Paulini Chelucci a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanae Sapientiae publici eloquentiae professoris Orationes habitae in eodem archigymnasio. Accessit ejusdem vita & index rerum Jo. Erhardo Kappio auctore ... Tomus primus alter

발행: 1764년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i Oratio X. I 87

tam gravi labori serendo pares esse concipiam . Minuatur igitur , quantum fieri potest, studi

xum labor. Mollis & delicatulae nostrorum tem porum juventutis ratio habeatur, ut nimirum in 'literis minimo sudore proficiat. Hoc autem tum commode fiet, cum exploratis ingeniorum viribus , ad eam unusquisque liberalem artem aptabitur, ad quam voluntate & suapte natura duci tur . Non erunt tunc sane juvenes ad scholas tanquam ad pistrinum metu poenisque cogendi .

Amabunt ipsi quoque literas, & expedito satis

cursu doctrinae metam attingent.

Arithmeticam pueris, ut Laertius refert, objiciebat Pythagoras, nihil opportunius esse ratus

ad aetem mentis examinandam exact a computa

di ratione: quod videlicet ingenii difficultas ab

ipsa numerandi tarditate non aegre dignoscatur At Graeci omnes, homines sapientes & peracuti, ingeniorum naturam Ic amplitudinem non alio sane modulo nisi Geometriae studio metiendam esse existimabant .' neque ad Philosophiae arcana quenquam recipiebant, cui non fuisset ingenium geometricis rationibus bene excultum atque limatum . Utinam ejusmodi consuetudinem a Graecis traditam majores nostri tenuissent eamque ad nos sartam ted am deduxissent. Profecto aut ego fallor, aut incredibile jam nunc habuisset rerum naturalium scientia, tum etiam ceterae disciplinae incrementum. Verum aliae quoque sunt ab aliis sapienter excogitatae explorandorum ingeniorum rationes, quas ego minime reprehendo et quippe quae si prudenter adhibeantur, suum robur suam. que

202쪽

188 Pautimi a S. IV boque vim sint habiturae . At ne longius rem prosequendo patientia vestra abuti velle videar, orationis filum abrumpo; eaque plura, quae de ipso ingeniorum delestu recte instituendo dici possent, sapientiae judicioque vestro decernenda relinquo.

DE LAUDIBUS LEONIS X.

In anniversariis ejus parentalibus.

ORATIO XL

mbita III. Kal. Martii, anno MDCCXXVI.

SI quis est, qui forte putet, haec parentalium

selennia, quae Leoni X. Pont. Max. quotannis in hoc amplissimo loco & hac tanta ge-lebritate fieri consueverunt, ad hanc unam Romana: Saotentiae 'sedem & ad vos tantummodo P. C. gratique animi vestri significationem peditinere , is certe' fallitur atque in summa rerum ignoratione versatur. Illustris enim ac sempitem tanti Pontificis recordatio non his solis pari tum angustiis, non uno hujus loci ambitu continetur; sed ad totam, quantacunque est , Urbem Romam, ad Italiam universam , ad Ge maniam Sc Galliam, imo ad omne genus hominum latissime pervagatur. Quis enim est hodie tam inaccessus, aut tam remotus in terris locus, quo sapientissimi hujus Principis fama, aut ejus . regiae beaeficentiae fructus aliquis non pervaserit Z

203쪽

ae Oratio XL. I 8ρQuae gens, quae hominum natio, cui vel minima bonarum artium disciplina accesserit, quam celebrati stimum Leonis X. nomen divinaque vi tus admiratione non compleVerit P Omnes profe-literae, omnes Academiae quotquot sunt celeberrimae Leonem X. ad coelum summis laudibus esserunt; eumque optimarum artium felicitati natum Sc communem literarum parentem omnes una mente atque uno ore conclamant

