Orationes duae, simulque Pastorale carmen, quibus funera trium fratrum Nogarolarum, comitum Veronensium deflenturValerius Palermus

발행: 1564년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

62 maxime, urbanis libera satellitibus, ubi hos spoliando, illos occidendo, uim alijs, alijs labem inserendo patroni aut domini nomen aspernantur: tyranni & oppressores hominudici gestiunt. quibus nisi diuina iustitia prospiciat, humana certe prouidere,aut iam non potest, aut se posse obliuiscitur. Sed fuit haec Nogarolarum omnium praecipua laus, ut ab ijs, qui sibi aliquo patronatus iure adhaesissent, non timeri magis uellent, quam amari: eosque non iniurijs uexare, sed ab ijs iniurias propellere: non ab illis ditescere, sed eos ditare cuperent; quod regiae esse uirtutis praedicabat Cyrus. Augentur superiora illa, istius etiam insigni placabilitate & clementia, qua nihil est homine magno, & praeclaro uiro dignius. Hac in re, dicam audacter, quod sentio, ille uere principem egit, qui nec laesit laesus,&laesus remisit;&cum posset nocere, pepercit. Itaque ad ignoscendas iniurias faciliorem se omnium opinione praebuit: neq; ob eam quidem causam,quod eas non posset,

si cupiisset. persequi: sed quod Reminei esse

animi censeret, pertinaci ira uinci,&acc pias iniurias, non obliuisci potius, quam uticisci. Quod Caesarianum, uel Christianum factum, non multos uideas, qui imitentur; imo uero, si qui iunt,qui re minus possin uerbis

42쪽

bis saltem , utcumque possunt,inimicos laedunt . At clementissimus iste uir, qui re, si libuisset, inimicos poterat laedere, ne uerbo quidem , neminem uiolauit. Quis porro un- uam Alexandrum Nogarolam alicui mal icentem audiuit quis ex illius ore, ullam in aliquem indignam contumeliam, uel f creto, uel palam iactatam accepit λ Vos, uos, inquam appello assidui tanti uiri salutatores,&ossiciosi deductores, uos qui ad eum quotidie uentitabatis,& nunc etiam uestris lacrymis funus eius decoratis ; ecquod templum sanctius, ecquod castius sacrarium Gius domo, atque adeo cubiculo uidistis ducite, quid moramini non erat uerum apud eum pietatis, & humanitatis domicilium non erat ibi omnium inuiolata fama non inde maledici, non obtrectatores pellebantur λsolisque bonis, doctis,& bene de repub. sentientibus uiris locus dabaturὸ patent, patentiam haec omnia, omnibus: & admiranda, ut

arbitror, uidentur . eo tamen magis uideri Gliam debent,quo grauius in his homines peccant. peruasit enim hoc iam omnes uitium, ut uel soris in corona,vel domi in secretis co-

uentibus, ubi des ni aliis de rebus sermones, huc evadant; ut modo huic modo illi maledicant ; quorumquePalam se amicos assimu-F a lant,

43쪽

lant, eorum clam nomen uellicent, famam carpant. Vnde tanto hic magis suspiciendus est, quo se ille impensius, ab hoc contagioso maledicendi morbo intactum seruauit. Ac eo amplius suspiciendus quo in seipso, dum aduersae fortunae, & ualetudinis ui promeretur, istam animi aequitatem,& sortitudinem exercuit . de qua unum hoc dicam; ut omnis eius uita, summae integritatis exemplum fuit, ita postremam aetatem uerum p

tientiae simulachrum extitisse, cum,quae a philosophis sunt de tolerantia sapienter literis tradita, ea ipse omnia uitae exemplo comprobarit. Graui enim, & ulla uix ope humana sanabili morbo oppressus, trahi se oculis ipsis ad sepulchrum sensim cernebat, mortem sibi, quam uitam,propius adesse sentiebat; mirificos cruciatus experiebatur; sed nullos tamen gemitus, nullas lacrymas, nullas uiro forti indignas uoces emisit: sed de morte & sepulchro sic loquebatur, quasi de re iam pridem expetita . Illam saepius beati Pauli sententiam

usurpans;Vtinam aliquado ex corporeis uin

culis dissoluar, ut, ad Christum liberatorem

meum,ualeam euolare.Vt uero interdum aliquid requietis a dolore habebat, id omne in sermonibus, tum pietate,tum doctrina plenis collocabat ; quibus ad se ossicij causa uenientes

