Regula s. patris Benedicti, et Constitutiones congregationis Montis Oliueti. Eadem prorsus tàm antiquiores, quàm postremæ in unum hoc volumen redactæ, & rursus impressæ

발행: 1602년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

quae sua sunt,& voluntatem propriam deserentes, mox Exoccupati manibus, & quod agebant imperfectum relinquentes, vicino ob dientiae pede iubentis vocem facti sequuntur. Et velut uno momento praedicta magistri iussio, & perfecta discipuli opera in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur, quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. Ideo angustam viam a ripiunt; unde Dominus dicit. Angusta via est,quae ducit ad vitam; non suo arbitrio viventes, vel desiderijs suis, & voluptatibus obedientes; sed ambulantes alieno iudicio, & imperio in coenobi j s degentes , Abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam, qua dicit. Non veni facere voluntate meam; sed eius, qui misit me. Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo,& dulcis hominibus; si quod iubetur,non trepide,

non tarde, non tepide, aut cum murmure, vel cum responso nolentis esciatur. Quia obedientia, quae maioribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit.Qui vos audit,me audit. Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet: quia hilarem datorem diligit Deus. Nam cuna malo animo si obedit discipulus,& non solum ore,verum

etiam in corde si murmurauerit, eis impleat iussionem,tamen accini tum iam non erit Deo, qui cor respicit murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam: immo poenam murmurantium incurrit; si non cum satisfactione emendauerit. NEmo a suo superiore sibi delatum munus recuset; etiam si longe inferius ese

set,Pam sua conditio posthiaret;memor Asdemptoris hominum 'verbi. Filius inquit non venit mini rari sed ministrare,ci quanto maior es, humilia te in om

nibus . .

Abbati,ci Superioribus unusquisque, etiam in minimis obediat, qui vel in mianimo inobedi ens fuerit; primὸ cum eburitate eorrectus, non se emendauerit; s eundo grauioribuspoenis superiorum arbitrio puniatur .

DE TACITVRNITATE. Cap. VI.

42쪽

& humiliatus sum,& silui a bonis. Hic ollendit propheta s a bonis

eloqui js interdum propter taciturnitatem debet taceri; quanto magis a malis verbis propter p nam peccati debet ccssari. Ergo qu uis de bonis,& sanctis,& aedificationum eloqui js,persectis discipulis propter taciturnitatis grauitatem rara loquendi concedatur licentia:quia scriptum est,in multiloquio non essugies peccatum. Et alibi. Mors,& vita in manibus linguae. Nam loqui, & docere magistrum condecet; tacere, & audire discipulo conuenit. Et ideo si quae requirenda sunt a priore;cum otiani humilitate, & subiectione,& reuerentia requirantur;ne videatur plus loqui, tuam expedit. Scurilitates vero, vel verba ociosa,&risum mouentia, aeterna clausura in omnibus locis damnamus; & ad tale eloquium discipulum aperire os non permittimus.

SI quis nulla loci, temporis,ci personae basita ratione Monacticae disciplini, aegrauitatis oblitus, obscaena loquutus fuerit, ct impudica in fratris ,seu proximi scandalum protulerit bis in pane, aqua ieiunet si incorrigibilis extiterit; in carcerem detrudatur . Sub eadem rena unusquisque in publicis, Cypriuatis congrese us,ac sermonibus modestat eruet; ineptias, niloquia,contentiones vociferationes fugiat . Abbas stequenter Monactorum Cellas adeat, O insticiat; ne quis libros damnatos , ana, lasciuas tractantes habeat ; si quos inuenerit , huiusmodi comburat, ac detentorem acerrimis paenis puniat.

DE HUMILITATE. Cap. VII.