Quid igitur ego in hac mea. mediocritate ingenii dicendique tenuitate potissimum asterre potero , quod neque a summa laudatissimi viri simplitudine alienum esse, neque a dignitate ornatissimi hujus loci, cujus ipse instaurator fuit beneficentissimus, abhorrere videatur P Satis mihi erit verbis paucissimis indicare , quibus tandem1blidis fundamentis hae tantae Leonis X. laudes ubique excitatae fuerint ad omnem posteritatis memoriam stabiles firmaeque permansurae. Quod quidem me satis commode spero consequuturum, si ceteris quam plurimis Sc clarissimis ejus virtutibus hodierno die praetermissis, uno mihi argumento sumam amorem illum ingentem ac pro

sus incredibilem, quo Leo X. literas literatosque omnes avidissime prosoquebatur. Nam hinc facile erit intelligere , hoc uno nomine sapientissimum virum omnium gentium sibi studia prom, risisse & omnium aetatum praedicationem. Atque hoc sipso jure Romana haec nostra Academia quotannis eum publice laudare ac solenni ritu

gratias agere consuevit.

Fuerant sane superiori aetate complures Ro

204쪽

rgo Paulini a S. Iosephomani Pontifices, homines sapientissimi, qui o

timarum artium studia promoVere, tum etiam praemiis exornare operae pretium duxerunt . Djusmodi laudem assequutos fuisse Innocentium Sc Eugenium IV. Clementem Sc Nicolaum V. Pium

II. aliosque plures ex annalium memoria accepimus. At vero, qui ardentiori studio , aut propensitori voluntate erga ingenuas disciplinas cum Leone X. comparari possit, neminem fuisse contendo . Quod enim in summa reipublicae tranquillitate atque otio, cum opes integrae atque aerarium opulentum literarum studia tutelam aepatrocinium inveniant, non est valde mirandum, neque a veteri consuetudine alienum . Tunc mquidem Romana respublica rhetores ac poetas

liosque liberalium artium ' proselibres ad hanc Urbem invitavit benigneque complexa est, cum jam Punico secundo bello consecto, & Chari, gine illa Romani imperii aemula funditus eversa, in otio paululum respiravit. Ubi enim tubarum lituorumque clangor insonat atque omnia late armorum strepitu perturbantur , quis est , qui musarum cantu delectetur, ac de eruditione magis quam de capite,ac de lalute civium solicitus esse possit 8 Iacet tunc omne studium, ut inquit Tullius , & in pretio est horridus miles, non Valde bonus ac disertus orator . Quae cum ita se habeant, quis mirari satis possit, Leonem X. vix Pontificio diademate coronatum statim de optimis studiis in hae Urbe restituendis potissimum cogitasse Sc nihil antiquius habuisse, quam hanc Romanam Academiam in summum lplendorem

205쪽

, Oratio XL 19ratque amplitudinem excitare ρ Nemo vestrum Dgnorat , quibus ille temporibus turbulentissimis

Vaticanam sedem conscenderit. Longum esset ac permolestum hoc loco singulas & miserrimas jus temporis calamitates recordari. Praetereo ita que Italiam tunc fere omnem diuturni ac peruculosi helli incendio conflagrantem. Non loquor urbes atque oppida hostium caede , aut civium sanguine redundantia. Taceo Vastitatem in agris, in templis solitudinem; ac forentissimas civit tes ex assiduis Germanorum, Hispanorum Gallo rumque incursionibus diutissime vexatas atque direptas. Satis sit ad memoriam vobis id unum revocare, Pontificium exercitum superiore anno ad Ravennam caestim suisse atque deletum. Licet enim

Iulius II Romanus Pontifex nihil impensius quam publicae totius Italiae tranquillitati studeret, non tamen illi defuit ad suscipienda plurima ac periculosa bella militaris animi virtus & nimia quaedam gloriae cupiditas. Hinc aerarium inops atque exhaustum : hinc vectigalis pecunia ad stipendia militum aliosque belli usus impensa atque distracta. Quanquam igitur Leo. X. tam alieno reipublicae tempore Romanus Pontifex renunciaretur ,

illico tamen bonarum artium studiis, quae ubique foeda situ ac squalore jacebant, erigendis animum manumque praebuit: neque Pontificii aerarii calamitas atque inopia, neque bellorum per Italiam nondum sedati tumultus, neque gracissima alia , quibus initia principatus urgeri maxime solent ,

negotia retardarunt. Sed accersitis Romam prola

dioris literaturae viris, amplissimum hoc Gymnosium γ

206쪽

sum, hoc musarum domicilium, hanc sempite nam bonarum arti 'm sedem instauravit; atque itae

instauravit, ut quemadmodum eorum temporum annales loquuntur, Romanum Gymnasium neque Bononiensii, neque Patavino vel doctorum praestantia, vel auditorum concursu concederet.

