Regula s. patris Benedicti, et Constitutiones congregationis Montis Oliueti. Eadem prorsus tàm antiquiores, quàm postremæ in unum hoc volumen redactæ, & rursus impressæ

발행: 1602년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

REsurgamus ergo tandem aliquando, excitante nos scriptura,

ac dicente. Hora est iam nos de somno surgere. Et apertis oculis nostris ad deificum lumen attentis auribus audiamus , diuina quotidie clamans quid nos admoneat vox dicens. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Et iterum. Qui habet aures audiendi, audiat quid spiritus dicat Eccles j s. Et quid dicit Θ Venite filii, audite mei, timorem domini docebo vos. Currite

dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos compraehendant.

Et quaerens dominus in multitudine populi sui, cui haec clamat,operarium suum, iterum dicit. Quis est homo qui vult vitam, & cupit dies videre bonos ξ Quod si tu audiens, respondeas. Ego. Dicit tibi Deus. Si vis habere veram, & perpetuam vitam; prohibe lingua tuam a malo, & labia tua ne loquantur dolum: diuerte a malo, &fac bonum, inquire pacem , & sequere eam. Et cum haec seceritis, oculi mei super vos, & aures meae ad praeces vesti as, & ante quam me invocetis, dicam. Ecce adsum . Quid dulcius nobis hac voce domini inuitantis nos, fratres charissimi ξ Ecce pietate sua dcmon-srat nobis dominus viam vitae.

SVccinctis ergo fide,vel obseruantia bonorum actuum lumbis nostris,&calciatis in praeparatione euangelij pacis pedibus, pergamus itinera eius. ut mereamur cum,qui nos vocavit in regno suo,

videre. In cuius regni tabernaculo si volumus habitare ; nisi illuc bonis actibus currendo, minime peruenitur. Sed interrogemus cum propheta dominum, dicentes ei. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo ξ Post hanc interrogationem fratres,audiamus dominum respondentem,& ostendentem nobis viam ipsus tabernaculi,& dicentem. Qui ingreditur sine macula,& operatur iustitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Qui non fecit proximo suo malum,& opprobrium non accepit aduersus proximum suum. Qui

malignum diabolum aliqua suadentem sbi, cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, & paru los cogitatus eius tennit, & allist ad Christum.

32쪽

Vi timent dominum de bona obseruantia sua non se reddunt elatos; sed ipsa in se bona, non a se posse; sed a domino fieri existimantes, operantem in se dominum magnificant, illud cum propheta dicentes. Non nobis domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputauit, dicens. Gratia Dei sum id, quod sum. Et iterum ipse dicit, Qui gloriatur, in domino glorietur. Vnde& dominus

in Evangelio ait. Qui audit verba mea haec , & facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificauit domum supra petram. Venerunt flumina, siauerunt venti, ct impegerunt in domum illam, &non cecidit: quia fundata erat supra petram. Haec complens dominus, expectat quotidie, his suis sanctis monitis, factis nos respondere debere . Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad inducias relaxantur, dicente Apostolo . An nescis quia pati cntia Dei ad poenitentiam te adducitὸ Nam prius dominus dicit. Nolo mortem peccatoris, sed ut magis conuertatur ,& vivat. Cum ergo interrogassemus dominum fratres de habitatore tabernaculi eius, audiuimus habitandi praeceptum. Sed si compleamus habitatoris ossicium ; erimus haeredes regni

caelorum.