' Lamat nobis scriptura diuina fratres dices.Omnis qui se exal- tat humiliabitur; & qui se humiliat,exaltabitur.Cum haec ergo dicit,ostendit nobis omnem exaltationem, genus esse superbiae. Quod se cauere propheta indicat, dicens. Domine non est exaltatucor meum;neque elati sunt oculi mei. Neque ambulaui in magnis, neque in mirabilibus super me. Sed quidὸSi non humiliter sentieba; sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatus super matrem suam; ita retribues in animam meam . Vnde fratres si summae humi litatis culmen volumus attingere; & ad exaltationem illam cae

ci testem,

43쪽

lestem, ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur voti mus velociter peruenire,actibus nostris ascendentibus feala illa eri genda est,quae in somno Iacob apparuit, per quam ei descendentes Angeli, & ascendentes monstrabantur.No aliud sine dubio descensus ille,& ascensus a nobis intelligitur; nisi exaltatione descendere, ct humilitate ascendere.Scala vero ipsa erecta, nostra est vita in seculo, quae humiliato corde a domino erigitur ad caelu. Latera enim eiusdem scalae dicimus nostrum esse corpus, & animam, in quibus diuersos gradus humilitatis, vel disciplinae vocatio diuina ascendendos inseruit.

GRADVS PRIMUS HUMILITATIS. ,

RIM V S itaque gradus humilitatis est;s timore Dei

sibi ante oculos semper ponens, obliuionem omnino fugiat ;& semper si memor omnium, quae praecepit Deus.Et qualiter contemnentes Deum in gehennam pro peccatis incidunt. Et vitam aeternam,quae timen tibus Deum pr parata est,animo suo semper reuoluat. Et custodiesse omni hora a peccatis,& viiijs.Idest cogitationum inguae,oculo rum, manuum, pedum,vel voluntatis propriar ; sed & desideria carnis amputare sestinet.Existimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora, &facta sua in omni loco ab aspecto diuinitatis videri,& ab angelis omni hora Deo nunciari. Demonstrat nobis hoc propheta; cum cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit,d icens. Scrutans corda,& renes Deus. Et item. Dominus nouit cogitationes hominum,quoniam vanae sunt.Et item dicit. Intellexisti cogitationes meas a longe. Et quia cogitatio hominis cOfitebitur tibi.Nam ut solicitus sit circa cogitationes suas peruersas, dicat semper humilis frater in corde suo. Tunc ero immaculatus coram eo,s obseruauero me ab iniquitate mea.Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur, cum dicit scriptura nobis.Et a voluntatibus tuis auertere. Et item, rogamus Deum in oratione ; ut fiat illius voluntas in nobis.

44쪽

Docemur ergo merito nostram non facere volunt tem, cum c uemus illud, quod dicit scriptura. Sunt viae,quae videntur hominibus rectae,quarum finis usque ad profundum inferni demergit. Et cum cavemus illud, quod de negligentibus dictum est. Corrupti sunt,& abominabiles facti sunt in voluptatibus suis. In desiderijs vero carnis ita n0bis Deum ci edamus semper cile praesentem, cum dicit propheta domino , Ametcoanne desidςxium mensaa. Cauen. dum ergo est ideo malum desiderimn: iqia mors seςIm introitum delectationis posita est. Unde criptura praecipit dilacias. Post concupiscentias tuas non eas. Ergo si oculi domini speculantur bonos,& malos,& dominus de caelo tempe respicit super filios hominum; ut videat si est intelligen ,aut requirens Deum, & b adgelis deputatis nobis quotidie, die . noctu ; domino factori nostro opera n stra nunciantur; cauendum est omni hora fratres sicut dicit in Psalmo propheta ne nos declinantes in malum, & inutileν factos aliqua Eora aspiciat Deus ,& parcendo, nobis in hoc tempore, quia pius est. & expectat nos coniiciti in inclius; ne dicat nobis.in futuro. Haec fecisti& tacui.

S undus humilitatis gradus est; si propriam quis non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere ; sed vocem illam doinim imitetur dieentis . Non veni facere voluntatem meam, sed eius, qui me misit. Item dicit scriptura. Voluntas habet poenam, & necesssitas parit mrudam. l

d Ertius humilitatis gradus est; ut quis pro Dei amore omni ob dientia se subdat maiori,imitans dominum, de quo dicit Apostolus: factus obediens usque ad mortem. i

a Varius humilitatis gradus est; si in ipsa iobedientia duris, de

contrarijs rebus,vel etiam quibustibet irrogatis iniuriis,tacita conicientia patientiam amplectatur, & sustinens, non lassescat M vel discedat,dicente scriptura. Qui perseuerauerit usque in finem, lhic saluus erit . Item . Confortetus cor tuum ,& sustine dominum. Et ostendens fidelem pro domino uniuersaeua contraria sustinere