Ex quibus sane fauillitimis regni auspiciis quis non videt sapientissimi Principis Voluntatem erga optimas disciplinas & contestatam jam praeclare

satis erga literarum studia ingentis amoris sui signicationem J Instabat Lateranen se concilium quod Iulius II. jam inchoaverat, mature prosequendum perficiendumque . Urgebant Pontificis animum Carva jalis & Sanseverini cum Romana Ecclesiai multates inveteratae atque odium, quod illos tanquam publicos hostes ipsemet Iulius purpurae dignitate ac bonis omnibus expoliaverat. Imminebat Italiae cervicibus cum ingenti exercitu rex. Gallorum Ludovicus XII. Neapolim ac Mediola- num, unde turpissime pulsus luerat, repetendi desiderio ac furore inflammatus. At Leo quanquam nihil eorum , quae ad Ecclesiae dignitatem , vel ad Italiae salutem pertinere videbantur, negligeret; ut proinde & Lateranense concilium summa animorum consensione plausuque confecerit, & foedus a Iulio II. sancitum pro Italiae libertate providentissime instauraverit, & Ssortianis militibus opem suam implorantibus viginti quinque millia aureorum per Hieronymum Moronum legatum statim persblverit; nihilo tamen unquam remissius egit in optimis studiis promovend s amplissimeque exornandis. Nam praeter ea Varilirma

207쪽

ingenii lumina, Augustinum Suessanum, Christ sorurn Aretinum, Hieronymum Buttigellam, Parrhasium Consentinum, Basilium Calchondylem aliosque doctissimos viros, quos ad hujus Academiae famam longius proserendam, magnis propositis praemiis, ad Uriam invitaverat: praeter duos illos summae eruditionis ac doctrinae principes, Bembum & Sadoletum , quos ab epistolis sibi esse

voluit, nemo unus fuit alicujus ingenii colore tinctus, quem ipse quasi publicus literarum parens peramanter non exciperet & ad meliora de se sperandum non inflammaret. Audite quaeso luculentissimum Pauli Jovii testimonium ad sempiternam tanti Pontificis laudationem memoriae post rorum demandatum. Singulos, inquit, exquisiitis nobilioribus artibus instructos, vel mediocris etiam nominis poetas tanta benignitate suscipiebat, ut omnes jam excitatis animis ad excolenda literarum studia vehementer accenderentur: sum a tanto armorum strepitri, neglectis literis, Iulii Pontificis aures magnopere gaud tant, tandem Virtuti locus patefactus esse videretur. O laudem singularem l O praedicationem principibus viris R. regibus plane invidendam l Intelligebat equidem vir summa sapientia praeditus, Christianae. reipublicae maxime intereste egregios Sc exquisito ingenio viros ubique locorum haberi, qui tam Latinorum quam Graecorum Patrum monumenta probe perciperent, δc venerabilem divinarum literarum. aurioritatem qua scriptis, qua voce d senderent . Quam brem etsi regiae liberalitatis ac munificentiae splendore ceteros ejus aetatis princi-

208쪽

pes unus longe omnes multumque superabat, utpote qui in ea domo suerat splendide ac liber liter educatus , cujus amplissim tun patrimonium beneficentia semper fuit & gloria: ubi tamen de

optimis studiis augendis consilium erat, non m do ceteros, at seipsum quoque liberalitate vinc re videbatur. Nullus enim erat magistratus, nulla dignitas, nullum sacerdotium tam opulentum, quod literarum cultoribus libentissime non indulgeret. Ut proinde quemadmodum de Artaxerxe illo Persarum rege clarissimo, cui ob manum de teram sini lira longiorem Longimani cognomen fuit, Plutarchus refert, eum gloriari solere, sibi tanquam optimo Principi naturam tribuisse, ut alteram manum haberet ad largiendum amplissimam atque longissimam , alteram vero ad accipiendum breviorem & contractam ; ita quoque Leo X. merito gloriari pollet, se ampliorem, quam ceteri principes , animum divinitus accepisse, ut erga homines literatos. incredibilem suam beneficentiam expleret . Quam Vero diligens , quam

