Orationes duae, simulque Pastorale carmen, quibus funera trium fratrum Nogarolarum, comitum Veronensium deflenturValerius Palermus

발행: 1564년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3a Palladis, qu m Martis sacris initiatus, quantulumcunque temporis a bellicis curis sup rerat, legendo potius, quam dormiendo consumeret. neque erat alienum a Socratis tuto, ut uel in carcere disputaret; cum tamen nullo eorum uterque aut corporis, aut animi tormento grauaretur, 'e carcere exire S

crates , multis id permittentibus, posset. At comes noster , quo erat spiritu, quouis dolorum genere pressus, dum erat ad mortis aduentum excubandum, mira quaedam, de t lerando dolore, & de contemnenda morte' differebat. Deficiente itaq; corporis uigore, igneaq; ut sensim consumpta, mors , rerum 0mnium extremum, eius oculos in placidum, perpetuum somnum clausit; spiritumq; iutius ex istarum tenebrarum caligine, ad pe Ietuam lucis usuram transtulit. Acerbus tibiane Ferdinande fili casus;acerbus itidem uobis omnibus, o pientissimi fratres, ceterique agnati: sed eo leuior, quod toti humano generi communis. At cogitate, quam uobis gloriosum sit, tantam amissi agnati gloriae hereditatem, quod paucis contingit, possidere. Dixi.

- : ... . . . ,

ORATIO

32쪽

m FUNERE ALEXANDRINO GARO LAE

HABITA VERONAE M. D. LXIV. I quis est uestram,nobilissimi ciues, qui munus sorte decere putet, me, qui uiri boni, δὸnon inhumani partes profiteor, iterum, attiterum iam in hoc su- nebri, & tristi dicendi genere uersari , quod id inauspicati hominis

potius, quam diserti, officium esse uideatur rhunc ego rogatum nunc uelim , ut quid ille aut dicat, aut reprehendat, mecum non inuitus cogitet. ille enim aut turpe esse dica* n cesse est,in funere clarissimorum uirorum orationem haberi ; aut turpe saepius haberi: seclqui est per deum immortalem, qui hocaudeat dicere, turpe esse uiros bonos laudare ni uelit hic etiam sanctissima antiquorum instituta reprehendere, qui lege sanxerunt, ut non modo de uirorum laudibus, in eorum fit E nere

33쪽

nere diceretur; uerum etiam monumenta Io- l- carentur quam amplissima: qu ippe,quod uir- tutis premium, & ad eandem incitam entum iid iudicareui. Qui mos, apud nos, uel neglectus, uel non saepe usurpatus, apud aliquas gentes, ita religiose colitur, ut de nemine, quamuis obscnro homine, taceri in eius fune re prorsus uelint. Quod si id non solum non turpe, at legitimum etiam, & usitatum apparet; eo certe laudabilior quis est, quo in rei, laudabilis usu frequentior . si quid tamen est in eo genere reprehendendum, id potius est,

quod non recuso; me unum omnium minime esse idoneum, qui magnorum facta cel ui umbrem. sed quod officium in alio quovis homine proculdubio repudiassem, id ego in hoc uno, sine summo pudore non potui recusare: qui tanta illi obseruantia, tantis suis in me,in omnes meos, in patriam ipsam ossicijs, sim deuinctus. quare dicam ego quidem de istius nobilissimi Comitis laudibus ; &, quam gratiam uiuenti illi reserre non potui, extremo hoc orationis munere, ei iam uita functo, conabor agere sed eo certe consilio, ut cum multa& magna de eo dixero plura tamen adhuc,& maiora mihi superesse existimem, quae ego uel propter angustiam temporis, oratione asi

μqui=non potero, uel pro rerum dignitate ib

. . lustrare.