ERgo praeparanda sunt corda nostra, & corpora sanctae praeceptorum obedientiae militatura, & quod minus habet in nobis natura possibile, rogemus dominii, ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrari. Et si fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus peruenire perpetuam; dum adhuc vacat, & in hoc corpore sumus , di haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere ;currendum,& agendum est modo quod in perpetuum nobis expediat. Constituenda est ergo a nobis dominici schola seruiiij. In qua institutione nihil asperum, nihil i; graue nos constituturos speramus. Sed & siquid paululum restrictius dictante aequitatis ratione propter emendationem vitiorum, vel conseruationem charitatis processerit; non illico pauore perterritus refugias viam salutis, quae non est nisi angusto initio incipienda. Processu vero conuersationis, & fidei dila-B lato

33쪽

18 PARS SECUNDA.

tato corde, inen narrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei; ut ab ipsius nunquam magisterio discedentes, in eius doctrina usque ad mortem in M nasterio perseuerantes , passioni om et a ibi Christi per patien- tiam Parti' . '

pemus, ut regni eius mereamur esse consortes. Amen.

Explicit Prolog

34쪽

SECUNDA . et '

INCIPIT REGULA

DE GENERIBUS, VEL VITA

. Monachorum. Cap. I. ONACHORVM quatuor genera esse, manifestum est. Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula, vel Abbate. Deinde I secundum genus est anachoritarum, idest eremi- tarum ; horum, qui non conuersionis feruore nouitio; sed monasterii probatione diuturna, didicerunt contra diabolum multorum solatio iam docti, pugnare, di bene initructi fraterna ex acie ad singularem pugna eremi, securi iamne consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia car-ms,ve cogitationum Deo auxiliante pugnare sufficiunt. Tertiu. 20,''00ῆς , ψ fm tete rimum genus est sarabattarum, qui nulla gula approbati, experientia magistra sicut aurum sol nacis; sed in is in turan Ouiti, adhuc operibus scruantes s culo fidem,men Eς pe tonsuram noscuntur. Qui bini, aut terni, aut certe sin-gWisine pastore, non dominicis,sed suis inclusi sunt ouilibus,& pro lege eis est desideriorum voluptas, cum quicquid putauerint, Velioc dicunt sanctum, & quod noluerint, hoc putant non re. uuartum vero genus est monachorum, quod nominatur Gy- rQuagusia, qui tota vita sua per diuersas prouincias,ternis, aut quarnis diebus, per diuersorum cellas hospitantur, semper va i ,&

nies,&per Omnia deteriores sarabattis. De quorum omnium melius est silere, quam loqui. His ergo Ty'., R ς RObitarum fortissimum genus disponendum adiu

uante domino J veniamus.

35쪽

v ALIS DEBEAT ESSE ABBAS . . '

ABbas,qui praeesse dignus est monasterio, semper meminisse,de- .

bet quod dicitur, & nomen maioris, factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quado is ibis Jocatui pronomine , dicente Apostolo. Accepistis spii itum adoptionis filioru, in quo clamamus Abba pater. Ideoq. Abbas nihil extra Iraeceptu domini quod abst) d bet docere t constituere,au ubere. ξγω iussio eius, vel doctrina sermento diuinae iustitiae in diicipulorum mentibus conspergatur. Memor sit temper Abbas, quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, utriusque rei in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio.Sciat i. Abba' culpae pastoris incumbere, quicquid in ovibus patςr familias utilitatis minus potuerit inuenire. Tantum iterum liber erit, 't si inquieto, vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, & morbidis earuactibus uniuersa fuerit cura exhibita pastor earum m iudicio domini absolutus, dicat cum propheta domino, Iustitiam tuam n abscondi in corde meo, veritatem tuam, & salutare tuum dix num autem contemnentes spreuerunt me. Et tunc demum isobedienti' ibus curae suae ovibus poena sit, eis praeualens Ula mors.