sedula, imo quam ingeniosa fuerit ejusmodi liberalitas, quis oratione complecti valeat P Non im itra Urbis muros, Vel intra angustos Italiae fines

sese continuit, sed remotissimas quoque Europae iregiones praetervecta est ad novas & inusitatas e quirendas rationes, quibus tam literae quam lite- lrati omnes promoverentur. Nihil artificiose, ni- lhil amplificandi studio dicimus, cum singula per se satis admiranda esse videantur. Quis enim non stupeat , a Leone X. Missum fuisse ad inclytas nationes Germaniae, Daniae, Suetiae, Norve glaeν

209쪽

verbem Apostolicae Sed is nunciusn , ut VetereS libros, qui temporum injuria perilsient , diligenter accurateque perquireret 3 Eo vero prae cipue conlilio , ut literato cuique latissimus excolendi ingenii campus pateret . Extat Leonis ipsius epistola ad Alberitim Archiepiscopum Moguntinum Principem Electorem & Germaniae Primatem , in qua de comparandis ejusmodi voluminibus rationem caussamque satis luculenter exponit. In hac re , inquit, nec sumptui , nec impens, alicui parcimus solum , ut, sicut usque a nostri Pontificatus initio proposuimus , quod Altistimo tantum sit honor & gloria, viros quo

Vis virtutum genere infigiatos, praesertim litera, IOS, quantum cum Deo potiumus, sOVeam VS, extollamus ac juvemus, Quid est , Auditores, quod studiosili imus ingeniorum fautor ad laudem illustrius excogitare post et 8 Haud satis illi fuit in dodiis hominibus exornandis majorum vestigiis insistere Voluit quoq inusitata quadam ratione de illis longe omnium optime mereri atque ipsis

cum ad ingenii famam extendendam , tum ad opes sibi comparandas munire iter novum 3c expeditum. Ob quam sane praeclaram liberalitatem Petrus Caelius , Romanorum Pontificum censor iniquus Sc obtrectator maledicentissimus, sibi ta men temperare non potuit, quin posterorum memoriae scriptum relinqueret, neminem esse literatorum eX quocunque genere, aut religione ille sit, qui Leonis x. nomen colere Rad coelum eX- tollere non debeat, quod obsoleta, aut perdita' di x ve-

210쪽

tys Paulini a S. Iosepso

veterum scriptorum monumenta studiose conquiri ac typis elegantissimis evulgari curaverit. Et vero neminem vestrum latet, Leonis munificentiae

deberi' Cornelii Taciti Annalium libros quinque primos deperditos jam & omnium opinione de

Peratos, at revera in obscuro Germaniae angulo latentes, quos ipse Leo e barbarorum manibus, ut Andreas Alciatus inquit, quingentorum aureorum summa redemit, ac Romae primo typis edi iussit: unde immortalem sibi laudem peperit , quod historicum praestantissimum quasi ab inferis

excitatum nova luce ac vita in hac Urbe donus et . Ex hac autem tanta Leonis X. erga literas heneficentia factum est, ut per eadem fere tempora non modo in Italia viri' principes , Sabaudi, Estenses, Cararienses 3c Uicecomites de eruditis hominibus complectendis mutuo inter se studio decertarent' verum etiam in Germania Maximilianus Caesar, in Gallia rex Franciscus I. ad honestissima studia postliminio revocanda ac

melioris fortunae spe erigenda quasi uno eodemque tempore excitarentur. Ille enim Viennensem Academiam nunc' quoque florentissimam erexit :hic Pariliensem a Carolo Magno praeclarissime fundatam, sed jam vetustate collapsam, regia liberalitate restituit. Uterque vero literas plurimi deinde facere ac literarum studiosos, Leone ipso hortatore & duce, praemiis amplissimis cumulare sibi gloriae duxit. Ut propterea si verum fateri

velimus, incrementa illa scientiarum , quae consequutis inde usque ad haec nostra tempora Geta-

SEARCH

MENU NAVIGATION