Paulini Chelucci a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanae Sapientiae publici eloquentiae professoris Orationes habitae in eodem archigymnasio. Accessit ejusdem vita & index rerum Jo. Erhardo Kappio auctore ... Tomus primus alter

발행: 1764년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Oratio IX. I 67 .ge tarpen aliter Leo X. in omni vitae suae fortuna 1L1tuit. In tanta enim domesticae gloriae am- plitudine , in tot summis maximisque honoribus constitutus nunquam se hominem esse oblitus , 8c nihil humani a se alienum esse putavit. Proinde quemadmodum natura in ejus ore atque oculis gravitatem quandam cum incredibili benignitate conjunxerat; ita virtus & praeclara majorum exempla illius animum ad humanitatem sic

informarunt, ut auctoritas cum gratia, amor cum majestate veluti inito foedere consociarentur .

Nam praeterquam quod in ea fuerat amplissima domo educatus , unde superbia & audacia , ut Paulus Iovius scribit, penitus exclusis, Vera munificentiae, jucunditatis , elegantiae virtutumque omnium cunctis ossicina patebat duo praeterea sibi prae oculis erant domesticae gloriae lumina , magnus videlicet Cosmus & Laurentius pater ,

quorum alter ob praeclara erga rempublicam me-- rita Pater patriae pubiici amoris decreto appellatus fuerat, alter ob singularem benevolentiam iacharitatem Mon modo suorum civium, Verum etiam totius Italiae deliciae atque amor aestimabatur . His ergo praelucentibus sibi majorum exemplis , non obscure intellexit Ioannes Medices , principibus viris nihil ess,e gloriosius, quam dignitatis majestatem humanitate ac benevolentia temperare. Cum itaque in ipso aetatis flore ab innocentio VIIJ. Cardinalis, deinde etiam paulo post Legatus totius Etruriae renunciatus suis et , in ea amplitudine dignitatis ita se gessiit, ut in-- certum fecerit, plusne admirationis haberet ad

182쪽

138 Paullini AE S. Iosepho

Iescentem videre tanta prudentiae laude ornatum

tantaque morum gravitate compositum, an vero

cum ea, quam sustinebat, Ecclesiasticae personae auctoritate tantam ingenii luavitatem humanitatemque coniunctam. Permirum sane Videbatur , homini adolescenti ad maximas imperii dissicultates expediendas, ad consilia cum de rebus privatis tum publicis capienda, parem inesse animi maturitatem atque prudentiam . Sed admirationem hujusmodi superabat, quod non tam Legati auctoritatem , quam optimi civis amorem erga omnes studiumque patefaceret. Quo plane miraculo factum est, ut per Etruriam universam ejus sapientiae fama nomenque celebraretur & non modo singulae illius provinciae civitates honores

ei publice statuerent, sed ii quoque omnes , qui ex tanta Mediceorum gloria invidia dudum di

rumpebantur , eximiam ejus virtutem admirari coeperint atque amare . Usque adeo singularem

sibi conciliat gratiam virtus cum dignitate conjuncta . At fortasse mirandum non est, quod cives invidos & inimicos humanitate ac benevolentia deliniret, cum esseratos quoque militum animos in

sui amorem pertraxerit ac venerationem . Ardebat jam multos annos Amilia prope universa bello teterrimo ac periculoso . Vastati ubique agri, succensae domus, direptae bonorum fortunae; atque Urses civilibus odiis magis quam bello conflagrantes partim a Romani Pontificis imperio defecerant, partim in exterarum gentium potestatem aut ultro se dederant, aut vi armisque