Vna ergo aliquis suscipit nomen Abbatis,duplici debet doctri na suis praeesse discipulis, idest, omnia bona, & sancta lacus

amplius,quam verbis ostendere ; ut capacibus discipulis mand tadomini verbis proponat; duris vero corde, & simplicioribus iaetis diuina praecepta demonstret. Omnia vero, quae discipulis docuerit cile contraria, in suis factis indicet non agenda; ne aliis praedicans, ipse reprobus inueniatur; ne quando illi dicat Deus peccanti. duare tuennarras iustitias meas, &assumis testamentum meum per os

tuum ξ Tu vero odisti disciplinam, & proiecisti sermones meos polite. Et qui in fratri, tui oculo festucam videlm, in tuo trabem non vidisti. Non ab eo persona in Monasterio discernatur. Non unus

plus ametur,quam alius; nisi quem in boni ictibus, aut obedientia inuenerit meliorem.Non praeponatur ingenuus ex seruitio comvertenti;

36쪽

uertenti;nisi aliqua rationabilis causa existat. Quod si ita lalutia dictante, Abbati visum fuerit, de cuiuslibet ordine id faciat sin aliter . propria tencant loca. Quia siue seruus, siue liber, omnes in Christo umina sumus, & sub uno domino aequalem seruitutis militiam baiulamus. Quia non cst apud Deum personarum acceptio. Solummodo innaac parte apud ipsum discernimur; si meliores alijs, in operibus bonis ,& humiles inueniamur. Elygo aequalis sit omnibus ab eo charitas, una praebeatur omnibus secundum merita disciplina. In doctrina namque sua Abbas Apostolicam debet illam semper formam seruare,qua dicit. A fue,obsecra, increpa, idest miscens temporibus tcmpora,terroribus landimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum. Idest indisciplinatos, & inquietos debet durius arguere; obedientes autem δε mites,& patientes, ut in melius proficiant,obsecrare.Negi,

gentes aut ,& contemnentes,ut increpet,& corripiat admonemus.

Neque dissimulet peccata delinquentiumsed mox ut coeperint orbri, radicitus ea ut praeualet amputet, memor periculi Hely face dotis de Sylo. Et honestiores quidem, atque intelligibiles animos prima,vel secunda admonitione verbis corripiat; improbos autem, ct duros, ac superbos,vel inobedientes verberum, vel corporis castigatione, in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum. Stultus verbis non corrigitur. Et iterum, percute filium tuum virga, & liberabis animam eius a morte.

Eminisse debet semper Abbas quod est, meminisse quod di-1V1 citur, & scire; quia cui plus committitur,plus ab eo exigitur.

Sciatq; quam dissicilem,& arduam rem suscepit, regere animas,&multorum seruire moribus. Et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus,alium suasonibus, & secudum uniuscuiusque qualitatem,vel intelligentiam, ita se omnibus consorinet, & aptet; ut non solum detrin nta gregis sibi cbmmissi non patiatur; verum etiam in augumentatione boni gregis gaudeat. Ante omnia ne disse simulans, aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, plus gerat solicitudinem de rebus transtorijs,atque terrenis, ct cast

v a ducis,

37쪽

S rationem redditurus est. Et ne causetur de minori forte substan tia,meminerit scriptum. Primum quaerite regnum Dei, & iustitiam eius,& haec omnia adijcientur vobΔ.Et iterum, nihil deest timentibus eum. Sciatq;, quia qui suscipit animas regendas, praeparci se ad rationem reddendam. Et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum; agnoscat pro certo,quia in die iudicij ipsarum omnium animarum est redditurus domino rationem sine dubio,addita di suae animae. Et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis sibi ouibus cum de alienis ratiocinijs cauet, redditur de suis sollicitus.Et cum de admonitionibus suis emendationem alijs subministrat ; ipse incitur a viiijs emendatus . ' i l .

