Orationes duae, simulque Pastorale carmen, quibus funera trium fratrum Nogarolarum, comitum Veronensium deflenturValerius Palermus

발행: 1564년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

inuitis temporibus ipsis, literarum studii

statuerat persequi.itaque nullo incommodo, labore nullo,aut periculo, ab eis unquam diuelli poterat. Posuit in primis ille multu oporae in Astrologia,&in Geometria, multum tiam in Dialecticis, & in alijs disciplinis,artubusque reconditis; praecipueq; plurimum in Philosophia est uersatus,magistro Pomponatio,omnium philosophorum tunc facile principe,cuius ille fuit sectator assiduus, atque ita charus,& iucundus; ut is tantus uir dilecti discipuli, in suis scriptis honorificam secerit mentionem. Non longo interuallo, tota iam Italia pacata, rursus Patauium recurrit,& sub Simonetto Minorita percelebri Theologo,una lue se b Ioanne Montis docca Ispalensi, magni nominis philosopho, tantum profecit, ut

in unaquaque consummatioru uirorum corona, omnes huic uni semper cesserint, & m ximi Philosophi, ac Theologi nomen, cum summa illius dignitate obtulerint.Omni denique liberali disciplina perpolitus, cum iani satis, superque a patria abfuisset, amicorum&ciuium uotis satisfacere cupiens, qui eius aduentum diu exspectauerant, ad patrios i res reuertitur. ibi iam totum abdere se in st dia cogitabat,cum euestigio ab Hercule Gonet aga Cardinale amplissimo, Mantuam accer situs

22쪽

situs est,ut illius studiorum socius,& adiutot esset. Apud hunc ita se magnifice gessit, de

animi sui, tum magnitudinem, tum doctrina declarauit, ut ex ijs omnibus muneribus, in quibus antistes ille eius opera est usus,egregiam semper laudem sit consecutus. Erat in omnes praecipua quadam humanitate praeditus, a nullo honesti officii genere abhorrens ι simplex eius animus, quique simulandi a

tem uehementer oderat ; nec minus etiam beneficus,&liberalis. ex quo profecto illud audeo dicere, nihil ei defuisse,quod ad coni paranda hominum studia ac uoluntates, desideratur.His ille gradibus ad supremam gloriam contendebat; his ornamentis , suam dignit tem in dies augeri sentiebat; his denique ui tutibus, apud quoscumque uitam degebat, summa obseruantia colebatur.Propterea Guido Vbaldus Vrbini Dux, quicum nobili huic

uiro maxima semper familiaritas intercessit. Romam iturus, ut oblatum a Iulio III. Pont. Romani imperi j uexillum recipere non ignae rus quanto ille sibi & ornamento, & usui esse posset, non antea de prosectione cogitauit, quam hunc etiam itineris comitem sibi adiu-xit. Age uero referamus adhuc,quae in eo fuerit sermonis suauitas,quae elegantia:unus omnes detinebat: unus omnes, quocunaue uel le

23쪽

let , loquendo deducebat: quod unus

me norat, non nostra solum, sed Graeciae etiamonumenta omnia, quod jue in rebus agendis admodum uersatus, nihil n5 graue&eruditum eloquebatur. Talem se praetulit, cu se te sortuna Parmae esset eo tunc etiam conu

nerat Paulus III. summus Ponti) ad quem cum ab assine suo, Cardinale Campeggio iuniore esset intromissus, incidisset ue sermo de assidua maris reciprocatione, ibi quid ea de re sentiret, a Pontifice Max. rogatus,ita Omniu philosophoru sententias super hac quis stione pulchre retulit, & facunde, quam probabiliorem, & ueriorem putarat, exposuit,

ut Pont.eius scientiam admiratus,illico exclamarit:Vere in te nobilitas illa effulget comes 'quae sibi omnium uirtutum chorum adiunxit. Talem quoque se praebuit apud Iuli uni III, cum eo praesente , Cardinalibusq; quam plurimis,uariis de rebus differens, quantum ex Aristotelis, & Scoti libris hausisset, aliis omnibus admirantibus, palam fecit. Omnia ob acre& subtile iudicium, quae in quavis

quaestione proposita versabantur, caute arguteque tractabat , ita ut nullus unquam cel bris conuentus sit factus, in quo, aut de re

bus Theologicis, aut Philosephicis, aut aliis quibusque, accurate & rationibus conquisitis

