Deploratio pacis Germanicae, siue Dissertatio de pace Pragensi, tam infauste quam iniuste inita Pragae Bohemorum 20/30 Maii 1635. IN qua artes & technae Austriacorum, vaecordia Saxonum, pericula protestantium, ... ostenditur. Authore Iusto Asterio ..

발행: 1636년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

temb. isss. hoc est paulo post cocessam a Ferdinando I. Pataui j dc Augustae pace Religionis, non alio fine,quam ut uno eodemq; tempore libertatem, qua Coactus per fratrem publicarat, volens per seipsum annullaret. Quod eo sanctius hodie fieri arbitrantur, quia post publii, s. cationem Concili 3 Tridentini is6 . per Bullam Pi) IV. P.M. reuocatoriam omnium indultorum in praeiudicium diisti

Concili; ; Pacta, conuenta, aluta omnia, in his in quibus decretis Concitidi contrariam tur pso iure reuocat castria, ct annulgata, acad ipsius Concludi terminos atque limites redactasunt,st esse censenturJEa haec ratio est,cur non obstatibus Cautionibus,syncerationibus aC Capitulationibus quibuscunque in cotrarium factis, Austriaci in Palatinatu, Bohemia, Hungaria, Austria , Sc. ad Religionis reformationem , dc Haereseos extirpationem , VIaperta semper perrexerint, atque etiamnum pergant;quia nimirum omnes eius

modi

42쪽

DE PACE PRAGENSI

modi pactiones ac capitulationes ipso iure esse nullas & irritas, nulloque pacto vel iuramento Confirmari posse credui. Ac ne longius a proposito abeamus arer-dinandus II. tunc Archidux Graecensis, nunc Imperator, quamuis in inauguratione sua A. 1199. Augustanae Confessionis proceribus & subditis trium prouinciarum haereditariarum Styriae, Carinthiae ac Carniolae conscientiae libertatem plene promisisset ; tamen initio statim regiminis, publico edicto Haereticos omnes ditionibus suis exegit: &i resolutione solemni proceribus trium prouinciarum data Graecii ultimo Aprilis is99. aperte professus est, Haereticos istospro exercitio Religionis suae uultam priuilegium in sacris litteris, ves in iure duino aut humano MIegare posse. Idem, quamuis diplomate sacro Rudolphi II. A. C.

16o9. Ordinibus regni Bohemiae sub '' utraque abunde de libero fidei suae exercitio cautum fuisset: tamen quampri-

43쪽

mum regni illius habenas obtinuit, plura Protestantium fana solo aequauit, Civesque in Carcerem Compegit. Vnde postea immanes illae in Bohemia turbae. isti. MOX A. C. I 62I. quamuis iam ad imperium euectus, ordinibus Silesiae so lemni transactione promisisset,si a partibus Friderici Palatini recederent,se omnia illorum iura & priuilegia , tam sacra quam profana,religiose conseruaturum rtamen profligato Palatino, statim contra pactapromissa professionis Augustanae exerCitium passim pro virili abroga -

si is, uit. Sed& A. C. IGI9. quamuis in electione sua Francofurti, ex noua Cauti O- ne inter reli os Capitulationis Caesareae articulos,Electoribus &Ρrincipibus

Imperii Protestantibus, se singulari sa-Cramento, pro defensitone pacis Religio at in Germania Obstrinxisset, tamenici,. illo mox reru potitus in Imperio, edicto Restitutorio , bona omnia Ecclesiastica in ditionibus Lutheranorum sita pro-

44쪽

scripsit , in iisque exercitium Religionis

Augustanae interdixit: quae res funestisssimo huicce Germaniae bello ansam pre-buit. Quod si nunC urgente rerum DC- Cessitate, Cum potentioribus Protestantium pacem annorum quadraginta bello fractus ini jt,pristinum tamen propositum , aduersarios omnes sub nomine Haereticorum exstirpandi , & specie restituendorum bonorum Ecclesiasticorum Cunctis viribus exhauriendi, nec aliam quam inter Catholicos pacem . in Germania conseruandi , nondum deposuit; probe persuasius, nullam Ca tholicis cum Haereticis pacem firmam esse posse. Hanc intentionem saCrae Caesareae Maiestatis palam prae se tulit liber eiusdem iussu compositus in Co

miti js Ralisbonensibus paulo post

editus Augustii Vindelicorum I 63O sub hoc titulo. Fundamenta pacis in Macra Romano Imperio, annuente. UT M. II. Pont. Max visentiente Ferianam

45쪽

18 DISSERTATIO

do G. Caesare Augu feliciter jacta. Hoes,Catholica Ecclesiae Romanae ades o Religio , erotematis quibusdam explicata j quasi dicat, nullam in Germania firmam pacem sperari posse, nisi religione & bonis Catholicorum in integrum restitutis. Quod si quandoque ad euitandum maius malum ,pax Haereticis concessa fuit ab Austriacis, factum id ad tempus, Ut mox oblata meliore occasione tota belli moles in eos Conuerteretur. Ita Clare pridem confessus est Ioannes Paulus V vin-dech, in Consultatione supra citata, p.