183쪽

Oratio Ix Τύρredactae fuerant: omnia postremo armornm te ror ac belli furor invaserat . Ut igitur tot' tantisque malis, quibus jampridem divina atque humana omnia permiscebantur, Iulius II. Romanus Pontifex tempestive occurreret, ad arma Veniendum esse putavit, agendumque vi Sc gladio,

ubi religione contempta, neque paternae re Verentiae dignitas, neque Romanae Sedis auctoritas Valuissent. Comparato itaque instructissimo longe omnium exercitu, Ioannem Medicen Cardinalem ad eam provinciam Legatum Apostolicum renunciavit. Qua quidem ardua ac periculorum plena legatione suscepta Ioannes ita non modo fidem suam, operam diligentiamque eidem Iulio acris sane ingenii ac judicii viro probavit, sed tantam etiam apud omnes existimationem obtinuit, ut milites ipsit Ioannem Medicen non legatum ex hac urbe missum , sed hominem quasi de coelo delapsum intuerentur. Quoties enim prodiret in publicum, quoties in conspectu exercitus staret,' tantus fieri solebat centurionum ac militum concursus sacram purpuram manu tangere atque osculari cupientium, ut nimia pietate signa deseri, &quasi dissblvi militares ordines viderentur. Unde autem tam praeclara atque insignis hominum opinio 8 Unde tam illustria religiosae venerationis' . officia 8 Opinentur sane alii, tantam fuisse in ea legatione Ioannis sapientiam, tantum consilium,

pietatem ac religionem, ut non immerito omnium erga se studium excitaverit atque amorem .

Ego profecto non repugnabo; cum proditum sit memoriae, pecuniam saepe ad licentiam militum

184쪽

I o Paulini a S. Josepho

coercendam eorumque explendam cupiditatem, ilia Ium summa liberalitate impertiViste; lmo etiam aliuuando sese vulneribus objectare non dubitasse, ut matronarum dignitati, aut Virginum pudori consuleret. Verum sie existimo, etsi nihil ceteris

virtutibus detrahendum esse Videtur, negari tamen non posth, quin beneficentia atque amore omnium sibi studia ac venerationem promeruerῖt. Auctoritas enim cum gratia, ut StoIcus Inquit, homines non solum amabiles, sed venerabiles emeit. Ouamobrem etsi imperatoria dignitas millies continet ' ita tamen continet, ut imperatorem aut metuant, aut oderint. Imperii lautem maiestas cum beneficentia ad obsequium pariter atque amorem impellit . . P .

Ouid vero diutius cbsequia militum demir'

titur, cum L hostis, qui natura tum etiam V1-ctoria insolens ac sup Erbus erat , Ioannem Medicen im nerio exercituque spoliatum summa redigione colat ac mirandum in modum Veneretur Pingenti a nostris calamitate ad Ravennam acceuta canoque ex majori parte exercitu , cum Lepat: :s ipse, qui in hostium potestatem venerat Mediolanum captivus &quassi per triumphum ductus suillet, nequaquam tamen nec di nitatis, qua praeditus erat, maiestatem abjecit .' At sereno placidoque vultu milites allo-Quutus, tam graviter sapienterque Romam Pontis in crassiam egit, ut Pisani ConcIlII Improbi-titici, catalia S Pontificis odium

concitatus exercitus errorem agnosceret suum , ac

supplex veniam deprecaretur . O singularem ho-

185쪽

Oratio IX. III

minis virtutem l o sapientiam admirabilem atque omni laude, praedicatione , literis monumentisque decorandam i Desinant veterum annalium histo rire summis laudibus ad coelum extollere Scipio nes Africanos, Iulios Caesares, Cn: Pompejos aliosque clarissimos Imperatores, quod clementia& inusitata quadam imperii dignitate, non suis tantum, sed hostibus etiam divini quodammodo ac venerabiles essent. Illi siquidem victores gentium, expugnatis urbibus ac provinciis igne feraroque subactis, vi Sc armis suam & Pop. Rom.

majestatem vindicabant. Quod vero Ioannes non imperio munitus, non exercitu instructus , non

victor, sed victus, sed captivus Apostolicae dignitatis auctoritatem propugnaverit, qudd armaritae multitudinis animos non armorum terrore ac

minis, sed benignitate atque humanitate devicerit & ad Romani Pontificis voluntatem dedux rit, quis pari eloquentia exoticare poterit λ quis unquam satis pro dignitate laudare PAt majora nobis occurrent amoris D majestatis argumenta, si Ioannem ipsum ad Vaticani fastigium jam evectum & magnanimo Leonis nomine decoratum contemplemur. Quid enim magnificentissimus ille apparatus atque ea solennis pompa, qua Pontifex salutatus ad Basilicam Lateranensem primo perrexit tanto videlicet Pur- p uratorum Patrum splendore , tot clarissimorum Principum comitatu ac tam i redibili hominum concursu, ut a Gothicis temporibus Romae nec illustrius , nec magnificentius speetaculum visum tuisse Paulus Iovius testetur P Hoc autem totum

