Deploratio pacis Germanicae, siue Dissertatio de pace Pragensi, tam infauste quam iniuste inita Pragae Bohemorum 20/30 Maii 1635. IN qua artes & technae Austriacorum, vaecordia Saxonum, pericula protestantium, ... ostenditur. Authore Iusto Asterio ..

발행: 1636년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ι. DISSERT AT I O . .

rosque inuitis omnibus,unus paciscitur Qua licentia ciuitates, prouinCias,principatus,nec sibineCali subditos', transferre, & priuato Imperatoris arbitrio permittere audet Eiusne muneris est Bohemiam. Si lesiam, Morianam, Au, striacis; Lusiatiam sibi reddere haereditariam 'Palatinatum, Ducatumque Uvir-tembergensem suis Dominis Ρhilip piburgum suo Episcopo sacrum subtrahere ' & denique pro recuperanda Lotharingia,OmnesGermaniae vires in Fra-Cos armare Quasi vero ei ius ullum esset in exteros, aut ipse Circumscriptus ijs leges posset praescribere, in quos utpote pares & maiores non habet imperium. Pigeat potius incautum, quod obtentu pacis omnes priores Austriacorum iniurias & usurpationes approbauit; & quae

ipsi bello pene vicennali orbi persuadere non valuerant , ipse Conniventia tractatus quadrimestris stabilivit. Scilicet Ut ante gesta Imperatoris aliquem habe-

52쪽

DE PACE PRAGENSI. 33

rent iuris titulum , pacificatione triumuirali confirmanda : utque acta praeter fas &ius aequitatis speciem obtinerent, 'ri conspiratione publica sancienda ne-rant. Qua tamen in re nec Imperatori ,-.L.M. quicquam authoritatis, nec Duci Saxoniae vel minimum accessit utilitatis.Nec

enim ex Trans actione Pragens vel dignitas eius adaucta , vel ditio honeste amplificata , vel religio, cuius se principem fert & defensorem, vilibi propagata , necdum firmiter stabilita fuit. Sed econtrario ipse ex principelibero& toties hostium triumphatore , familiae Austriacae commisiarius factus e ditiones

eius Bauaris ac Pannonibus propugna culo cesserunt : professio Confessionis

Augustanae , sub tam nobili defensore, ex plerisque ijsque optimis Imperij prouinci js eliminata, dc intraSaxoniaeoceanique terminos ablegata fuit. Ipse om- imum miserrimus, qui prius ex victorijs sudoribusque Suecorum vitam, aC di

53쪽

gnitatis regionisque suae incolumitatem trahebat,postquam soluendo impar decoquere maluit,quam debere, hodie totam belli calamitosissimi molem solus sustinet non modo praecipua ditionum parte exclusus, sed vitae etiam salutisque anceps & incertus.Nimirum ex aequissima talionis lege quod ex culpa sua damnum sentit, sibi imputare debet: & qui infesta Suecorum arma prouocauerat ijsdem pene confectus labascit. Caeterum Coniurationi nefariae libertas Cermaniae, de speciosi pacis tituli praetexuntur Sed apud perfidos &periuros translatilium est, praetextu Confoederationis fouere bellum IneC quisquam alienum seruitium,aut dominationem propriam sibi concupiuit, Vt non eadem ista nomina usurparet. Quid enim, si Dux Sa-Xoniae veram pacem in Imperio, si plenam tranquillitatem in patria stabilire voluit, Cur tot principes,tot ordines suarum partium, Unius eiusdemque causae&

54쪽

DE PACE PRAGENSI. 37

& rebellionis complices, ab Amnestia turpiter excludi passus est Si cum libertate Maiestatem dignitatemque sacri Imperij Romani pristino nitori ac gloriae restituere voluit, Cur tot regna Regesque,tam intra quam eXtraImperium, libertatem Germanicam virilitet propugnantes, tam propudiose a iure Communis pacificationis reiecit; instar seruorum vel mediastinorum, sine ulla vel minimi honoris mentione extra Germaniae fines ablegauit Si transactione sacrosancta efficere conatus est, ut reintegrata , & reflorescente passim iustitia, omnes Imperij ordines & ciues aequali iure & Communi quiete fruerentur , Cur negotia Camerae Imperialis Ec Consistorij sacri, ex quibus tamen omnes turbae dc discordiae hactenus emanauerant, indecisa , dc mero Imperatoris arbitrio decidenda reliquit ' Si pacem religionis, licentiam docendae passim Confessionis Augustanae,wtot animarum salutem

55쪽

vi refert tractatione ista redimere; luit;dur tot hominum millibus in BQhemia Silesia Aust ria, palatinatu ,&Epis copalibus P berstatens, ac Augustano , liberum fidei suχ exercitium inte dici. Mob Ministros civesque credulitatis suae causis exules , laribus patri, in

perpetuum sesceri permisit J Si pacem honestam temnem publicam, sibique

ac Confoederatis omnibus utilem &gloriosam, sancire proposuit, cur ab ingratitudine omnium vitiorum deterrimo CXorsus, arma periura vertit in socios, a quibus semel atque iterum Certae perni- Ciei, & iuratae iampridem ab Austriacis ruinae fuerat ereptus Quo enim iuris titulo excusari, qua aequitatis specie palliari potest tam detestanda perfidia tam horrenda proditio, qua eos ipsos, quos

euocaueras in salutem, saluatis tradas ad internecionem: & a quibus vitam & incolumitatem indignus obtinueras, eos

dem indignissime proscriptos, vita di

56쪽

honore spolies amicosque tibi reddas infestissimos , non post beneficia tantum, sed propter beneficia ab eis accepta. In - sene de gratus vulgo statuitur, qui beneficium accepisse se negat, vel acceptum di ssimulat ingratior,qui non reddit ingrati s simus omnium, qui oblitus est. Illi enim si non soluunt, tamen debent& saepe

