장음표시 사용
191쪽
ut cetera, quae ad literarum studia nequaquam pertinent, reeordari omittatis; quid Platones &Archimedes ingenii principes ac doctrinae, quid Homeros Sc Virgilios clarissima poetarum lumina, quid demum Hippocrates Sc Galenos medicorum signiferos eo dignitatis Sc gloriae provexit, ut de illis sine laude dicere nemo possit , eosque homines quasi divinos Sc ad nos erudiendos e coelo missos omnis posteritas veneretur JIndustria nempe fuit Sc diligentia, qua animi &ingenia mortalium mirum in modum excoluntur, & quae a studio bonarum artium honesti 1limo sejungi ac dimoveri nullo modo potest . Hinc enim accepimus immensos eorum labores, diuturnas vigilias, permolestas peregrinationes. , creberrima itinera sexcenta alia doctrinae caussa incommoda vitae suscepta : ut facile dijudicari non possit, utrum plus industriae, an ingenio accepta referri debeat eorum tota quanta est sapientiae ratio & amplitudo. Quanquam autem in labore & industria Gita tanta vis est , ut nihil supra; undenam fit, ut in optimis artibus addiscendis haud raro summae contentioni & complurium annorum industriae nullus, aut certe exiguus doctrinae fructus respondeat P Sentiant a- illi quod volunt. Ego quidem semper in ea sententia sui, nec ad literarum studia omnia ingenia apta esse, nec ad singulas disciplinas singula ingenia. Atque hinc fieri non dubito , perplu- res adolescentes in literarum cursu labore quidem maximo ac diuturno defatigari, at vix mediocrem aliquem pro ejusmodi conatu ac dili- Tom. l. M gen-
192쪽
gentia progressum facere . Qua quidem in re quia multos esse intelligo, qui cum magno liberorum suorum incommodo, tum etiam summo rei literariae damno misere hallucinantur , me operae pretium facturum existimavi , si in hoc primo studiorum aditu ea in medium a ferrem, quae & falsam eorum opinionem convellerent, & ingeniorum delectum ad literarum studia maxime necessarium esse demonstrarent.
Quod autem stini semperque fuerint homines sic mente & ingenio destituti, ut ad optimarum artium studia inepti prorsus exi stant, nemini O,scurum eile arbitror. Quemadmodum enim natura non omnibus agris fertilitatem est impertita, sed insereundos sterilesque nonnullos dese-x ruit, qui quocunque labore aut industria excolantur, frugem nullam afferunt : ita juvenum ingenia aliquando videas sic es ta atque arida, ut ab iis nullus doctrinae fructus sit expectandus. Ejusmodi olim fuisse sive coeli atque aeris crassitie , sive alio quovis ejus regionis vitio ΝΒcetii atque Thebani dicuntur, quos multum virium, ingenii minimum habuis e legimus. De Thracibqs autem Aristoteles tradidit, eos ingenio tam pingui fuisse ac memoria propemodum
nulla , ut ne quaternarium quidem numerando tranicendere valerent. Ex hoc nimirum genere procreatos crediderim esse non paucos adolescentes, quorum cum ingeniis qui conflictatur, litus quidem arare, quod ajunt, aut Isthmum fodere suscepit. Haec tamen calamitas non tam saepe accideret, si bonarum artium professores aut mi-
193쪽
oratio X. sericordia erga miseros istiusmodi iuvenes commoti, aut conscientiae stimulis acti , Alabadensis Apollonii rhetoris praeclaro satis exemplo ineptos hoste discipulos operam apud se perdere
nequaquam paterentur, Sc ad quam unumquemque artem idoneum judicant, ad eam serio cohortarentur atque dimitterent. Sed valeant /jam, Valeant quotquot invita Minerva nati musas MApollinem aversantur. Vos enim compellat oratio mea , Adolescentes optimi, praestantiori indole ac felici ingenio ornati , quos Isocrates Deorum immortalium filios appellare solebat , quippe qui intelligendi facilitate ac divino ingenio parentes Deos reserre videmini . Vos, inquam, spectat quicquid de ingeniorum delectu instituendo dicam. Inter vos enim alios in mathematicia disciplinis, alios in physicis, alios in arte medica, alios in jure civili , partim in re poetica, partim in dicendi facultate praestantissimos fore non dubἰto; si unusquisque vestrum in id studendo sedulo incumbat, ad quod natura duce propendet , Sc ad quod prope factus esse