186쪽

etsi ad illius majestatem referri debet, amorist, lmen singularis argumentum certe fuit sparsa a jQuaestoribus per omnes Urbis ragiones aurea 3c argentea pecunia tam liberaliter effuseque, ut centum millibus aureis eam liberalitatem Pontifici

stetisse Quaestores ipsi saterentur . Quid praeterea

Veteres paternae domus inimici omnes statim ingratiam perhumaniter recepti, quorum alii e longinquis regionibus, ubi misere degebant, benigne evocati sunt & re familiari atque honoribus a fili; alii e vinculis, quibus detinebantur , soluti ac libertati patriaeque cumulatissime restituti λ Intelligebat enim Pontifex sapientissimus, nihil esse tam regium, ut M. Tullius inquit, tam liberale tamque munificum, quam opem serre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare periculis homines. Intelligebat, nihil esse laudabilius, nuhil magno & praeclaro viro dignius placabilitate& clementia. Dum autem mente mecum ipse reputo , quae

Leo X. in absolvendo Lateranensi Concilio, quod jampridem Iulius. Pontifex inchoaverat, Oppori ne lapientissimeque constituit; dubius plane ha, reo, majoremne in eo sibi partem vindicaverit

amor, an Vero majestas: imo ut verum fatear ,

magnum & acre video distidium inter amorem& majestatem, utri videlicet gloriae tribuendus sit principatus . Nam etsi fra nata sanctissimis legi-hus nefariorum hominum audacia , spoliati jure imperii principes perduelles, sancita plurima cum potentissimis regibus foedera, instructae ingentes lclasses, repressi conatus atque arma Selymi cru- l. de- l

187쪽

deliss1mi Turcarum Imperatoris & sexcenta alia graviter providentissimeque constituta incredibilem Leoni X. conciliaverint majestatem : cum tamen nemini dubium sit, quin ille haec omnia Cogitaverit atque perseeerit ob summum Christianae religionis propugnandae amplificandaeque studium, quo nimirum vehementissime incensus nuncios & epistolas misit tum ad Abissinorum regem, tum ad magnum Mosthorum ducem, tum etiam ad alias plurimas remotissimas Asiae gentes, ut detersa, si fieri posset, errorum labe, in Ecclesiae Romanae sinum reciperet universas quis facile dijudicare possit amorine, an majestati magis sit tribuendum 8 Quod autem ad tollendas e Christiana republica turbas, iis omnibus veniam indulgeat, qui turbulentissJimis factionibus Iulium II. diu ostinateque vexaverant; quodque CarVa-jalem & Sanseverinum perduellionis reos ab ipso Iulio Pontifice Purpurae dignitate & sacerdotiis omnibus expoliatos summa clementia paternoque amore complectatur & ad omnem pristinae dignitatis splendorem restituat: in hoc sane dedit praeclarum amoris sui testimonium. At enim examplissimo senatu nescio quem majestatis reum plane convictum more majorum a Leone X. fuisse mulctatum testantur historiae . Ita profecto : at vero vindicis majestatis poenas amor quidem e cepit . Quandoquidem in ipsb capitalis sententice die unum atque triginta Cardinales, Viros ex Omni prope natione virtute, doctrina nobilitateque clarissimos summa & inusitata liberalitate coopta-Vit. Quo quidem tam amplo atque illustri sen