' I . his verbis : aQuod nonnunquam Catholici cum Sectariis transegerunt, eo fuerit cerunt , sinisterea ratiquis negotiis expeditis, postea unum hoc brigum contrita sectarios aiministrarent, omnemque eius molem in ipsis conuerterent. Ita enim Chrisiana dissimu latione utendum docet Petrus Ribade, si,. n ira de principe lib. I. c. 26. p. l78. st magna pericula timeanturj dc Becanus in

di sputatione de fide Haereticis seruanda

46쪽

DE PACE PRAGENSI.

C. IO. p. 89. ait, Si umana religio commode impediri is procligari non possit , nisinum maiori damno Regiaticae, tunc aliquo tempore tolerari potes, donec nimirum sorso occasio fortunatior se inerat, ut docet Compositio pacis n. lO9. Et hanc pacis ad tempus ineundae rationem in Transactione Pragensi obseruatam , res ipsa loquitur. Ea enim,etsi prima fronte Austriacis videatur ignominiosior & iniquior, quippe qua non modo sacrum illud Imperatoris Edictum de restitutione bonorum Ecclesiasticorum 6. Martis i629. Contra Lutheranos publicatum , prorsus abrogatur: sed etiam pleraque Protestantium gravamina in Comiti js RalisbonensibUs i53O. & COn- Isso. uentu Lipsiensi proposita, ex ipsorum libitu emendantur: tamen occulte Imperatorem omnibus suis hostibus superiorem, imo soluin imperio Dominum& Magistrum facit;dum inter alia ei tribuit ius haereditarium in regna Bohe-

47쪽

miae & Hungariae : dispositionem liberam Collegi j Electoralis dc Camerae

Imperialis Imperium absolutum in om ines legiones Germaniae, & denique cognitionem plenariam litium & contro- Uerssiarum omnium,quae in posterum de Religionis pacificationisque istius negotio valeant emergere. Ita quod sinistra concessisse visus est, statim manu dextera praeripuit: & dum pacem aliquot lustrorum Lutheranis promittit, omnes totius Imperij vires sibi asciuit, ijsdem ad primam occasionem Contra eosdem, ut hactenus, pro libitu usurus.

rum suis partibus iunxit, sed etiam quod potissimum fuerat , validissimos hostium disiunxit & separauit ; Certissima

vires aduersariorum eludendi techna, si quos congregatos ferre non poterat,de-

48쪽

DE PACE PRAGENSI. 3r

strueret diductos. Vires unitas praestare diuisis, de commune periculum ConCOrdia propulsandum , ratio dictauit omnibus,Ρrotestantibus firmauit experientia. Imperator hactenus Coniunctis ipsorum armis inferior, remedium Certius no reperit, quam eorundem diuortium:& dum mutuis caedibus mactat aduersarios iam discossionibus & discordiis Lu- theranorum potentior, vitia hostium in spem victoriς vertit. Antiqua haec est familiat Austriacete solertia, iam pridem Carolo I. & Ferdinando I. feliciter ob seruata. Testis huius rei domesticus est Ioannes Paulus Vvinde, in deliberatione de Haereti Cis extirpandis p. 4I2. dc sequentibus,cuius verba principibus Germaniae debent esse deCretoria, Cu ait;- Sentinosprosi andos L Catholicorumpriu-cipum Liga, ct consociatio requiritur. II. Dein nec negligenda est occasio, quando videlicet Proteuantes pecuus exhausti sunt. III. Utque facilius Catholici se Ianos op-

49쪽

primere pinu, variis obductis causis θanauem alios ab ahis diuelgant. Idque a Curreo V. obseruatum , magno suo emolumemto. IV Sed is externa auxilia Cathona iadiungant ad subiugandos sectarios. E comma ne hi exterorum suppetias sibi ad fiat, omnIAS modo cauebunt. Omnia haec in

pacificatione Ρragensi ad amussim fuerunt Obseruata , Cum pe eam sublata nomine tenus Liga Catholicorum, sub titulo Imperij instituta fuit consociatio plerorumque principum Cum Austria- Cis: mox Ρrotestantium sortissimi, Palatini, Hessi, Vvirtembergici&C. a reli

quis sunt diuulsi : Et ne post hac sup

petias exterorum pro defensione causis suae adsCisCerent,paCis praetextu Francis& Suecis bellum denunciatum fuit;Calamitosissima Saxonis delusione qui dum priuatam potius pacem quam publi-Cam quaerit, dum unius ambit amicitiam neglecta omnium , dum Martem hactenus aduersum fugiens, bellum ad

exteros

50쪽

DE PACE PR AGE N SI. u

exteros & amicos transferre nititur, ipse incautus, quod de Massilia olim usur. pauit Historicus, belli metu in bellum ν ό- incidit.Bellum eo iniquius,quod contra fratres,Contra socios, contra eiusdem fidei credulitatisque consortes susceptum est ab eo, qui nihil in illos habebat iuris vel imperij. Qua enim quaeso authoritate Illum issimusDuxSaxoniae,qui in hoc negotio nec Vicarius est Imperij, nec

Ρrotestantium proclarator, nec CXtero rum arbiter, de Controuersiijs totius Imperij solus conatur decidere' qua potestate statuta olim in publicis comitijs de pace profana & religiosa', in secessu priuato mutare vehabrogam tentat quo

iure libertatem religionis Protestantibus omnibus in perpetuum Concessam, ad spatium XL. annorum limitare potest Cur de dispositione Collegi) Electoralis, de reformatione Camerae Imperialis, de militia & contributionibus Cunctorum Imperi j ordinum, contra ple-

SEARCH

MENU NAVIGATION