De exacto annorum numero a mundi creatione opusculum. Authore P.Fr. Marcello Barone ordinis praedicatorum, ..

발행: 1694년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Is inquam dicat cum Cardinali Ugone, Mardochaeum in Babylone post Iechoniae captivitate manatum fuisse 'dicique eo translatum, non insepso, o in personata,

sed in suo avo Cis , sicut de filiis Ioseph Genes. 36. dicitur ingressos in AEgyptum, quia in eorum progenit eu e solum possunt esse ingressi , qui in AEgypto sunt nati; ac pariter in re nostra primi Esdrae

cap. a. inter eos , qui numerantur

ascendisse de captivitate, qua tra stulerat Nabuchodonosor in Ba bylonem, ac reversi sunt in Ierusa lem, cludaeam ponitur Zorobaa, bet,quem tamen ex Matthaei Eva- gelio constat, genitum post transmigrationem in Babylone. E contra vero,sed quadam consimili ratione, Iechonias, qui natus traditur a Matthaeo in transmigratio ne Babylonis, quicunque fuerit, sive Ioahim , sive ejus filius Ioa chin , certum est esse natum anteis cedenter ad captivitatem nedum

tertiam , sed priuaam , cum prior, qui

252쪽

, Mundi ereat.Capa I. 27 qui undecim regnavit annis, ceriperit regnare , dum erat viginti quinque annorum posterioedum esset decem octo, tribusque mensibus regnavit. Ut enim inquie Remigius in Catena, ideo dicitur, Iosiam genuisse Iechoniam, fratres ejus in transmigratione Ba bylonis, quia ad hoc nati sunt, ut

de Regno totius populi pro suis,

aliorum peceatis captivi duce. rentur; quia praescius erat Deus, eos esse ducendos captivos, idcirco dixit, eos natos in transmigratio ne.Sicut ergo Iechonias natus ante transmigrationem , in illa potuit asseri genitus ita Nardochaeum valebit asserere,in captivi tatem translatum Babylonis,qua

vis multo post fuerit natus. Et si ecessat longaevitas suae vitae , etiam si septuaginta anni desolationis usque ad Cyri primum annum

dumtaxat excurrant.

Sed quid de Templo dicemus, quod eversum mansiste inquiunt et primi Esdrae eap. .ici fine, nec

253쪽

fiebat usque ad secundum Darii annum , ad quem proinde sunt protrahendi septuaginta desolationis annit Occurrimus sane, nun quam nos tradidisse, eos annos exispheto , quando Templum fuit ad suam perfectionem perductum λalias, cum hoc accidetit in sexto Darii anno, ut habetur cap. s. vers. II., annus septuagesimus desolationis sextus esset is non secundusiarii annus sed quando Iudaeis laxata est captivitas, at quo facta facultas , ut in patriam re .deuntes, illud extruerent. Hoc autem contigisse in primo Cyri anno , ut exploratum habetur, nam cap . Senes Iudaeorum Interrogantibus, qua potestate aedificare. tur Templum, responderunt, quod eum patres eorum ad iracundiam provocaverint Deum, traditi fuertit in manu Nabuchodonosoris,

qui laestruxit illud, & populum ejus transtulit in Babylonem Pan - autem primo Cyri Regis Ba

bylonir, Cyrus proposuit edictum,

254쪽

AMundi creat. cap. II. 22 ut domus Dei haec aedificaretur Idque tandem referunt concluis dentes tunc itaque assabasar, ex

iussu se ilicier Cyri, venit, posuit fundament Templi Dei in Ieru

salem, ex eo tempore usque nunc aedificatur,4 nec dum comis pletum est. Quoniam scilicet smu-Iorum perversitate , ac dolo fuit. intermissum, qui, ut cap. q. dicitur, Artaxerxis edicto recepta, abie tunt festivi in Ierusalem a Iu- .daeos, & prohibuerunt eos in brachio, robore. Tunc intermissum

est opus domus in Ierusalem , non fiebat usque ad annum secunis dum Regni Darii Regis Persarum. Quo fit, mirum non esse, si fundamenta prius lacta tempore Cyri,

longo temporis intervallo prope modum fuerint eversa, ut vicesimad quarta noni mensis anno secundo Darii Regis refici debuerint, ut intelligendus venit Aggaeus

cap. 2. Neque ver ex eo , quod Esdrae cap. 3. dicitur: porro Temptu

Dei nondum fundatum erat, inficiari

255쪽

etati debemus , fundamenta nota fuisse antecedenter iacta ad secundum Darii annum eis siquidem verbis praemissis, statim traditur ordo habitus ab illis , qui venerant de aptivitate in Ierusa Iem , ut urgerent opus Domini, dando pecuniam Latomis in cae . mentariis, cibum quoque is potum,& oleum Sidoniis, Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad Mars Ioppe , juxta quod

praeceperat Cyrus Rex Persarum eis. Unde paulo post vers. Io sub .ditur , fundato igitur a caementa .riis Templo Domini, steterunt Sacerdotes in ornatu suo cum tubis, dic. sicque omnis quoque populus, vers. I I. vociferebatur amore magno laudando Dominum, O. quod fundatum esset Templum. At rursus obstare videtur, quom modo Baruch cap. 6 vers a dicitur ingressi itaque in Babylonem eritis ibi annis plurimis, di temporibus longis usque ad generationes septem Singulae enim gene

