Deploratio pacis Germanicae, siue Dissertatio de pace Pragensi, tam infauste quam iniuste inita Pragae Bohemorum 20/30 Maii 1635. IN qua artes & technae Austriacorum, vaecordia Saxonum, pericula protestantium, ... ostenditur. Authore Iusto Asterio ..

발행: 1636년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

que amicum , patronum , Uiudicem suam, pane Gelonia iuueris, ias Mais atri rem peragitor aeuiprotectorem eruatore aclocciderit, prodiderit, corruperit, Impumta rem is pecuniam, ct coronam tantum non ciuicam accipito. Obmutescat inter hiana

signa libertus, ct ii victo aluatorque gentis opulus,remoto procul Eu, omni terrore compresso, intra nives ct glacies Oceani fui aquilis no nis horreat. Ist a sunt Sosipitatoria praemia,ist a defensorum merces,

istae gratiae ac festa, quibus immane beneficium immanioribus iniurijs Compensatur. Quod si tractationes istae Sa-Xonis Contra Suecos nullo iuris titulo defendi possunt,ut ipse pridem est Confessus; longe minus negotiationes eius Contra Protestantes cum Austriacis initar, ullam excusiationis speciem queunt obtinere. Quid enim ' Cum Ferdinandus II. Imperator, fatale illud edictum de restitutione bonorumEcclesiasticorum

G. Martii

62쪽

4 D E PACE PRAGENS L

6. Martis 1629. publicasset, & contra tot ordinum supplicationes, prouocationes, protestationes acerbe exequeretur : Dux Saxoniae utpote Ρrotestantium princeps, Status uniuersos fidei Lu- theranae addictos, ad Conuentum Lipsiensem euocauit, iisque oppressam li-fηu-η

bertatem Germaniae,& principes Imperi j iuribus & dignitatibus suis spoliatos demonstrauit; quin etiam ad colligendum per singulos districtus militem,

armandosque agricolas incitauit. Mox proprio exemplo caeteris pr ituruS,eXercitum xx. millium Conscripsit: suoque ac Protestantium nomineImperatori significauit, ni gravamina, exactionCS,ΟΡ-

pressionesque ab ipsius Commissarijs &militibus illatae, confestim tollerentur, secum socijs iniuriastam atroceS,tam Continuas , armata manu propulsaturum.

Ita compulsis ad rebellionem Protestantibus cum Tillius ditiones eius odijs hostilibus inuaderet, arma Imperatori aC

63쪽

Ligisticis intulit, & SueCorum virtute Utrorumque exercitum nobili ad Lipsiam victoria fudit: Statimque bellum

commune per Imperium CirCumferens, regnum Bohemiae maiorem Silesiae partem, & totam Lusatiam occupauit. Sed y pr μ Z ordines Silesiae neutrarum hactenus

partium, persuasionibus minisque, tur-M Hibis, bis publicis implicuit; & in Conuentu es i. i. Hailbronnensi & Francosuriens ,Prote- 'Τ stantes omnes ad firmam Concordiam,& Continuationem belli socialis adhortatus est. Nihilominus postquam clade in. Nordtingensi vires Protestantium paulatim accisae , & Austriacorum sensim auetie, aleam Martis reddidere ancipitem;ipse quasi cum fortuna sociorum S dem exuens, oblatis, quae toties respuerat, pactis particularibus, Cum Imperatore ingratiam redijt, Confoederatorum dispendio salutis suae compendium fecit M ut solus veniam dc indulgentiam mereretur, plerosque Unitorum a venia

64쪽

DE PACE PRAGENSI. 4

& Amnestia exclusit. Ita ut se periculis

incertis eximeret, foederatos Certo exitio inuoluit, utque a se rebellionis & laeseMaiestatis paenas auerteret, socios &amicos hostiu arbitrio puniendos tradidit : eo iniquiore proditione,quod arma hostica vertit in eos, quos ipse ad Capienda contra hostes arma inCitauerat, . tantum non Coegerat. Quo ergo iure

thoribus, ut vindicetur in adiutoribus qua aequitate rebellio publica laudatur 'in incentoribus , ut puniatur in auxiliatoribus ' Cur Protestantes Omnes,Vnius eiusdemque sceleris complices, non ijsdem praemijs Compensantur, vel ijsdem supplicijs castigantur Cur idem flagitium alios nouis honoribus & dignitatibus euehit, alios dignitatibus auitis,&laribus patrijs exuit Cur perduellionis Caput elogijs, & tantum non laureis praecingitur ' membra vero , quae illi, de aequitate causae & robore armorum se se

65쪽

iactanti infeliciter accesserunt, velut artus putridi a Corpore praescindutur Ca-Ueant, caueant profecto amici tam desultorij, ne quas in socijs poenas approbauerunt, mox suo ordine in seipsis experiantur : & quae in foederatis flagitia vindicari pati utur, ipsi suCCedente tempore proprijs incommodis luant. Neque enim , si aliquibus Protestantium aequalis venia indulta , & communis ex Transactione Pragensi libertas concessa videtur, statim ij almae pacis compotes, plena tranquillitate deditionum suarum quiete gaudent: Quin imo blandimenta ista pacis incitamenta belli sunt immanioris; solatium veniae sacramentum est militiae , nec quisquam pacificatione ista uti frui potest, nisi eo ipso momento arma Cruenta, non dicam eXteris tantum , sed socijs dc patronis inserat. Vt bellum e patria extirpetur, sub nouis legibus militia initurivi pax in Imperio restituatur, bellum internecinum pleris que