Cum tempore ad referendam gratiam Conuertuntur. HiC nunquam fieri gratus potest , qui quod accepit, debere, necdum soluere recusat. Sed haec ut sa-giiij antiquioris sic notae & infamiae sunt leuioris. Noua hic prodit ingratitudinis species, Superis horrenda, posteris stupenda, Adrastiae vindicanda; quae non modo beneficium acceptum non agnoscit, non reddit, non recolit; sed pro benefactis damna,pro meritis iniurias, pro gratia retribuit exitium. Serenissimus Isi30 Rex SueCorum, Gotthorum,Vandalorum, Augustae semper ac triumphatricis memoriae, iniurias priuatas Contra Au-

57쪽

striacos bello peculiari prosequebatur.

Elector Saxoniae, tunC Protestantium incentor & conductor, nunc desertor& proditor, quamuis Communem hostem timeret, mutuam tamen armorum iunctionem renuit, & Cunctatio

ne infelici Magdeburgum excindi pas

isu. sius est. Mox totis Austriacorum viribus expugnatus, cum iam pene Dresidae inclusus, hostibus se longe videret inferiorem , proprio periculo cautior quam T-.- alieno, Transactione publica Torgauiae inita l. Septembris i 63i. Serenissimi Re-

Consiliorumque societatem inijt, transiitus & castella transmittendis copijs Albi imposita Suecis tradidit, stipendia, CommeatUs , aC frumentationes militi necessarias obtulit, inuiolabili promissione ac sacramento, nunquam e sine ipsorum consensu pacem SLam acceptaturum. Ita iunctis armis praesenti mortis discrimini ereptus, Suecorum Virtute suorum enim

58쪽

DE PACE PRAGENSI ienim acies iam fatiscebant) celeberrimam illam victoriam apud Lipsiam, iu- μὰι- riumque ac ditionum suarum Conserua- ν. π- tionem obtinuit: statimque debitae gratitudinis ergo , supplicationes publicas pro saluteRegis hostium triumphatoris, suorum defensoris , de libertatis Cermanicae vindicis instituit: diem septimum Septembris victoriae sacrum quotannis in omnibusEuangeliCorum templis solemniter recolendum sanxit: dcι Protestantium a Suecis parta editis voluminibus per totum Imperium celebrauit. Mox,ut molles sunt in Cladi - - κ

Cadaretius Hispaniae Regis legatus Ob- Φρ31. tentu veteris ami Citiae inter domumAustriacam & Saxonicam, Saxones a Suecis diuellere conaretur , emisiarijs eius generose dc mascule respondit , se rebus G Inania desperatis is patria in agone constitutae , perpacta particularia mederi non posse vana hactenus exemptiostendissextus

59쪽

mod acta in Imperio non semuniae more sed major otius incommoda in Huni ne fias talia iniret, conam Rege Suevi ct ordiribis Protestantibus, τί m excusatio-Pralium se speciem relictam in Nerum post quam D. Nov. Rex Augustus praelio Lutgensi per ip-Τ' sam etiam mortem de hostibus trium- ρη- phauit, & conflictu Nordtingensii res V α' Suecorum paulatim inclinare visiae sunt, primus Dux Saxoniae, qui antea omnes ad arma id rebellionem ut nunc vocat Concitauerat, a foederatis restire : statimque secretis emissionibus, mox publicis Transactionibus,cum hoste Communi pacisci ; stabilitatem suam ruina sectorum,& pacem domesticam bello

exteris inserendo redimere. Ita Transa.

etio P . . .

iit ei. mone Pragesi Circumscriptus, arma hostica ijs denuntiauit, a quibus bis terue praesenti exitio ereptus,qui morte Regis sui vitam illius tutati fuerant, qui cruore suo effuso, ne Saxonum effunderetur, cauerunt. Peri jt, eeri jt funditus benefi-

60쪽

DE PACE PRAGENSI scium maximum, mortalium ingratissimis collatum , qui summi meriti loco posuere, de optime meritis pessime mereri. Ossicia omnia in scelus versia sunt, benefacta cesserunt in crimina, & sanguini eorum non parcitur , pro quibus sanguis fundendus erat. Gladio ac laqueis beneficia compensiantur defensorum suorum iugulum petere, & victorum Colla calcibus elidere, Commissariorum Austriacorum honor est & dignitas. Accepti a Protestantibus exercitus in ipsos Convertuntur ,& Imperatoria Saxonis Concio est: PQ te contra .mae fratres , contra socios, contra Iutheria Orso eiusdem laris retitionisque consortes. Templa, aras, penates amicorum armis incess-teo perfusi cruore cognato, patriam βλ

nctis ra te, inprie T IED. tam Tuam . nobis salutemque contulerunt, aqua ct igne binistis interdicantur aeui hbertatem no nam amguine uo redemerunt, velut lunati pacis fostes, ct quietis publicae penuriatores longe

SEARCH

MENU NAVIGATION