34쪽

,2 a

Iustrare. Vt uero in eo facilior mihi sit . quasi

orationis meae decursus; nec singulas eius uiatae partes, aut actiones, neque tempora quaeque percurram, sed praecipuas quasdam ui tutum species, quae in eo enituerunt, demonstrabo; ut ex ijs, quasi luminibus quibusdam quantus esset in eo uiro splendor, & dignitas unusquisque facile intelligat. Vos qui com- .muni mecum causa, pro uestro in patriam ,&. de patrialbenemeritos studio, coniuncti estis, ciues amplissimi,dicentem me benigne audi--te;dicta mea uestris testim ὀnijs comprobate: maeroremque uestrum ut frequenti concursu& pullo ornatu, ita &Iacrymis apud omnes testatum relinquite. Maneat autem hoc tempore,dum hunc ui- rum proprijs laudibus adornamus, indicta nobis familiae Nogarolae nobilitas,& amplitudo, ut quae ita iam in ore omnium atque oculis uiget, ut maiori non egeat asseveratione. Illa quidem, s nullo se alio modo indicaret, hoc satis argumento innotesceret, quod nemo unquam ex ea familia fuit, quin principibus uiris, tum placuerit, tum maiorem uitae partem apud reges degerit, & imperatores . Vt quem regnandi, & imperand i usum a maioribus aliquando acceperant,te m porum quac fortunae uarietate amiserant; uel hoc uno

35쪽

H. satis apte retinuerint; quod apud eos qui regerent,& imperarent,cu in potestate, & imp

ri assidue fuerint. bos inter Alexandrum istum , quem modo uita lanctum lugemu , non postremum obtinuisse locum iure dix xim; quando se uiris illis gratum reddidit,

quibus nemo unquam maior, nemo factis&fama clarior, aut nostris,aut superioribus temporibus suit; Carolo nempe V. Imperatori augustissimo, dc Mariae Hunnorum reginae, eiusdem Caroli, ut natura, ita & moribus, &praestanti animi uirtute, coniunctissimae sorori . Apud illum enim gratia tantum ualuit, ut ad intimos eius aliquando sermones penetrarit, & eiusdem etiam conuiua fuerit non iniucundus. Apud hanc uero,post homines natos reginam potetissimam, usque eo etiam ualuit, ut Lucretiae Caballae primariae sceminae; uirginibusque a cubiculo reginae praesectae nuptias, regina ipsa curante, meruerit. Illa quod maius erat adhuc in eum uirum pro pens animi indicium, neque accumbere,n que in castra, aut in egregias uenationes prodire consuerat, nisi Alexandro Nogaresa comite, atque affecta: neque de rebus magnismnsilium habere, aut decernere, nisi accersi- inter primarios concilii proceres eodem Aleuandro Nogaresa. Vtinam tantae heroidi diuturnior

36쪽

diuturnior uita obtigisset: quae tibi Alexan

tum honorum, tum annuorum censuum

, ac cessiones, illius liberalitate factae essentὸ sed xrit hoc inplum tuarum uirtutum uel praemium, uel testimonium, eius tum uiri, tum mxilieris gratiam esse consecutum, ad quam adspirare nemini impolito, indocto, aut e uulgo exorto homini licebat: *tque ita quia kem consecutum, ut non casu, quod multi, non mali. artibus, quod omnes sere hodie, eam aucupatus.sed ijs uirtutibus promeritus uiderere,quibus principes illi cum essent praediti, tum eas maxime in te amabant, atque admirabantur; prudentia, consilio, fide, domorum ingenuitate, qua omnium ad te animos attrahebas, de praeclara tibi demandat munera ita obibas; ut quae a te expectaba tur, feliciter perficeres,& perficiendo omnia uinceres expectationem. Hae nimirum sunt artes,quibus instructi esse debent qui in principum aulis spectatissimi haberi uolunt,quosque principes ipsi suorum consiliorum participes deligunt: huiusmodi s consiliariis uterentur omnes, humanae sese res melius haberent, & principes maiore cum laude, sibi' a maioribus tradita imperia administrarent . Alexander ipse, parum a natura acco

P δt, quae, claris natalibu ortis , liberale pe

37쪽

pe ingenium magnum animum, & compontos mores benigna praebet: partim suo sbi studio pepererat .suit enim ille, iam inde ab adolescentia literis deditus, easque perpublica gymnas a perquisiuit. At, cum bellorusuctibus omnia agitarentur, neminique ce

ta iii sede con si stere, aut in otio uiuere lic rei ; iuuenili impulsu, ex literariis classibus, ad martialia castra transfugit, in quibus tale de se specimen praebuit,ut optimi equitis nomen ; quid nomen ξ insignia, & quod est maximum uirtutis praemium, honorem ibi praecipuum acceperit: legatus iue fuerit Iano Fulgoso, clarissimo sui temporis uiro, ac illis in belli , satis noto duci. Qua in re nolim ego