debere,

45쪽

debere; dicit ex persona sufferentium. Propter te morte afficina ut rota die; aestimati sumus sicut oves occisionis: Et securi de spe retributionis diuinae, subsequuntur gaudentes,&dicentes. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Et item alio loco scriptura. Probasti nos inquit Deus; igne nos Gaminasti; sicut examinatur argentum. Induxisti nos io laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro. Et ut ostendat sub Priore debere nos esse, subsequitur, dicens . Imposuisti homines super capita nostra. Sed di praeceptum domini in aduersis,& in iniurijs per patientiam adimplentes, percussi in maxillam praebent, & aliam; auferenti tunicam

dimittunt di pali ium; angariati mille passus,vadunt & duo milliaria, o cum Paula Apostolo falsos fratres, de peisecutioncs sustinent, &Waledicentes se, benedicunt. a

Vinius humilitatis gradus est; si omnes cogitationes malas

cordi suo aduenietes, vel mala a se abscondite commissa,per humilem consessionem Abbati non celaverit suo. Hortatur nos de hac re scriptura dicens. Reuela domino viam tuam,& spera in eo . Et item dicit. Confitemini domino,quoniam bonus:quoniam in sinculum misericordia eius. Et item propheta. Deli etiam meum cognitum tibi feci, & ininstitias meas non operui. Dixi, pronunciabo aduersum me iniustitias meas domino, & tu remisisti impietatem

cordis mei . .

SExtus humilitatis gradus est; si omni vilitate vel extremitate co-tentus sit monachus, & ad omnia quae sibi iniunguntur, velut operarium se malum iudicet,& indignum, dicens cum propheta. Ad nihilum redactus sum, & nesciui; ut iumentum factus sana apud te, & ego semper tecum.

Q Eptimus humilitatis gradus est : si omnibus se inseriorem, & vi-Oliorem non luna sua lingua pronunciet; sed etiam intimo cor dis credat affectu, humilians se,& dicens cum propheta. Ego autem sum vermis, & non homo; opprobrium hominum, &abiectio plebis. Exaltatus sum,& humiliatus,& confusus. Et item; Bonum mi. hi quod humiliasti me; ut discam mandata tua.

46쪽

OClauus humilitatis gradus est; si nihil agat monachus, nisi

quod communis Monasterij Regula, ves-maiorum cohorta

tur exempla.

NOnu, humilitatis gradus est; si linguam ad loquendum prohi

beat monachus,& taciturnitatem habens,vsque ad interrogationem no loquatur; monstrante scriptura:quia in multiloquio non

effugietur peccatumn quod vir linguosus no dirigetur super terra. DEcimus humilitatis gradus est si non sit facilis,ac promptu inrisu.Quia scriptum est. Stultus in risu exaltat vocem suam.

V Ndecimus humilitatis gradus est; si cum loquitur monachus, leniter Ic sine risu, humiliter cum grauitate, vel pauca verba, ct rationabjlia loquatur, & non sit clamosus in voce, sicut scriptum est. Sapiens verbis innotescit paucis. DVodecinius humilitatis gradus est; si non solum corde monachus,sed etiam corpore humilitatem videntibus se, semper isse dicet. Idest in opere, inmqnasterio, in oratorio, in orto, in via, in agro,vel ubicuinque, sedensambulans,vel stans, inclinato sit semper capite,defixis in terram aspectibns, reum se omni hora de peccatis suis existimans,iam se tremendo iudicio Dei praesentari existimet; dicens sibi semper illud,quod publicanus ille euangelicus fixis in terram oculis,dixit. Domine non sum dignus ego peccator leu re oculos .meos ad χaetutia. Et iteruui cum propheta. Incuruatus sum, & humiliatus sum usquequaque. Ergo his omnibus humilitistis gradibus ascensis, monachus mox ad charitatem Dei perueniet illam,quae persccta foras mittit timorem, per quam uniuersa, quae prius non sine sormidine obseruabatiabsque ullo labore,velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire; non iam timore gehennae, sed amore Christi, dc consuetudine ipsa bona, & deluctatione virtutum,quae dominus iam in operarium suum mundum a viiijs,&peccatis Spiritus ancto dignabitur demonstrare. b M. . I

47쪽

MIra humilitatis tractatio ob oculos Monachis 'versari debet, ct superiborMm conatibus serio re vi Abbas . stetit enim omnium fundamen iam virtutum est humilitas; ita initium omnis peccati est superbia . .

