitudinem. Via, inquit, ad beatitudinem, lex Domini est. Ideo hanc tu, Domine, constituisti immutabiliter, et ego servare cupio ardenter: da mihi,
quaeso, gratiae tuae auxilium. l. Beaιi immaculaιi in via. . . Sensus est: Beati erunt aeterna
felicitate, et nunc etiam beati jam sunt, i. e. , laeti et quieti corde, illi qui vivunt sine macula peccati, eo quod ambulent in lege Domini. - Scilicet vir justus, jam in hac vita, maximam obtinet verae selicitatis partem. Nam vere beatus est, qui habet quidquid vult, et nihil mali vult: justus autem solus nihil mali vult, et habet quidquid cupit, cum solum Deum ejusque voluntatem implere cupiat. - Illud immaculati, non significat carentiam Omnis peccati, etiam venialis; sic enim nulli essent in hac vita immaculati; sed significat carentiam omnis peccati mortalis, quod solum proprie inducit intrinsecam maculam, seu corruptionem instar mortis, in animam. 3. Non enim qui operanιur iniquitatem, in viis ejus ambu laverunι. Declarat a contrario id, quod prioribus versibus Diuili rod by Cooste
535쪽
significavit, quasi diceret: Beati illi, et quidem soli, qui recedunt a peccatis,et ambulant in via Domini: peccatores enim quicumque sint. Sicut non in viis Domini. ita neque in viis beatitudinis ambulant. 7. Confitebor tibi in direetione eordis, in eo quod didiei judieia justitiae tuae. Sensus est quasi dicat: Gratias agam tibi corde recto, menteque Sincera, eo quod gratia tua juvante. didicerim justissimas leges tuas. 8. Iustificationes tuus custodiam: non me derelinquas usquequaque : id est, noli derelinquere me omnino, subtracta gratia tua esticaci; da mihi semper saltem gratiam efficacem
AD PRIMAM, OctonariuS 2. In quo corrigit.
Consideratio cum affectu. - Lex est regula, hominem ab ipsa adolescentia dirigens; ideo ingenti amore, omnibusque animae potentiis eam amplector. 10. Ne repellas me a mandatis ιuis : id est, ne deseras me, subtrahendo gratiam tuam; alioquin idem esset ac si ab impletione mandatorum me repelleres; cum sine auxilio gratiae tuae ea servare non possim. - Simili sensu dicit infra, versu 31 : Noli me confundere, quod nempe saceres, si auxilio tuo me destitueres. AD PRIMAM, Octonarius 3. Retribue aereo tuo. Oratio. - ncede, Domine, servo tuo spiritualem aniniae vitam, quae me illuminet, me roboret, meque disponat ad humilitatem amandam, et ad tolerandos contemptus improborum.18. Revela oculos meos. eι considerabo mirabilia de lege tua r id est, tolle per infusionem luminis tui velamen passionum ab oculis mentis meae; et tunc, oculo interiori purifi-licato, considerabo mirabilem sequitatem, sapientiam utilitatem. legis tuae, et mirabilia mysteria in ea rocondita. 22. Aufer a me opprobrium es contemptum. De contemptu loquitur, quem a superbis propter studium divinae legis Diuili rod by Cooste
536쪽
sustinet. Duplicitur tamen ejus verba intelligi possunt: primo sensu, potit ut ii heretur ab opprobriis, quatenus haec impedimento sibi sunt in via Dei; - altero sensu, praedicit quod
futurum est, quasi sic loqueretur : Tempus erit, Domine, cum auseres a me opprobrium et contemptum, ut in Supe bos inobedientes rejicias. Etenim, ut Augustinus monet, ese quae in psalmis imprecationes esse videntur, praedictiones sunt, per modum imprecationum prolatae. AD PRl HIM, octonariuS 4. Adhaesit pavimento. Consessio infirmitatis suae, eum petitione remedii. - Volutin terra, inquit, jacet anima mea, ad res terrenas proni SSima, ad coelestia torpens : vi gratiae tuae, quaeSO, eam Subleva, confirma, et inflamma.