66쪽

DE PACE PRAGENSI.

que Imperij ordinibus denunciatur eo deteriore omnium Ρrincipum conditione quod non ut ordines & Status liberi, bellum pro Republica,pro libertate patriae, pro aris & focis suo ut pridem arbitrio, Contra hostes Communes administrant: sed potius, ut serui Conducti iij, dc mancipia caedibus destinata, arma socijs, ciuibus, defensoribus inferre;

contributionibus extra ordinem vires suas exhaurire , & dominationi alienae proprium sanguinem Commodare Coguntur;supplici js rigidi sisimis in eos constitutis,qui vel in complendis stipendijs, vel suppeditandis commeatibus,vel denique deglubendis Ec diuexandis subditis, etiam infra facultates fuerint negligentiores. Ita nequaquam extinctum bellum, sublatae exactiones, prohibitae populationes: sed e contrario bellum ex particulari factum est generale; Contributiones extraordinem fiunt ordinariae,& regionum ciuitatumque diuexationes

67쪽

ius filiae militaris titulo peraguntur, &, ut cuncta semper vertunt in deterius, rigidius in posterum peragentur. Res modo ante gestas interrogemus, & ut futura cognoscamus, perCUrramus praeterita quae certissima coniectatio est, Colligamus gerenda gestis. Si enim Imperator in regionibus suis haereditarijs ciues singulos xx. vel xxx. militibus per diem alendis exhausit: si subditos suos ad su- . bleuandam militiam aere quotidiano taxauit: si Pannonibus suis, praeter stipendia , tributa, vectigalia antiqua, noua Continue onera imponit quid de Protestantibus futurum speramus, qui nuper hostes, modo amiCi, necessitate potius

tam , sibi turpem sunt amplexi. Ρrose.cto quamdiu difficilis erit res frumentaria, erit autem semper, dum exercitus octuaginta legionum , qualem nuquam tota Europa Contra Turcas instruxit, per Germaniam cirum agetur) summi

68쪽

DE PACE PRAGENSI. It

infimi direptionibus immensis pessumdabuntur : milites ad arma , seruos &equos ad impedimeta siuis pecunijs emptos , suis sumptibus alere cogentur: &post infinita beneficia, ipsorum tandem militum rapinis, Caedibus, incendi js exhaurientur. Liberae Imperij ciuitates, quod iam semel atque iterum factum, exercitus famelicos , legiones egestate accisas ,i& dispersos manipulos sustentare, resarcire, &'tantum non de nouo armare Compelletur. Utque a trigidissimis exactionibus sese defendant, transibit in vota paupertas: & ut possint effugere carnificem Poptabunt si1bire sectorem. Frustraque iura& immunitates suas alle

gantes Coram eXerCitu rerum potente,

audient insolentissimum illud Pompei;

ad Mamertinos simili exCulatione usos. Non cessabim nobis gladio acta tis, leges o priuilegia praedicare Ensmuero furente P Marte silent iura necessitas perpetuum potentiae enormioris eth patrocinium:

69쪽

nec alio , quam indigentiae communis titulo, populationes militares exercentur. Violentia quicquid coegit, defendit, & praetextu necessitatis, ex illicitis &turpibus licita facit&honesta. Sed quod miserrimum est omnium, infelicissimi

hominum de calamitatibus suis conqueri non audebunt, miseri vetabuntur agere miseros,oppressi cogentur mentiri beatos: & cum in secreto domus Coniugibus, & liberis crediderint furtivum dolorem, procedent in publicum non suae fortunae vultu. Crimen erit tristitiam habitu praeferre, pectus debitis laxasse susipirijs, & malle magis miserum videri, quam esse. Beneficium censebitur, quos ad paupertatem redegeris, ijs vitam concessisse: Cui fratrem vel con- ingem occideris, filium reliquisse: quos semisse bonorum spoliaueris, ijs trientem indulsisse: nec flere licebit amissa pleraque, ne auferatur omnia. Vbi enim superiorum aequitatem implorabui miseri

70쪽

DE PACE PRAGENSI ιι

seri'ubi de iniurijs illatis Conquerentur quo iure bona ablata vindicabunt Cum perturbata Republica, solus Imperator Principes reliquos metu perculsos, parere ambitioni suae Coget; cum neglectis Camerae iudicijs, omnes leges in eius Q-lius libidine erunt; cum denique sublata

ordinum aequalitate, erepta Germanorum libertate, amictorum omnium vitae necisque potestas penes ipsum unum erit. Exemplo sit florentissimum quon- Iu

dam Bohemiae regnum , hodie publi e

cum miseriarum orbis theatrum: Cuius

Ordines, cum inter alia iura libertatem eligendi Regis sibi vindicassent, & Contra Ferdinandum II. verbis factisque propugnassent, ille mox armis superior, ex actore factus iudex, lite domesticam priuato arbitrio decidit, omnesque sibi successionis haereditariae Controuersiam mouetes, diris supplici js enecauit. Moxque ut i,tum speciale communi iure sanciret, non virtutibus partum sed suC

SEARCH

MENU NAVIGATION