videtur. Quemadmodum enim, ut poeta inquit, non omnis seri omnia tellus; ita sane non b-mnes, qui nostra vel majorum aetate claruerunt homines sapientissimi, omnem artem assequutos
fuisse videmus, sed singulos in singulis praestitisse. Verum ut inde orationi aditus pateat, uodep'tissimum omnis ratio ducenda eise videtur primo quidem nobis diligenter est attendenda mira illa ingeniorum varietat, qua homo alter Μ a ab
194쪽
alteri non minus est , quam Vultu atque ore disiimilis. In aliis enim intelligenai acumen &1agicitatem incredibilem admiramur, qua Iacile
omnm n oculos ad te convertunt oratione Venu-
sta atque expedita, tum etiam salibus &-,nuos temper in promptu habent , quibus ipli saepe majorem tibi opinionem, quam alii multo nudio ac diligentia creant. In aliis vero tarditatem & quasi stuporem quendam mentis vldemus : qui termone parci sunt ac statarii , ut proinde illis oratio non tam Uuere, quam 1lillare videatur . Alii autem intelligendo minus acuti, nihilominus memoria pollent firma & praestantissima : alii contra ingeniosiores , led mmnium maxime obliviosi: alii denique tum memoriae vi, tum intelligentiae acumine instruesi , utraque facultate mirum in modum excellunt . Nolo hac in re Altrologorum deliramenta consectari & varietatem ejusmodi ad 'elcio quas
Planetarum coitisnes referre: nolo Philosophorum sectas & opiniones excutere. Illud mihi nec absurdum, nec a veritate alienum este videtur, Uarias hujusmodi ingeniorum formas e multiplici diversoque , quod unicuique inest, temperamento proficisci: cum satis exploratum sit, non aequalem semper in nobis percipiendi secultatem, quae a sensibus ortum habet, Vlgere; corporis temperie illam modo acrem & robustam, modo fractam & imbecillam existere. Cum ita-oue tanta sit ingeniorum dissimilitudo, quanta vix corporum esse solet; quis non videt dissimilem inde singulorum virtutem lare, nec eundem
195쪽
linquam ab universis progressum esse sperandum
Platonem legimus ingenia homi nnm cum metalis lis comparare fullse selitum : quorum alia quidem aurea, alia ferrea, aut plumbea, partim stan-nea , partim argentea, partim denique e variis Constata metallis esse dicebat . ' Quod plane in rem nostram quadrare satis apte videtur . Quam doquidem ad divinas δc sublimiores scientias, quae aurea nimirum ingenia exigunt, is frustra incumbit, cui ferreum , vel plumbeum , ut Platonis more dicam, ingenium habere contigit . Frustra 1 ubtiliora Geometriae problemata, frustra reconditos naturae aditus rimari tentant ii, quibus h helior mens & tardi ad percipiendum motus . Reptare humi contenti sint, quibus natura Volu Cre negavit ingenium, quo ad alta ferantur , ne Icari audaciam imitari Selle videantur. Quemad
modum autem non eadem est, ut paulo ante dixi , in omnibus intelligendi facultas, sed varia admodum & multiformis; ita quoque multiplex& diversa est natura scientiarum, quae non omnes
idem ingenii acumen , sed diversos intelligendi
gradus virtutesque deposcunt. Quaedam enim, ut Algebra, ut Methaphysica, ut Theologia aliaeque plures ad contemplandum natae singularem percipiendi celeritatem & igneam vim mentis postulant. Quaedam Vero tarditatem magis quandam amant cum ingenii maturitate conjunctam , ut Medicina & Iuris scientia . Aliae peramplum Vinjunt, ubi spatientur memoriar campum, quemad'
modum Historia, Geographia 3c omnia fere linqguarum studia. A liae denique cum tenaci memin
196쪽
l ria ingenium vilidum & bene subactum, quales . iunt dicendi facultas, ars Critica , & quae de