188쪽

rorum delectu non modo populo Romano sed omnibus sere gentibus singularem suum prclavit amorem ac voluntatem beneficentissimarn. Verum nopulo Romano beneficentia hujusmodi communis quidem cum eeteris gentibus intem cesserit. Quis autem dicendo complecti valeat , quibus maximis eundem. beneficiis cumulaverit ejusque nomen ad sempiternam posterorum m moriam illustraverit Z Mitto publica vectigalia imminuta , praetereo Triumviralem Conservat rum Urbis potestatem amplificatam, nihil loquor Romanos cives cum praemiis , tum immunitatibus privatim publiceque donatos A alia plurima, in quibus plane amor cum majestate triumphare visus est. Quantum vero splendoris atque amplitudinis hanc Urbem consequutam fuisse putabimus, tot viris ingenio, doctrina sapientiaque clarissimis ab eo Romam, magnis propositis praemiis, eVocatis; ex quorum domicilio Roma ipsa , ut olim de Athenis fama est, disciplinarum omnium altrix & mater iacta esse videbatur Τ Negari profecto non potest , quin ex florentissimis hisce Ingeniis aurea illa literarum aetas, quae Augusti aevo floruisie dicitur , Leonis beneficentia in hac ipsa Urbe restituta populum Romanum ad vetiris gloriae possessionem, unde a Gothicis usque temporibus turpiter dejectus fuerat, amplissime

ἐrevocaverit . Quamobrem mirandum non est quod idem Romanus populus solenni ordinum omnium decreto statuam marmoream optimo liberalissimoque Pontifici in Capitolio dedicaverit, ut gratissimi animi sui studium & immorta-

189쪽

oratio Ix r sies gratias publici amcris monumento profitere

tur.

Jam vero temporis angustia eo me ductum Video , ut vela colligere necesse sit & quasi iamedio orationem abrumpere. Unum tamen, de

quo & parentalia haec sacra & amplissimi hujus

loci parietes me quodammodo admonere Videnis tur, praeteriri nullo modo potest; hoc ipsum scilicet Romanum Archigymnasium a sapientissimo Pontifice tam splendide, tam magnifice restitutum. Qua quidem in re quantum magnanimi Principis regia beneficentia effulgeat, cui tam rude, aut tam plumbeum ingenium, ut non agnoscat P Restitutis enim optimis disciplinis, nonne uberrimos in hac Urbe reelusit sentes, unde tum populus RomanuS tum cetπae gentes & ornamenta pacis &belli praesidia perpetuo sibi compararent P Quod

autem illustrius paterni amoris indicium, quam singulari ejusmodi beneficio non praesentibus tam tum prodesse, sed posteris, non uni civitati, sed terrarum Orbi prope universo λ Quanta vero Prtificiae majestati dignitas, quantus Romanae urbi splendor ex hac doctissimorum virorum palestra accesserit, quis dicendo paucis complecti valeat J Quot enim in omni aetate ex gravissimo isto magistratu, ex his subselliis, homines eximia virtu- te ac doctrina ornati ad sacras insulas, tum etiam ad Romanae purpurae dignitatem fuerunt evecti PQuamobrem etsi cetera omnia argumenta desint, hoc unum tam regium, tam munificum sapientissimi Pontificis opus longe quidem melius quam mea dicendi imbecillitas ad omnem posteritatis

190쪽

175 Paulini a S. Ioseph, , memoriam praedicabit Leonem X. virum beneficientissimum , parentem Orbis amantissimum unoque verbo , Principem amoris plenum & majesta

DE INGENIORUM DELECTU

AD STUDIA LITERARUM HABENDO.

Habita 1 v. Idus Novembris, anno NI CCXXIV.

NEmo vestrum ignorat quid valeat , quantamque vim habeat cum in homine, tum in ceterit animantibus disciplinae ratio atque i dustria. Nam ut de equorum ingenio, qui in oculis nostris assidue versantur , nihil dicam , qui etsi primo furentes & effraenes nullius imp rio regi posse videntur, ita tamen paulatim domitoris industria atque arte flectuntur, ut omni ferocitate posita, admirandam plane docilitatem induant; quid est, quod psittacos: picasque docuit humanas voces expedite reddere, & quasi hominum more, ut Plinius inquit, sermocinari PMens autem hominis per se rudis, & quemadmodum Aristoteles ait, quasi nuda pictorum tabula, si studium accesierit & disciplina, nonne ad id sapientiae pervadit, ut nihil tam arduum sit, quo non pertingat, nihil tam sublime, quod assequi minime valeat 8 Quo quidem in genere

SEARCH

MENU NAVIGATION