DE ADHIBENDIS AD CONSILIUM

Fratribus. cap. III. QVotiens aliqua praecipua agenda sunt in Monasterio, conuocet Abbas omnem Congregationem, & dicat ipse unde agitur. Et audiens consilium fratru, tractet apud se prudenter, di quod utilius iudicauerit,iaciat. Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus; luia saepe iuniori Dominus reuelat, quod melius est.Sic autedent fratres costium cum omni humilitatis subiectione; ut no praesumat procaciter defendere,quod eis visum fuerit;sed magis in Abbatis pendeat arbitrio, & quod salubrius esse iudicauerit ι ei cuncti obediant. Sed sicut discipulis conuenit obedire Magistro, ita & ipsum prouide,& iuste condecet cuncta disponere. In omnibus igitur

omnes magistram sequantur regulam; neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in Monasterio proprij sequatur cordis voluntatem.Neque praesumat quisquam cum Abbate suo proterve intra ut extra Monasterili contendere. Quod si praesumpserit;regulari disciplinae subiaceat. Ipse tamen Abbas cum timore Dei, & obseruatione Regulae omnia faciat, sciens seproculdubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum. Si qna vero minora agenda sunt in Monatarij utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est. Omnia lac cum consilio ,& post factum non poenitebis.

38쪽

DE arditis, O praecipuis rebus spectantibus ad totam congregationem, ad

Capitulia Generale ide iis vero,quae ad gula Monasteriapertinent,ad A balem Generale, Visitatores in actu Visitationis referatur,ac de illis decernatu r. Stabilium bonorum, ac mobilia mpraetiosorum venditiones, alienationes, pedimutationes, obligationes super illis idoneis testibus examinatis, o constito de euidenti utilitate Mouasseris iuxta Conliitutiones,ci Privilegia perses.rec.Pau- lira Iuli, II. eidem Comgregationi eoncelsa sunt. Pignora , Ο contractus aeris alienis centum scutorum summam non excesserint; de consensu maioris partis Capituli, Generali Abbate, O Visitatoribus in actu visitationis consultis, balataq; inscriptis i orum licentia fanusi summa curorum centum exceperint; ad Generale capitulum permutationibus exceptis γ reseruatae cens*ntur, quavis Apostolica facultate non obstante. Circa simplices locationes , feruetur consuetudo locorum

uotius Congregationis; quae suntsupra triennium, siant semper in Capitula,

cum eius consensu. . aut

Pro Monasteris nece rate nequeat Abbas, ultra summam triginta scutorum in annos gula aes alienum contrahere super illius redditibus. cum primum adfui Monasterium Abbas venerit; videat , si EDd aere alieno grauatum est, ct cum senioribus rationem omnino inea quasvieuetur;nepto privia vice a Generali eorripiatur; deinde tamquam negligens corrigatur. commissones more Hetrusco damnentur. Sedi Apostolicae annuatim persoluessa,IIatuto tepore haud soluere disserat Ab- has; nis ob aliquod iussu impedimentu ei ab Abbate Generali inscriptis fuerit indulsum; minus, prima vice per sex menses suspensus secunda vice munere priuetur.

Seculares,Procuratores, Patronos, Nytarios, Medicos, ct Aromatarios, non

quos ipse Abbas ῬoluerisOed ex magis peritis, maiori Capituli sui parte consentiente, vel fallem seniorum magis idoneos eligat, quo consulto Monactum etiam ad ID tes , o causas eligat. Caveat tam Generalis, quam particularis Abbas; ne in proponendis in Capit lo rebus, nutriverbi aut aliquo modo demonstrent, quid fieri sibi magis placeat fed

proponant tantum, O audiant omnes, O communi consilio prudenter omnia tractent, aestatuant,quod maior pars utilius iudicabit. Si secus, primo publice corriapiatur , fecundo per sex menses suspendatur. Abbas nihil omnino perur e , statuere, aut in Capituli Generali, aut Abbati Generali, Visitatoribus etiam tempore visitationis proponerepossit de rijs,γα ad Moy steris regimen pertinent, sine consensu maioris partis seniorum capituli,

39쪽

iter punitiones, correctiones Monactorum, obseruantiam constitutionum, in quibus tamen requiratur in casibus grauioribus consilium tantum. Monasterii δε-niores declareamur esse Vicarius, cellararius , Magister P Sestiorum, Procurator. senior secundum professionem. In arduis verὸ ea bus ad totum Monasterium Pectuntibus iuxta Regulam in suum capitulum consitat. Procuratori Generali Romae crinentur omnino necessarra pro expensis psilia eis facientis, qui dati,staccepti rationem , miro suo munere, in scriptis exacte

νeddere teneatur .