Theologicis dogmatibus agit divina scientia. Quocirca etsi per se difficile ell rem amplissimam definire & certam unicuique disciplinae mensuram ingenii tribuere; hoc tamen ex eo dissicilius esse video; quod praeoccupatam 'uisque habeat de ea, quam profitetur, scientia opinionem ς ad quam ingenium longe omnium optimum deposci omnino sibi persuadeat, & alter alteri concedere haud rauam velit . At vero negari non potest id , experientia sere quotidiana exploratum est atque pers pectum, duos scilicet homines Sc ingenio & pari industria praestantes persaepe in una: eademque facultate atque eodem magistro non aequaliter proficere: imo aliquando fieri, ut alter incredibiles in eo studii genere progressus faciat , , in quo alter sic haeret atque implicatur, ut ab ejusmodi vadis emergere nullo modo possit. Quid ita P Nonne quod alter quanquam intelligendi vi multa praestet ; eo tamen ingenii temperamento caret , quod ad ejus generis disciplinam est aseprime necessarium Τ Multos ego novi adolescentes , qui in elega alioribus literis & eloquentiae studiis nullum egregiae indolis specimen dederant, magno deinde ingenio in Dialectica, in Geometria, tum etiam in jure Civili instructos apparuisse . . Usurpari solet communi sermone, &quasi proverbii locum obtinuit: poetas quidem nasci eos.
que non tam arte ac studio, quam natura & di- vino quodam instinctu Valere . Homines enim cum viderent aliquos ad pangendum carmen mira
197쪽
Oratio X. 183 ingenii facilitate duci , aliis vero per diuturnos labores ac vigilias id minus licere ς poetas coelesti quadam vi ac divino spiritu afflari putarunt Quocirca si quid fingere ac poetice ludere velint, non intercedo . Si vero quae caussa sit, serio requirant; hoc pro certo habeant, ad poeticam facultatem ebullientem ingenii fervorem &ingentem mentis impetum postulari, quo homines quodammodo furere & Cestro quodam perciti esse videntur. Hoc autem qui carent, frustra musis & Apollini litare contendunt. Quamobrem ut Quintilianus animadvertit, optimus quisque poeta
esse debetis scilicet qui sibi & res Mactus simillimos veri scite ac venuste confingere valeat. Quod quidem de poetis argumentum nemo non Videt in ceteras quoque disciplinas satis Commode cadere. Atque hinc M. Tullius ad insommandum eum, quem ipse in libris de Oratore. instituit, optimum dicendi magistrum , id maximae curae esse debere ac prae ceteris attendendum
monet, ut primo in geniorum delectus diligenter accurateque habeatur. Praecipuum est, inquit, ut doctor animadvertat ingenium Sc naturam discipulorum. Quint ianus autem, de quo paulo ante,
aestimandorum & ipse ingeniorum peritissimus , examen hujusmodi tanti quidem fecit , ut illud jam inde a pueritia omnino fieri jubeat. Tradito sibi puero, ait, docendi peritus ingenium ejus inprimis naturamque perspiciat. Intelligebant quippe homines sapientissimi, naturae non debere vim fieri, sed ad quod unumquodque natum est , e . esse adhibendum. Siquis enim a teneris, ut Grae-
198쪽
ci diciant, unguiculis pingendi artem non alio nisi
natura duce imitetur; non est, cur in consectandis latinae linguae elegantiis, aut in Dialecticorum subtilitatinus extricandis aetatem atque operam frustra consumat. Ea ipse servet phantasiae vi, ut quotquot sibi ob oculos rerum imagines veniunt, totidem adumbrare coloribus & non inscite exprimere valeat . Erit profecto, erit in pingendi facultate dux & imperator : at vero in humanioribus literis, in Philosophiae castris vix erit inter calones, aut gregarios milites recensendus . N minem vestrum latet, quod de Andrea Uesalio, viro cum Medicinae, tum Anatomiae peritia clarissimo, memoriae traditum legimus : qui adhuc puer quotquot mures, talpae, glires, vel etiam canes atque feles sibi in manus venissent , totidem dissecare & in singulorum