24쪽

siis esset differendum, cui semper ipse, non

adsuerit modo, uerum etiam praefuerit. Quo in genere, unum pro cunctis ualeat Triden

tini concilij, sub Paulo III, celebrati, testimonium iubi ille saepissime de rebus ad Christianam remp. pertinentibus disceptare; & or tionem etiam , in ipso amplissimorum Cardinalium, Episcoporum, & Theologorum con sessu habere, est auditus. Quanquam quid Ggo plura eiuscemodi exempla quaero, cum locupletissimos habeat ille suae uirtutis testes, qui omnium propemodum manibus tenem tur Etenim quis legens Damascenum e graeco in latinum ab eo uersum, non cognoscitiquo dicendi genere, quali uerborum cand re, & delectu inniteretur Quidὸ libellus, qui de Nili incremento,sue Timotheus inscribitur, non ne plane ostendit in quanta sint ue sati caligine antiqui scriptorcs, qui Nili inundationum caulas explorarunt ρ antum afferunt utilitatis, sacrae paginae studiosis, itilae Apostolicae traditiones virulenta haereticorum ora comprimentes Quale existi malis pus illud, quo multis rationibus comprobat Henrico v Ii I. Britannorum regi, diuinis legibus cum Catherina uxore, Caroli V. male

tera, faciendi diuortii, ius prorsus esse subla-. tum ξTale profecto ut ei per literas gratias D effe

25쪽

26 esse agendas Caesar putarit, nec non honestic sima munera deberi. Eius quoque opera de studio Platonici Plutarchi Chaeron ei quaestiones e Graecia in Latium migrarunt, Iulio pinstea Pon l.Max. dicatae;opus sane multae eruditionis, ac Latinis ad haec usque tempora penitus ignotum.Themistius praeterea clarissimus interpres, in Aristotelis libros de anima paraphrasim edidit ab Hermolao Barbaro uiro undecunque erudito latinitate donatam. Sed tantus ille uir,dormitantibus ut quandoque euenit oculis, multis in locis allucinatus est.

Huius postea errores & incuria comes hic noster, ita tum expurgauit, tum suppleuit, ut si ab inseris, uel Aristoteles ipse redeat, fateotur, neminem unquam acutius introspicere aut ex ipsus uerbis ueriorem elicere sensum Nogarola ipse, potuisse. Agnoscamus itaque & amplexemur tam egregia scripta, quae & nobis,& posteris omnibus, magno solatio se .

tura sunt. quotiescunque enim ea legere comtigerit, quem ex illius morte nunc dolorem capimus, maximam partem minuemus : p

steri autem ex ijsdem scriptis, illius mem

riam recolentes,poterunt,fructum tam iucundae collocutionis, quo caruerunt,repetere.EXeudisset dubio procul complura alia opera

admirabile illud ingenium, si diutius in pa

tria

26쪽

ttia commorari licuisset; nec multis suisset peregrinationibus distractus. Vnde etiam non est mirandum,cur, cum tot de eo summa praedicentur,si quidem nihil in uita unquam nisi praeclarissime fecerit, no paria tamen sint subsecuta praemia. Vir enim bonus & sapiens in recte factorum conscientia unice aequiescens praemia,quae recte factis ipsis debentur,no admodum curabat. Quod si quis etiam ad prae mia respicere uelit; quid amplius gloriar ipsius fructu putandum estὸ quae exiguum uitae nostrae curriculum, in immensum quoddam aeternitatis spatium producit. Hac ille igitur

una contentus uiuens, susceptos cum uirtute labores mitigabat. Domum reuersus, tanquam ex tumultuoso mari in tranquillum

portum, non langori se dedit, & desidiae, sed

otio moderato atque honesto; in quo, homo semper ad agendum aliquid natus, ita acriter in studijs, laborauit, ut dum nunquam illa studendi sitis expletur, ex nimia saepe lucubratione laborarit. Quare ut honestam aliquam intercapedinem ab ijs faceret quo uegetior esset ad eadem reditus, ad regendam rempub. studiosissime se contulit: ibi tum quam bonum se uirum, & ciuem praestiterit, quamque suam uoluntatem ad causam publicam aggrega rit, plures ex uobis facile r D a cordati

27쪽

cordari potestis. Dicat ipsa ciuitas, de curia ;quibus eum honoris gradibus , ob unam linsius uirtutem,cohonestarit: quoties per hanc prouinciam pretetereuntes exteros principes , ob eius uariarum linguarum peritiam publico nomine excipere iusserit: quoties ad Senatum Venetum maximis de causis legarit: quoties ille, incomparabili studio, mandata ubi

commissa exequens,patriam uoti compotem secerit. Audite qualis fuerit eius postrema legatio. Iam diu multumque ciuitas nostra optauerat, ut ad quas opes comparandas, natu,

turam sibi satis liberalem experta est, ad eas dem etiam sustinendas, & amplificadas,principe suo non minus liberali uteretur . preti sa illa serici copia, quae nostro quotannis reficitur Veronensi asro;ad sericorum etiam pannorum artem, referenda erat; aditus est hac

de re saepissime Senatus Venetus & assiduis supplicationibus pertentatus, sed nimiu a uersabatur, uetus quoddam &inuiolabile Senatusconsultum , quo Tuscorum dumtaxat collegio textoriam artem Venetijs exercentium, cauebatur. summo in discrimine Noga rotae subsidium exquisiuimus: praesto fuit uir bonus , & patriae amantissimus, ea lue in Senatu secundum praestantissimi collegae actionem , sortiter, copiose, diserteque tractauit IV. sne