DE OFFICIIS DbvINIS IN NOCTIBUS . . i

p. VIII.

Hrimis tempore, idest a Caledis Nouembi is usque ad Pascha,

iuxta cosiderationem rationis octaua hora noctis surgendum est; ut modico amplius de media nocte pausetur, & iam digesti surgant. Quod vero restat post vigilias. a fratribus, qui psalteri j, vel le bionum aliquid indigent,meditationi inseruiatur. A Pascha autem usque ad supradictas Calendas Novembris, sic temperetur hora vigiliarum agenda . ut paruissimo interuallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, custodito; mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.

Hybemo tempore, dum silaus erit, ne eui detur occasio eundi ad eoquinam, aiqua praeter deputatos omnes arcendi erunt; accendatur ignis in aliqua aptacula,an qua commode omnes Monachi extra tempus exercitu, o diuini ossicii conuenire, ac stare posui;Yt culemur, ibiq; tempore silentra illud observent . extra tempus silentii illa totum loquantur, quae Monachos decent. Qui secus fecerit; mp ne, aqua ieιunet; conversus 'vero, o oblatas ignis accendendi debuis horis curam gerat.

QUOT PSALMI DICENDI SUNT

in nocturnis horis. Cap. IX. HVemis tempore praemisso in primis versu. Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuuandum me festina. In secundo ter dicendum est, Domine labia mea aperies,& os meum aim nunciabit laudem tuam. Cui subiungendus est tertius psalmus, &gloria . Post hunc, Psalmus nonagesimus quartus cum Antiphona, aut certe decantandus. Inde sequatur Ambrosianum. Deinde sex

Psalmicum Antiphonis. Quibus dictis, & dicto versu, benedicat Abbas.

48쪽

sECUNDA . 33

Abbas. Et sedentibus omnibus in scamnis, lagantur vicissim a fra

tribus in codice super analogium tres ectiones, inter quas tria responsoria canantur; duo responsoria sine gloria dicantur. Post teris etiam, vero lectionem, qui cantat,dicat gloriam. Quam cum incipit cantor dicere, more omnes de sedilibus surgant ob honorem,& reuerentiam sanctae Trinitatis. Codices autem legantur in vigilijs diuinae auctoritatis,tam veteris testamenti; quam noui; sed dc expositiones earum,quae a nominatissimis, & orthodoxis, catholicisci: patribus factae sunt. Post has vero tres lectiones cum responsoriis suis, sequantur reliqui sex psalini cum alleluia canendi. Post hos lectio Apostoli sequatur,ex corde recitanda, & versus, ct supplicatio letaniae. idest Κyrieleison, & sic finiantur vigiliae nocturnae.

V ALITER AE STATIS TEMPORE

nocturna laus agatur. Cap. X. APascha autem usque ad Galendas Novembris omnis visupra dictum est psalmodiae quantitas teneatur:excepto quod lectiones in codice propter breuitatem noctium minime legantur; sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam breue responsorium subsequatur ,&reliqua omnia ut supra dictum en) impleantur. Idest ut nunquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicatur ; exceptis tertio, & nonagesimo quarto psalmo.

Λ Resurrectione usque ad calendas Septembris sexta hora elapsa,ad mltitianumpulsetur ; a Calendis verὸ Septembris rique ad Calendas Novembris septima hora,idq; a Calendis Martis usque ad Resurrectionem observabitur. Matut num , Laudes Oscis A. Martie a Resurrectione, usque ad Calendas Auembris, propto noctiu breuitate,extra Chorum recιtari ab uno quoque possint. Quod reliquum est tempus post Matutinum, optime facient Monachi, si in pi' meditationibus sacrae Scripturae, lectione,alijsq; sanctis exercitiris, O celebratura in Missae praeparatione consument,idq; 'ot faciant obnixe hortamur in Domιno; ne ab Abbate increpent r. Vacationes a M atutino ita pro sua discretione ab Abbate dentur, ut omnes sintillarAm Earιιcipes,neque ob eas cultus omnino diuinus deseratur.