membranis , O menta ac intestina penitus introspicere solebat reo videlicet illum natura ducente, ut aetate maturus Anatomiae scientiam jam pene intermo tuam in lucem restitueret . Exploranda est itaque, & quidem sedulo, antequam disciplinis instituenda tradatur juventus ut in re tam ardua uniuscujusque quid ferant humeri, ut ajunt, quid ferre recusent, probe internoscatur . Iure quidem merito permirum Diogeni videbatur, homines , qui neque ollam, neque operculum emerent , nisi primo idem pulsu & tinnitu satis exploratum habuissent, at vero in homine emendo uno aspectu esse contentos . Quid vero de adolescente 1ummae spei atque egregiae indolis, unde familiae splendor omnis ac dignitas in una vel altera
199쪽
disciplina collocando P Nullumne seri debet e
perimentum , nulla haberida naturae ratio, nu Ila de ejus ingenio solicitudo, perinde quasi mancipii alicujus emptio ageretur λ Quid ergo miramur, juvenes navos Sc industrios in Academia tempus
non minus quam aetatem terere; cum non sua ,
sed parentum voluntate iis studiis animum apulerint, a quibus maxime abhorrent λ Istis nimirum culpa parentum eorundem accidit, quod de Periandro quodam medico Plutarchus memorat. Is enim cum medendi arte satis abunde praestaret, in eam dementiam Venit, ut poeta fieri vehementer cuperet, & se se totum pangendis carminibus daret. Sed cum id musis adversis faceret, pro laude cvchinnos 3c ludibria referebat. Quare Archidamus ejus necellarius ad sanandum tam mali poetae so-TOrem, eundem graviter objurgans, quid, inquit,
tibi accidit Periander, quod pro eleganti medico malus poeta vocari appetas P Non dissimili plane ratione plerique homines, qui oratores, aut philosophi, aut geometrae praestantissimi evaderent, quod ad ejusmodi disciplinas ingenium longe omnium aptissimum a natura acceperint; ab aliis, in quibus invita Minerva occupantur studiis, summam reserunt pro dignitate ac laude vituperati nem . Hoc autem quanto & proselsorum incommodo Sc optimarum artium damno fiat, paucis
quidem explicari non potest. At enim a Quintiliano, cujus doctrinam &auctoritatem praedicas, illud accepimus, neminem reperiri, qui nihil studio sit consequutus. Praet Iea quot extiterunt habeti tardoque ingenio vi-
200쪽
18s Paulini a S. Josiphori, qui ad dicendi facultatem, vel ad Philo rhiae studia ineptissimi esse videbantur, qui nihilominus eam naturae tarditatem sic pertinaci labore vicerunt, ut oratores elepantissimi, Sc non
harta ac pallio tantum, sed moribus quoque Scdestrina philosophi illustres evaserint ; quemadmodum de Heraclide , de Cleante, de Xenocrate aliisque pluribus historiae loquuntur Z Itane vero λ Si liberorum vestrorum voluntatem erga literarum studia ita cognitam habetis eamque non minus. quam in Cleante S Xenocrate pcrpetuam atque constantem non repugno. Quamcunque ipsis sortuna dederit studiorum rationem, eam si tim complectantur: utique laudem plurimam ex
assiduo hujusmodi labore consequentur. Quod si in illis neque ingeni j, neque industriη par ratio fuerit; non est cur aliquis sibi stulte blandi,' tur : nullum omnino fructum decerpent ex eo studiorum genere, in quo invito reluctantique animo detinentur . Quid si nec valetudine satis sirn. a , nec ad diuturnas vigilias gravissimosque labores perferendos satis apti λ Huc accedit, austeram illam veterum disciplinam , qua ipsi ob incredibilem doctrinae amorem ab omni prorsus voluntate,' a ludis jocisque interdictum sibi esse volebant, ita jam in deluetudinem abiisse , ut quod aurei illius seculi virtus extitit, nunc fere vitium & rullicanae vitae genus esse videretur
Ego vero cum plerosque aetatis nostrae adolescenteS ita tueor, cum eorum comas molliter fluentes& ipios Isibi uno digito scalpentes caput contemplor I vix animum inducere possum , ut eosdem