25. Adhaesit pavimento id est, terrae, hebraice pulveri
anima mea : uiuifica me, secundum verbum tuum. Expositio datur duplex. Prima : appropinquavit pulveri vita mea, mortique proximus sum, urgentibus me persecutionibus: itaque conserva mihi vitam, tu Domine, Secundum promissa tua. - Expositio altera et melior : Adhaeret terrae, rebusque terrenis per carnales affectus anima mea da mihi, Domine, vitam conformem legi tuae, ut adhaerendo tibi per spirituaIosaisectus, spiritualis homo efficiar. 28. Dormitavit anima mea prae ιaedio: consirma me in verbis tuis. Sensus est: Prae taedio continuae luctae adversus carnem sustinendae, tepidior et velut dormitans facta est anima mesa: tu, Domine, in praeceptis tuis Sectandis confirma me, addito servore gratiae et charitatis tuae. Al Tortirem.
0ratio. - Doce me, inquit, Domine, constanter sequi viam justificationum tuarum, illuminando intellectum,
inclinando cor meum, confirmando gressus meos vigoro gratiae.
537쪽
33. Legem pone mihi. .. hebraice dicitur uno verbo, HORAXi,
id est, doce me, nempe mandata tua; ita ut latina periphrasis, legem pone mihi, Domine, viam justificaιionum tuarum, nec
non graeca, νομοθετησον, hunc habeat sensum : Pone mihi in corde. Domine, tanquam legem quam unice sequar, viam mandatorum tuorum. 36. Inclina eor meum in testimonia tua, et non in avaritiam: chaldaice in mammona, i. e. in pecuniam. - Inclinat
Duus in testimonia sua et ad bonum, e cienter, per gratiam suam id nobiscum operando; inclinat vero in avaritiam et ad
malum, desicisnter et negative, subducendo gratiam esticacem. 37. An rte oeulos meos ne viaeant vanitatem : id est, ne videant, ad aestimandum aut ad concupiscendum, res temporales. Vanitas enim dicitur id omne quod inutile et fluxum est : cujusmodi sunt omnia quae in hac vita speciosa atque jucunda videntur. 38. Statue seruo tuo eloquium tuum in limore tuo : id est, stabilire, couffirmare digneris in me legem tuam per sanctum tui timorem. - Petitur hic sanatio instabilitatis, gratia perseverantiae.
39. Amputa opprobrium meum ... id est,ausera me probrum peccati; quod suspicatus sum: id est, quod timui, nempe quod unicum dedecus timeo. AD TERTIAM, OctonariuS 2. Et veniat. 0ratio spectans ad misericordiam. - Misericordissima gratia tua, Domine, in me descendat, ut legem tuam corde, Ore, mente et opere custodiam atque manifestem. 45. Et ambulabam in latuudine. . . id est, veniente misericordia Domini super me, gratia ejus juvante me, jam non ambulabam in angustiis timoris, sed in latitudine dilectionis : scilicet libenter, magnoque cordis affectu legem Servabam. - ΗOc versu et tribus sequentibus, propheta per partes
explicat, quae sit perpetua illa legis custodia, quam praecedenti versiculo 44 promisit, dicens : Et custodiam mem
538쪽
Se corde, verbo, mente et Opere in lege Domini semperlaturum : ambulabam, loquebar, meditabar, levavi manus, exercebar in justificationibus tuis; etenim in hebraico textu haec omnia dicuntur in suturo : ambulabo, isquar, etc. AD TERTlAM, Oelotiari iis 3. Memor esto. 0ratio et assectus, cum respectu ad aeternam retributionem. - Promissae retributionis spe a te, Domine, repletus, OPPOr tunam consolationem et constantiam inveni in custodia legis
49. Memor esto verbi tui seruo tuo, in quo mihi spem dedisti. -Quaeritur de quanam promissione hic sermo sit 3 - 1' Sunt qui sensum restringunt ad promissionem particularem, Davidi factam ministerio Nathan prophetae. - 2' Alii melius, extendunt ad promissionem generalem. qua Deus pollicitus eSt, Salutem se daturum omnibus qui custodierint mandata Sua. 0rat psalmista, inquit Bellarminus, in sua et aliorum fidelium persona, ut Dominus impleat quod promisit servo suo Abraham, et in illo omnibus filiis sejus, dicens : Ambula
ram me, eι esto perfectus Gen. XVII, 1ὶς - Ego ero merces tua magna nimis. Gen. XV, 1. 50. Maec me consolata esι. . . intellige, istud, haec res, haec Pr missio consolata est me. Hebraeorum more ponitur semineum genus pro neutro. - Idem sere occurrit infra,versu 56 : Hatefacta est mihi, quod significat: Hoc, nempe quod dixi, ut promissiones Dei considerarem, spem inde conciperem, aliaque bona obtinerem; hoc totum mihi evenit quia justifica-ιiones tuas eaequisivi. Omnia scilicet ad legem Dei servandam refert, tanquam ad sontem omnis boni. 52. Memor fui judiciorum ιuorum a saeculo, Domine, eteonsolatus sum. - Iudicia hie non sumuntur pro praeceptis ἰsed pro praemiis ac poenis, Dei judicio decernendis; et sensus est: In humiliatione et contemptu memor sui judiciorum,
quae ab initio saeculi exercuisti, Domine, exaltans humiles. deprimens superbos, reddens custodientibus legem tuam Praemia magna, praevaricatoribus autem magna supplicia :Duiliam by Cooste
539쪽
532 atque hinc hausi in omni tribulatione mea magnum Sola
AD TERT AN, Octo Iaarius 4. Portio mea, Domine. 0ratio et affectus animae, Dominum tanquam portionem Suam uspicientis. - Porti O mea tu es, Domine; ideo legem tuam. non obstantibus quibusvis impedimentis, custodiam :tu vero adjuva me.