Comitem nostrum inconstantiae argui, quod cum primos aetatis annos in studiis literarum non iratis omnino musis, posuisset, in stituto uitae mox mutato, arma sibi sumpsisset exercenda: cum id temporum culpa, non animi uitio praeclare euenisse constet. Quotus enim quisque est, qui proxime elapsae aetatis nostrae turbas, & uarias, per totam fere Italiam confusiones uiderit, aut audierit, cui sit ignotum quam nullus esset ea tempestate literis locus ξquam omnia incendijs, rapinis, caedibus redundarent hinc tubarum clamor excitare, inde armorum sonitus urgere,hinc equorum fremi-

38쪽

stemitus exaudiri, inde alter aIterum ad pusnam hortari. hostes patriam ceperant: Patauium obsidione premebant; omnes Itali & externi principes, contra inuictissimam Venetorum Rempublicam coniuraran quis poterat tunc tantis tumultibus, & periculis, non deuitae salute potius, quam de studendi rati ne, esse solicitus no ad arces libentius,quam ad doctorum subsellia confugere quare demus, demus id temporibus primum, satis illis quidem studijs aduersis, tum iuuenili aetati si placet; quae, quoniam plus corporis, quam animi uiribus ualet, ad ipsum etiam

corpus,plus quam animum exercendum,naturae quodam impetu fertur maiora cius facta referamus.' Turbulentissimis motibus istis lin Italia pacatis, Comes,postis armis ad urbanum otia rediit, intermissaque studia , tanto recepit animi ardore, ut se etiam ad scribendum applicuerit, quas lue ille optimi equitis partes, longo reruni usu didicerat, & obierati eas

dein omnes, ad posterorum memoriam, literarum monumentis commendare,non dubitarit. opus magna rerum copia scriptum,

quod ad manus etiam nostras publice editu paulo post uenisset, nisi superuenientis fati necessitas impersectum illud, impolitumque reliquisset.

39쪽

reliquisset. Nec minus ille praeterea rempti blicam sibi esse capessendam duxit, ut debutam patriae operam, ciuis patriae studiosissimus aliquando praestaret; quod ille, siquis unquam alius, pulcherrime escere studuit, nam, quamdiu in oculis ciuium uixit, tamdiu etiam singularem uitae innocentiam, de animi praestantiam declarauit: in iis praecipue gerendis magistratibus, qui ciuibus in patria deserri solent, quibus ille omnibus, suo tempore effulsit, eoidemque ita adminia strauit egregie, ut eximiam inde laudem semper retulerit. Erat enim ab his ciuilibus dic

sensionibus alienus, quae alios omnes grauiter tangunt. Ille unus,cum ceteri diuersarum se partium esse praedicent, quae est in repub. pestis maxima bonorum semper partes secutus est. In his nomen profitebatur suum, ceteris non obscure inimicus,quibus recta non aderat uoluntas. Vnde & in Senatum omnium propemodum uotis legebaturi & magistratus non ambire, sed ultro delatos accipere solebat: eos etiam nequaquam recusans, in quibus non minus corporis labore, quam rei familiaris sumptu imminueretur; ut se

pius iteratae ad Venetum principem legati nes, unumquemque uestrum satis possint admonere. Dixi de eius uitae integritate, qua in

40쪽

in urbis, & urbanarum rerum procuratione 'praestiti t, audite, ut ille in ea potestate exercenda, quam , quasi priscae nobilitatis uestigium, domi retinebat, moderatus, ct abstinens fuerit.etenim hoc hominibus est, nescio quomodo, i nsitum, ut cum dominationem a natura appetant, tum in ea non facile ab infimorum oppressione abstineant. At Comes iste, tantum aberat, ut sibi, plus aequo, unquam sumeret, ut multa etiam de suo iure re 'mitteret. Quamobrem , qui suis meritaeque gratus; uix alium reperias, qui de eo sit unquam uisus queri, ullum non arbitror: qui illatam ab eo sibi iniuriam senserit, neminem prorsus. 6 iustum, o praeclarum uirum : ou re bonis omnibus lugendum uirum. Lugeat senatus, qui tam integrum senatorem: afflictentur inopes, qui tam beneficum uirum: squalleant agri, qui tam salutarem patronuriaceat in maerore tota ciuitas, quae tam mansuetum, tam honestum ciuem amisit. in hac praecipue tanta,talium ciuium penuria & paucitate, qui habeant cum potestate mansu tudinem & pietatem coniunctam. Hodie Gnim, qui paulo plus inter alios possunt; non alio se posse modo cognosci uolunt, quam ut alios proterant, & conculcent, ut infimis se hominibus timendos exhibeant. Et per rura

SEARCH

MENU NAVIGATION