Paulini Chelucci a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanae Sapientiae publici eloquentiae professoris Orationes habitae in eodem archigymnasio. Accessit ejusdem vita & index rerum Jo. Erhardo Kappio auctore ... Tomus primus alter

발행: 1764년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Opatio ratibus m Italia, in Galliis, in Germania aliisque nobilissimis regnis habita sunt maxima & admuranda, uni Leoni X. accepta reserri potissimum debeant, qui barbarorum castra perfregit 3c scuentiarum asseclis signum sustulit libertatis & gloriae. Ipse enim fuit, qui clarissimis regibus docu menta illustria dedit, quo tandem loco habenda sint doctrinae studia, quae id temporis ubique neglecta erant ac prose deposita. Ipse fuit, qui bubliothecam Uaticanam eonquisitis per omnem Eu ropam Sc ab Orientis usque exportatis voluminubus amplificavit, quam etiani publitae utilitati pa tere voluit. Ipsae Graecorum litetis & disciplinis e patria sede miserrime deturbatis in hac Urbe omnium principe domicilium praebuit honestissiamum: cum propterea Ioannem Lascarem Biram tinum , hominem in primis nobilem & eruditum cum aliis multis Graecorum doctissimis Romam ab omni Graecia summa liberalitate advocasset, Dies me erofecto deficeret, si dicendo numerare singula vellem , quae Leci X. ad rem literariam augendam atque omni dignitate honestandam usque ad extremum spiritum constantissime gessit. At vero quicquid hactenus divi ut ad unam sum mam referam, illud meo judicio est omnium ad miratione disnissimum, quod homo valetudine non satis prospera, frequentissimis suorum cala mitatibus, tum etiam sar acerbo eorundem sinnere exulceratus, iniquisumis amicorum conjurationibus in vitae pericula non semel adductus, ad multa & gravissima bella, tum ad tuendam Ita liae libertatem, tum ad exultantem Selymi Tudi

212쪽

xy8 Paulisti a Iosepho

carum Imperatoris furorem reprimendum compulsus; acerbissimis praeterea curis affectus ex perniciosis opinionibus a Luthero in Apostolicae Sed is majestatem ac veterem religionem in Germania late disseminatis, homo denique in ea rerum amplitudine atque imperio collocatus, ut maximis semper occupationibus eum detineri necesse esset; nunquam tamen literarum patrocinia intermiserit , nunquam vel minimum in i s ornandis industria aut voluntate defuerit perinde ac semper in summo otio ac vitae tranquillitate vixisset. O incredibilem & inauditum literarum amorem l O virum sapientissimum omnium gentium Vocibus, literis & praedicatione celebrandum i Quinam progressus scientiarum , aut quantus gloriae cumulus liberalibus artibus accellitiet, si eum diutius vivere, aut tranquilliori coelo imperii clavum tenere contigisset 8 At vero exiguum illud vivendi spatium a natura Leoni datum , Sc dissicillima Christianae reipublicae, quibus ipse regna Vit, tempora nonne luculentiora sunt argumenta ejus summi studii erga optimas disciplinas Sc beneficentissimae indicia voluntatis P Utinam Deus BENEDICTUM XIII. Pont. . Max. diu nobis incolumen servet; ut quemadmodum sanctissimus senex regia liberalitate ceterisque virtutibus Romanorum Pontificum nemini concedit, ita quoque ad literarum studia promovenda atque ornanda animum referat, ingenitamque sibi beneficentiam erga. doflos Sc eruditos largiori manu convertat. Sic enim fiet,

ut triste illud acerbistimum desiderium sui ,

quod Leo X. moriens apud omnem literatorum

213쪽

oratio XL Iρρ memoriam reliquit, nunc tandem, BENEDICTO XIII. Pontifice, lenitum quodammodo esse laetemur .

214쪽

ed Approvaetione det P. F. Filippo Rosa Lami Inquisitore Generale det Santo Ossicio di Veneria nel Libro intitolato : P. Patisini a S. Iosepho orationes habita in Archi mnasio Romana Sapienaria , non π' effer cosa alcuna contro la Santa ride Cattolica , e earimente per Attestato dei Segretario Nostro, niente contro Principi, e buoni costumi , concediamo Liceneta a Simone Oechi Stamia parare di Venezia , che possi essere stampato , offervando gli ordini in materia di Stampe, e presentando te solite Corie alle Pubbliche Libretie di Veneria, e di Padova , ,

Dello Studio di Padova

SEARCH

MENU NAVIGATION