61. Funes peccatorum circumpleaei sunt me. . . id est. laquei, si vo retia variarum tentationum, quae a peccatoribus hominibus vel daemonibus tendi solent, circumdederunt me et tamen a lege tua recordanda et implenda impedire me non
63. Particeps li. e. sociusὶ ego sum omnium timentium te. - Εxpositio datur duplex : l' Cum justis ac bonis soleo me conjungere, recedens a consortio malorum; - 2' melius :Conjungor cum omnibus justis, in communione bonorum Omnium ac gratiarum spiritualium. Scilicet omnes justi in Domino, qui communis est portio eorum, colligantur tanquam membra viva in unum corpus, glutino charitatis, quae lacit omnia communia.
AD TERTixu, Octonarius 5. Bonitatem fecisti. 0ratio, cum respectu ad Dei bonitatem. - Semper, Domine, bonitatem exhibuisti mihi da mihi bonitatem tuam imitari: simul autem concede mihi prudentiam et scientiam,
66. Bonitatem eι disciplinam et scientiam doce me. . . id eSt, tum benignitatem beneficam, tum sapientiam ac prudentiam, tum intelligentiam veritatum quae lege continentur. Haec tria, inquit Bellarminus, propheta postulat a Deo, tanquam dona ad custodiundum legem neceSSaria. eorumque neccessitatem ex est ectibus Ostendit. 67. Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium suum custodivi. Propheta humiliter satetur, se tribulationem Diuitia oo by Corale
540쪽
merui SSe; Simulque sapienter agnoscit, eam a Deo optimo tanqua in utilem castigationem sibi Esse inflictam. 0. Coagulatum est sicut lac cor eorum ... id eSt, pingue lactum, in crassatum prae adipe : in hebraeo enim legitur
adeps pro lacte. Sensus autem est, Obtu Sum ESSE COr Seu
mentem impiorum, ne verba Dei intelligant, neque iis delectentur. Sic sere dicitur alibi : Incrassatum est cor populi hujus ... Matth. XIII, 1o . - Εt : Animalis homo non percipit ea quae sunι Spiritus Dei. 1 Cor. ll, 14. AD TERTlAM, Oct Ollarili S 6. Manus tuae fecerunt me.
0ratio creaturae ad Suum Creatorem. - Manus tuae, Domi ne, secerunt me miserere Creaturae tuae, et gratiam mihi praesta implendi mandala tua, ut non confundar, neque inlloc Saeculo, neque in suturo. 79. Convertuntur mihi ιimentes te. . . id eSt, convertantur ad
me, adjungant se milli. Hortatur homines piOS, et qui scientiam legis habent, eos praesertim, qui sorte caluinniis decepti. ab ipso alienati sunt, ut sibi concilientur, et unu Secum legem Domini custodiunt. Au Soxium.
Oratio animae graviter laborantis. - Defecit, Domine, anima mea prae laboribus Occurrentibus in lege tua : adjuva me, vivifica me. 8 l. Defeciι in salutare tuum anima mea. Vehemens desiderium significatur salutaris Dei, simulque a filictio quam anima ob ejusdem salutaris dilationem expuritur. Porro illud salu-ιare, tanti desiderii Objectum, est vel aeterna Salus, vel salutis auctor Christus; vel salutis conditio, observatio legis. 83. Factus sum sicuι uter in pruina. . . Sensus est: Prae desolatione et angustiis tentationum, lactus sum frigidus et aridus, gratia nempe consolante destitutus, sicut uter hiemali frigore congelatu S.