44쪽

tes ciues;& eum solari cupientes ueI extremis uitae momentis, detinebat. Magnum prosedo summae eius religionis ac fidei argumentum . neque enim humanis quis uiribus fretus, tantum potuisset roboris, in extremo rerum euentu praestare. sed ille firmioribus se praesdijs ad omnes casus multo ante munie

rat. Etenim habebat ille in primis animum eum, qui nullius sibi facinoris esset conscius;

quique multorum benefactorum recordatione sustentaretur. Tum, siquid grauioris inseculpae ut sit interdum) admiserat, id omne salubri consessionis medicina, sine mora purgarat: ut uero contra aeternos hominum hostes fortius consisteret,dominico iam corpore sumpto, se confirmarat: ut perpetuam denique pacem a Deo impetraret, quicquid adhuc quasi labis in animo residebat, extrema sacri olei unctione, iam abstergendum curarat. Vnde, cur mortem expauesceret, nulla causa erat; cur exoptaret, hae duae praecipue, praesentis uitae satietas,& siturae spes non ambigua. Cum primum itaque hinc sibi esse migrandum pro certo habuit; hilariore, quam

unquam animo & uultu,rebus omnibus constitutis, tamquam auis peregrina, ad patriam suam euolare uisus est . Nunc iacet hic, proh dolor mortuus Comes noster,Comes inqua)Alexander

45쪽

Alexander Nogarola,urbis nostraedecus,equitum splendor, probitatis exemplum singulare, iacet isiic uita iunctus,nobisque omnibus iustam lacrymandi causam praebet: qui continuatis funeribus, paulatim urbis nostrae o namentis expoliamur. Sed tibi uni in primis, illustris Francisce frater, lacrymandum esse quis non uidetὸ qui talem fratrem, qui ex omnibus extremum, qui hoc tempore amiseris: hoc inquam tempore, in quo ipse consolandus, non nouo luctu accumulandus eras.cerbo enim, & insperato M. Antonij filij obitu paulo ante perculsus, qui fratris amantissimi mortem serres Filium eum amiseras, qui praeclaris rebus gestis, laudem & ipse immortalem familiae suae, & patriae erat pariturus. Victor ille ex Africa, spolijs hostium onustus, triumphans reuertebatur, cum illum impo tuna mors uita spoliauit: triumphum j; lacrymabilem de sublimi illius adolescentis sistritu egit. Factum sane acerbum, indignu factu; qui ex medijs inimicorum telis uiuus & uictor euaserat; inter amicorum manus, exte

na in regione, expirauit: &; dum ingentia benefactorum praemia a suo rege speraret, triste munus interitus sui nuncium parentibus misit: quo tu illustris Comes ut dixi perculsus, quomodo fraternam mortem tolerabis)opus est