QVAE SUNT INSTRUMENTA BONORVM

operum. Cap. I I II. IN primis dominum Deum diligere ex toto corde,tota anima,tota virtute; deinde proximum tanquam seipsum. Deinde non o cidere,non adulterare,non iacere furtum,non concupiscere,no falsum testimonium dicere; honorare omnes homines,& quod sibi fieri quis non vult,alij ne faciat. Abnegare semetipsum sibi,ut sequatur Christum.Corpus castigare,delitias non amplecti, ieiuniu amare,pauperes recreare,nudum vestire, infirmu visitare, mortuum s pelire.In tribulatione subuenire, DoIentem consolari, A seculi actibus se facere alienu. Nihil amori Christi praeponere. Iram non perficere.Iracundiae tempus non reseruare. Dolum in corde non tene- re. Pacem falsam non dare. Charitatem non derelinquere.Non imrare omnino, ne forte periures. Veritatem ex corde,& ore proferre. Malum pro malo non reddere. Iniuriam non iacere, sed di faciam patienter sufferre.Inimicos diligere. Maledicentes se,non remaledicere; sed magis benedicere. Persecutionem propter iustitiam sustinere. Non esse superbum. Non vinolentum.Non multum edacem. Non somnolentum.Non pigrum Non murmurosum.Non detractinrem. Spem suam Deo committere, bonii aliquod in se cum viderit; Deo applicet, non sibi; malum vero semper a se factum sciat, & sibi reputet. Diem iudicii timere; gehennam expauescere. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere. Actus vitae sua omni hora custodire. In omni luco Deum se respicere pro certo scire. Cogitationes in las

40쪽

Ias cordi suo aduenientes,mox ad Christum allidere,& seniori spirituali patefacere. Os suum a malo, vel prauo eloquio custodire. Multum loqui

non amare. Verba vana,aut risui apta non loqui .Risum multu, aut excessum no amare. Lectiones sanctas libenter audire. Orationi frequenter incumbere.Mala praeterita cum lachrymis, vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, Deipsis malis de caetero emendare. Desideria carnis non perficere, voluntatem propriam odisse.

Praeceptis Abbatis in omnibus obedire, etia si ipse quodabsit aliter agat,memor illius dominici praecepti.Quae dicunt facite,quae autem faciunt,facere nolite.Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse,quo verius dicatur.Praecepta Dei factis quotidie adimplere.Castitatem amare.Nullum odisse. Zelum,& inuidiam non habere.Contentione non amare.Elationem fugere; seniores venerari.Iuniores diligere in Christi amore,pro inimicis orare.Cum discordatibus ante solis occasum in pacem redire. Et de Dei misericordia nunquam desperare. Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis. Quae cum fuerint a nobis die, noetuq; incessabiliter adimpleta, &in die iudicij reconsignata;illa merces nobis a domino recompensabitur,quam ipse promisit. Quod oculus non vidit,nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendi quae praeparauit Deus his, qui diligunt eum. Officina vero, ubi haec omnia diligenter operemur, claustra sunt monasterij, & stabilitas in congregatione.

DE OBEDIENTIA DISCI P VLOR V M.

Cap. V. DRimus obedientiae gradus est obedientia sine mora.Haec conum 1 nit his, qui nihil sibi Christo charius existimant propter seruiatium sanctum, quod proseis silini, seu propter metum geheneae, veIgloriam vitae aeternae. Mox ut aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si diuinitus imperetur; moram pati nesciunt in faciendo. De quibus Dominus dicit.In auditu auris obediuit mihi. Et idem dicit ductoribus. Qui vos audit,me audit. Ergo hi tales relinquetes italia

SEARCH

MENU NAVIGATION