49쪽

3 PARS QUALITER DOMINICIS DIEBUS, VIGILIAE

agantur. Cap. X I.

Dominico die temporius surgatur ad vigilias, in quibus vigi-

lijs teneatur haec mensura. Idest modulatis ut supra disposuimus sex psalmis,& dicto versu residentibus cunctis disposite,& per ordinem in subsellijs,legatur in codice ut supra diximus) quatuor

lectiones cum responsorijs suis, ubi tantum in responsorio quarto dicatur a cantante, gloria. Quam cum incipit, mox omnes cum reuerentia surgant. Post quas lectiones sequantur ex ordine alij sex psalmi cum antiphonis; sicut anteriores,& versus, post quas iterum legantur aliae quatuor lectiones cum responsorijs s uis ordine quo supra. Post quas iterum dicantur tria cantica de prophetis, quae instituerit Abbas,quae cantica cum alleluia psallantur. Dicto etiam versu,& benedicente Abbate, legantur aliae quatuor lectiones de nouo testamento ordine,quo supra. Post quartum vero responsorium incipiat Abbas hymnum. Te Deum laudamus. Quo dicto, legat Abbas lectionem de Euangelio cum honore, & tremore stantibus Omnibus. Qua perlecta,respondeat omnes. Amen. Et subsequatur mox Abbas Hymnus. decet laus.Et data benedictione, incipiant matutinos. ut ordo vigiliarum omni tempore, tam aestatis quam hyemis aequaliter in die Dominico teneatur; nisi forte quod abst) ta dius surgatur: quia tunc aliquid delectionibus breuiandum est,aut responsorijs, quod tamen omnino caueatur, ne proueniat. Quod si contigerit; digne inde satisfaciat in oratorio, per cuius euenerit neglectum.

Bbas, vel maior in moro, Te Deum laudamus,Euangelium,Te dece reuerenter dicat; ratio autem ab Hebdomadario dicatur, O cietera de more

obseruari faciat. Responsoria lectionum non ab ipso lectoresed ab Hebdomadario Iegantur svem sus Nerὸ a le tore dicatur,qui postea ab Hebdomadario repetatur, At lector dicat Iube domne bene. At s Matutinum decantabitur,secus fra: quia tunc responsoria a Goro, O versus a cantoribus dicercntur . .

50쪽

solemnitas agatur. Cap. XII.

IN matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus

psalmus sine antiphona in directium. Post quem dicatur quinquagesimus psalmus cum alleluia. Post quem dicatur centesimus decimus septimus, sexagesimus secundus; deinde benedictiones,& laudes,lectio de Apocalypsi una ex corde,& responsorium, & Ambrosianum,& versus,& canticum de Euagello,letaniae, & completu est.

QVALITER PRIVATIS DIEBUS MATUTINI

agantur. Cap. XIII. Diebus autem priuatis matutinorum solemnitas ita agatur,idest sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona in directu, subtrahendo modice,sicut Dominica; ut omnes occurrant ad quinquagesimum,qui cum antiphona dicatur. Post quem alij duo psalini dicantur secundum consuetudinem ) idest. Secunda feria psalmus quintus,& trigesimus quintus. Tertia seria quadragesimus secundus, & quinquagesimus sextus. Quarta feria, sexagesimus tertius. sexagesimus quartus. Quinta feria,Octogesimus septimus,lla

octogesimus nonus . Sexta feria,septuagesimus uintus,& nonagesimus primus. Sabbato autem centesimus quadragesimus secudus,& canticum deuteronomi j,quod diuidatur in duas glorias.Nam caeteris diebus canticum unumquodque die suo ex prophetis sicut psallit Ecclesia Romana) dicatur. Post haec sequantur laudes; teinde lectio una Apostoli memoriter recitanda. Responsorium, Ambrosanum,uersus,canticum de Euangelio, letaniae, & completum est. Plane agenda matutina,vel vespertina non transeant aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio Dominica omnibus audientibus dicatur a Priore propter scandalorum spinas,quae oriri solent; ut conuenti per ipsius orationis sponsionem,qua dicunt, dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris; purgent se ab huiusmodi vitio. Caeteris vero agendis ultima pars eius Orati nis dicatur;vt ab omnibus respondeatur,sed libera nos a malo.

SEARCH

MENU NAVIGATION