46쪽

est huc prudentia illa tua, uirtuteque, quam ex doctissimorum hominum scriptis hausisti olim, & hauris assidue, quamque, cum tristissmis saepe temporibus tuis praestiteris, nisi nunc quoque praestes, nimium a te ipso desciscas.neque enim,si hunc casum grauiorem ceteris putas ut certe putas quod tibi is sit ereptus frater quem difficillimis tuis rebus,sratrem uere, ut erat,vel parentem poti iis fueras expertus ; minor a te animi sortitudo est expectanda, cum non una, aut altera tantum in re

ut nosti uiri sortis animus cognoscatur; sed uarijs, iis iue grauissimis casibus, quibus est

hominum uita exposita,probetur.Ego igitur, cum de tua uirtute animi iue spectata magnitudine non dubitem, longiore te consolatione non detinebo. Haec una tamen pro cunctis maneat, tibi, tuaeque familiae percommoda consolatio.Vides illustris Comes quae est hominum aequa conditivi praestantissimos quosque uiros, de tua domo extrahi, auida mortis manu: uides tuorum longa duci funera. durum, quis neget idem tamen uides & cxperiris praeterea, quod non est cum multis comune, nouum semper tuae familiae decus, in ipso etiam tuorum occasu, instaurari. Nam quot illorum ex hac uita mortali extrema net

cessitas tollit: totidem immortalitati aeterna dedicat

47쪽

dedicat uirtus. quot nouissimus sati dies tumulo condit: totidem celebris hominum fima in coelo collocat. ut grata quadam uice qui moriuntur, non mori, sed alterna uitae,&mortis commutatione sese redimere uideantur. Hocque cum alias perspectum est tape, tum in hoc casu percommode accidit. Cessite uita summo omnium dolore Alexander Nogarola: ecce tibi in uitam reuocata est, ina dibili omnium laetitia,Isotta Nogarola. Isotta illa in uitam reuocata est,quae multis ante annis diem obierat suum,& nunc suo primum merito, tum tua opera Francisce nobis est re stituta ; qui docta eius ingenii monumenta in tenebris diutius iacere non es passus, sed in promeritam lucem prodire curasti: tanto omnium applausu excepta, ut Isottam ipsam re diuiuam omnes intueri, ac uenerari sint uisi.

quid quaeris ξ ad tantum luctum leuandum nihil poterat optatius euenire. At vos nobi lissimi adolescentes, quibus tantus patruus est ereptus, quibus ego uos uerbis alloquar

quo orationis genere dolorem uestrum leu bo patruum uos uestrum, uel parentem potius, lugetis . parentem amore, parentem consiliis, iure lugetis: pietati in illum uestrae debitum praestatis officium. sed uobis tamen temperate, ne parentis optimi luctum, quem

48쪽

uos lenire aequit m est , uestris etiam laciγmis augeatis.Quod si & d omestico, It publico hiulneri mederi optatis, in uobis ipsis praestantis sima est sita medicina . operam si dederitis, adolescentes, ut quem modo patruum domi, non minus praeclare agentem , quam sapienter loquentem, audi istis, & spectastis, eius quoque uerba& facta ita imitemini, ut non extinctum iam Comitem stum lugeamus, sed in uobis reuiuiscentem intueamur & laet mur. Dixi.

50쪽

PASTORALE CARMEN

PETRI DANT HIS ALIGERI, IN FUNERE LEONARDI

L E T E agedum mecum,&passis ululate capillis, Ny mphae,quae Pisynae colles habitatis amoenae, Vitiseros Pisynae colles, &collibus ipsis Impositos, coelum serientes uertice, montes; Cyanei lugete lacus, lugete recessus, Extinctum saeua formosum caede Lycambam: Vos flores moestis nunc suspirate corymbis, Purpureas nunc scinde genas rosa, nuc Anemone Nunc luctum ferruginei geminate hyacinthi: Tu i; tuos gemina ueteres philomela dolores, Luctisonoq; sonent circum nemora omnia cantu, Echo moesta tuas imitabitur ipsa querelas :Vos etiam uestris modulantes carmen olores Funeribus, nunc & persolvite iusta Lycambae ;Qui uestri quondam cantus succensus amore

Vos aluit ; domi, pastosq; ad flumina duxit rVos liquidi lugete amnes, lacrymis'; repente Crescite, & in pontum turbatis curritelymphis. G a Tu li

SEARCH

MENU NAVIGATION