28쪽

sine quibus)Senatus ipse assensurus suisse

nunquam uidebatur. Iam uoto potita ciuiras, & pulcherrimam artem feliciter auspic ta, intelligit; ut spero, in dies apertius intelliget, quantum ipsi arti,quantum Senatui Veneto, quantum denique ciui suo Nogaro-Iae debeat. Ingrauescente demum aetate, ac corpore factus infirmiore,a ciuitatis cura pa ulatim se se abdicare coactus est, suosque intra parietes uictitare. ibi aetatis iniuriam, &corporis uitia, quibus supra modum grauabatur, semper, & propria animi ui adiutus,& amicorum multorum affectu leuatus, sustinebat. Nec secus erat de eo sperandum ;nam, cum ceteras partes aetatis bene compositisset, non poterat extremum hunc actum , non laudabiliter, tanquam optimus poeta, perficere. In studiis, quantus tunc quidem

fuerit, attestentur plurima ab eo imperseeur restita opera, quibus, si uiuere contigisset,su premam manum addidisset: sed uel pulcherrimus Ocelli Lucani libellus, quem postremum latinitate donatum, nobiscum communicauit. Frequens, si unquam antea, tunc erat, amicorum nobilium ad eum concurs tio, tum illum salutare, tum etiam admirari,

& alloqui exoptantium; quibus ille, sella uestibulo domus posita,videns, hilari de be-

29쪽

3onigno uultu occurrebat, & quasi alter Leontinus Gorgias, ad omnia de quibus quisque

audire uellet paratus, mira excipiebat sermonum suauitate. Loquebatur inter cetera de animorum immortalitate, atque ea de beata illa uita, quae optimis quibusque est parata. dicebat, ut nemo esset, qui in illam cogitationem & commentationem cum eo non libentissime raperetur. Quorum quidem se monum , nos semper meminisse aequum est.

nos, inquam , qui coram adsuimus , uidimus, & auribus nostris diuinas illius uoces percepimus; quique maiore adhuc desiderio acti, illuc saepe reuertimur, ubi illum Io-quentem nonnunquam audiuimus. Valebit quippe isthaec recordatio plurimum ad sedandam doloris acerbitatem, atque adeo ut beatam etiam eius mortem, quae a multis est defleta, fateamur. Mihi quidem id accidit, ut

dum ea mecum tacitus cogito, non parum me consoler. quid uero nunc,cum in illorum etiam mentionem inciderimusὸ equidem ita assicior ipse interioribus sensibus,ut partem, illam, quam consumere in uestrum consol tione constitueram, non magnopere necessariam ducam: ne uidear cum eius eloquentia uelle coptendere, ut quos ille & totius uitae

exemplo, & facundissimo ore, uestiti cygnus

30쪽

instante mortis tempore,ad humana quaeque ferenda, sapienter est consolatus, eisdem ego, qui uel aegre loqui possum, quas gracuculus ad mularum cantus obstrepens, recinere audeam. Quare ad clausulam iam, tam longi sermonis, accedamus. Nimia ille ui morborum adlectum actus, iacebat ille, innumeris angoribus,& cruciatibus consumptus; nihil erat in eo, quod non senectutis cariem, & morbos sentiret, nihil quod non doleret: at eo tamen erat animo, iis erat uerbis,& uultu, ut omni dolore, cura, & angore u cuus esse uideretur.

Felix qui potuit rerum cognoscere causas i 'Atque metus omnes, &inexorabile fatu nisubiecit pedibus. i . Sed&ama secum, eos omnes auctores usque ad extremum esse uoluit, unde tantum haurire uirium solitus erat. Septus assidue in ipso lectulo eruditorum hominum corona, &multitudine librorum, quibus pro puluinari utebatur, legebat, studebat, disputabat, docebat etiam . Nihil est, quod mihi quisqvana Alexandrum narret, quod in castris cubans Homeri Iliadem sub capite habuerit; aut Socratem , quod in carcere disputarit; nam pamua haec sunt, si conserantur; si quidem parsuit, ut magnanimus ille dux, non minus

SEARCH

MENU NAVIGATION