256쪽

A Mundi ereat. Cap. II. 2 3Irationes, si ad minus sumantur pro

temporis spatio,quo proles ab homine gigni potest, important quatuordecim annos ultra novem menses, quibus foetus in utero peris manet matris, proinde omnes plusquam ad centum perveniunt annos. Verum authoritas ista non militat adversus septuaginta an

nos captivitatis non protractos ultra primum annum Cyri: si enim exigunt leptem generationes plus-qdam septuaginta annos, quid mirum si extendantur ultra septuaginta annos, egressae primi anni Cyri confines t Quare dicenduma Baruch non loqui solum , ut Sejus liquet verbis, de annis capti vitatis, sed de toto tempore, quo Israelitae Babylonem ingressit, ibidem manserunt usque ad egrestum Esdrae, ut ejusdem cap. 7 ω8. traditur. Haec autem ulterius prosequi libenter omittimus . Nequi enim nostri fuerit instituti ad foedus, omnia revocare, ac praecipue

ab aliis luculenter peracta.

257쪽

2 3 et De exacto annor num Illud solum in praesenti rema ne nobis proprius resolvendum quod Zachariae cap. i. in Datii anno conqueritur Angelus: Domine exercituum usque quo tu non misereberis Ierusalem, d Urbium , Iuda, quibus iratus est iste jam se Ptuagesimus annus est; nimiriim captivitatis, ac desolationis, qui proinde non inciderat in primum Cyri annum in ante secundulata Darii . Melchio Cano multas adhibet eloquenter solutiones , id idem prope vergentes . Quod tamen affert ex Augustino lib. 3. dodochr. Christ. cap. 3. , valde placet: in Angeli querimonia duplicemis adesse interrogationem, unam e X- presiam in illis verbis usque quo tu non misereberis Ietusalem Urbium Iuda, quibus iratus es Alteram subintellectam in sequentibus iste jam septuagesimus annus est ut est fieri solitum in ea dena periodo, in qua idem non replicatur verbum, aut nomen , quod ta

men subintelligi ei necesses sen-

258쪽

A Maudi ereat. p. II. 233susque est , usque quo non plene misereberis Ierusalem Numquid iste septuagesimus annus est, quem spopondisti benigne ta ut tacite subintelligatur, non, cum jam fuerit transactus Exemplum praebuit Apostolus ad Romanos . in inquiens , quis a ceu sabit adversus electos Deia Deus , qui justificat. Quis est, qui condemnet Christus Jesus, qui mortuus est, qui resurreis xit, qui est in dextera Dei, qui interpellat pro nobis; duabus singulis interrogationibus subiicerta. omittit expresse alias duas subinis tellectas, in quibus continetur m plieite resposio, nequaquam Deus, qui justificar, electos accusat nec Christus, qui interpellat promo his, eosdem accusat . Quo in loco egregie discurrens D.Thomas lech.

7. quod quia posset aliquis timere, ne a Christo Iesu aliquis accusaretur in condemnaret ut tanquam

transgressis mandati ipsius Christi, sicut He Moyse Dominus dixit Io cap est qui accusat vor

259쪽

r exacto annor num Moles, in quo speratis cum alias

ad condemnandum in eo concurrant duae aliae conditiones,& quod a Deo fueri laude constitutus vi. vorum,& mortuorum, ut Actorum dicitur cap. Io Oin quod immunis ab omni culpa nullum fecerit pee- ea tum , ex prima Corinthiorum

e cap..2. quod requiri posse videtur ex illo Io: cap. 8., qui sine peccato vestrum , primus in illam lapidem mittat, inquit ideo dicit Christus Iesus , quasi drceret numinquid Christus Iesus accusabit a d. versus electos Dei, vel etiam eos condemnabiles Et ostendit quod non, propter causas scilicet, quas enarrans ibidem Apostolus, ipse Doctor exponit Angelicus. At, his a satis. Et cum sufficienter, ni fallor, viderimus, septuaginta

annos memoratae captivitatis iniscipiendos a desolatione Ierusalem,sub principe Nabuetardam facta anno Mundi termillesimo quadrigentesimo decimosexto , deci-mψseptimo tamen die undecimi

menae

260쪽

A Maudi creat. p. II. 23smensis ejusdem anni non expleti; ac viderimus pariter eosdem septuaginta annos fuisse terminatos

in primo Cyri anno unde septuaginta mox de sumemus hebdomadas' quando praebita sui Iudaeis libertas ascendendi in Ierusalem, ad Templum Domini aedificandum, fit ex consequenti, ultimum annum solutae captivitatis fuiss

annum Mudi termillesimum qua 348s.drigetesimum octogesimumsextii, nς si decimoleptimo tamen die menias diebus undecim ejusdem anni non ex i7.

Exponitur Prophetia amelis de, Septuaginta Hebdomadis. REmanet nune ultra videndu, quo cessi uxerint anni a prae fatis septuaginta captivitatis an nis usque ad Iesu Christi Domini nostri Nativitatem . Solumque ex Sacris litetis aptissimus occurrit

locus,celebrisque Danielis Prophetia

SEARCH

MENU NAVIGATION