Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

Lysis & crisis erronea etiam in inflammatione tonsillarum, uvulae &e. Obserulitur. At Omnium autem freti uentissime tonsistarum 1uppuratio odcurrit; vario eventu, prout aut introrsum, quod saepissime, aut extrorsum, quod quandoque contiugit, pus effunditur. di prius, metus est, ne pus in glottidis aperturam dilabatur, cum praeientaneo suffocationis perieul ri liinc omni opera curandum est, ut antrorsum rumpatur, & in Oris estuum erudiet colleetum pus. Ejusmodi autem Ebsee 1us continuo remediorum emollientium ustigui sponte rumpuntur, aut phar)vgo modebent persundi. Lanceola autem pertunderetκles abicellus in imis faucibus periculosum esset, cum aliae partes sacile vulnerari ponsevi, dum aegri prae angustia, dolore i c. mOVene se. Invenerunt ergo chirurgi instru-nrentum, quo tutissime hoc perfici possit. Tu.bo enim cavo satis longo occultatur lanceola, quae per alterum ejus extremum apertum protrudi potest, simulque pro lubitii sie firmari,

ut nonnisii ad unam alteramve lineam eminere possit, prout magis minusve profunde in locum suppuratum demergere convenit lau-X LSO

332쪽

ceolam. Unitur Antem lanceola elateri, qui facit, ut aperto abseessu, dum digitum prementem removet chirurgus, ilico in tubura retrotrahatur lanceolae cuspis, & occultetur denuo. Sic nullum periculum est vulnerandi partes vicinas, & ad quemvis locum in faucibus eoia spicuum lanceolas cuspis commode postest applicari. instrumentum hoc Ga. renyeot ab descripssit, & delineavit.

Nonveata trai te de chirurgie. T. I. p. 317.

Ubi vero profundius haeret abscessus in

ipso cosophago, cum sensibus non pateat locns assectus, pertusto tentari nequit; sed solo iis ii emollientissimorum remediorum ten tandum est, ut quam citissime rumpatur apo stema. uam horrenda antem mala fieri possint, antequam abscessus tali loco hercias rumpatur, docet sequens casus. ab Puella sanissima, septemdecim annos nata corripiebatur periculosissima angina, una cum Valida febre. Cumque jamjam suffocandam credebant omnes, subito praeter omnem spem detumuerunt fauces, verum successit dolor cum ponderis gravantis sensu circa sterni sumitatem , ubi illud claviculis jungitur. Simul sensit molestiam in deglutiendo, quae . quo tidie iuere vit, doneu laudem puram etiam

333쪽

tquam deglutire tentans convelleretur ilico horrendum in modum , & mortue instar jaceret. lndicabat digito aegra assetfiuin locum,

neque tamen ullus tumor examinanti medico ibi apparebat. Conclusit tamen medicus, materiam inflammatoriam subita metastasi octi O-Pla istam occupasse, atque tumorem fecisse, qui a deglutiendis irritatus acerbissim uni dolorem , & horrendas convultiones eXcitare

i lolii imo somento externe applicato, &. blando vulnerario de et in potat', post triduum crepuit abseeli his, & puris copia & foetore fere iussoeabatur aegra. Potata au em iurga aquae calidae quAntit 8 te, & vomitu rejedia, eluebatur nil fera a tantis mulis, quae per binae- 1lre spatium toleraverat, posteaque se bene habuit.

Atius exitus est , tumor scirrhi formis, liti in tonsillis subiit de relinquitur. Tunta etiam subinde moles est tonsita. rum in ammatarum, S partium adjacentium, ut aeger inde suffocetur, nisi generosa ni thodo antiphlogi itica malum ilico frangatur. Periculosissimae autem omnium sunt meis stases ad enuephalon qui ad pulmones. Si

334쪽

angina subito finita es, in pκimonem id malavi

ab Celsus L. 4. e. a.

Etii pessimi ominis sit, anginam gangrae.

na terminari, interim tamen funesta haec progrinosis loeum habet, dum notabilis faueium pars post validam inflammationem gangraenescit. Si enim in parvo tantum loco tale quid Observetur, neque malum proserpat, Altaque 'spes superest; quod imprimis sequenti casu

patet. Mulier ansorum seXaginta & trium, optimi habitus, & validis laboribus assueta, corripiebatur angina aestate media. Nihil in faucibus apparebat, sed vox rauca erat, &acutum dolorem sentiebat circa cartilaginem cri eoideam ; simul aderat intensa febris. Post largam venae sectionem, & purgans anti phlogisticum, atque molissimum cataplasma collo applicatum continuo , levabatur quidem morbus, & multum diminuebatur febris; sed quarta die morbi anxietas circa praecordia, VOX admodum rauca, & decubitus in lecto impossibilis, malum dabant omen. Sequentidie febre omnino libera erat, vox melior 3 fauees humide apparebant; verum dolorem in pectora molestum percipiebat, uvulaeque pars inferior nigrieabat. Augebat mecum fu-

335쪽

3asnesti eventus, quod post molestissimam noctem toleratam, sequenti die vacillaret pulsus, jaceret hebes, nullum amplius dolorem sentiret, uvula manente in eodem statu. Oetavo tamen morbi die incepit uvulae extrsimum, hactenus nigrum albescere, omniaque symptomata minui; & undecima morbi die uvnia naturalem colorem recuperaverat, atque

a gravissimo hoc morbo evasit mulier.

METHODUS MEDENDI ANGINAE INFLAMMATORIAE.

I. Cum illa anginae inflammatorie speetes, quae vel in ipsa pulmonilli fistula, vel circa laryngis superiora sedem habet, Omnium pessima sit. & citissime lethalis; essicacissima simul & semel adhibenda sunt auxilia adeoque & ejus cura praemittitur; quia hae intellesta iacile cognoscitur, quid in reliquis anginae inflammatoriae speciebus agendum sit. Solam inflammationis curam, quae resolvendo fit, hic locum habere posse, facile patet ; gangraena enim in his locis validam inis flammati em sequens lethalis semper est; δccum suppurationem comitari semper soleat

336쪽

sugmentum symptomatum, quibus stipatur inflammatio, neque haec poterit exspectari e

prius enim suffocq retur aeger , antequam n 3-tus hic abscessiis mainrescere posJet. Si Atini ergo examinandum est, an in 'Ammatio adhuc talis sit . ut sperare licest, illam restit venis do curari posse. Hoc novimus, si recens fuerit morbus, nullaque adhuc signa incepte silp-purutionis, vel natae gangraenae adfuerint. uaenam autem requirantur ad inflammationis resolutionem in prioribus para graphis emplicata sunt; tideoque tantum superest, ut videatur , quaenam praeter generalem inflammationis curationem in ancipiti hoc morbo notanda sint.

I. Sanguinis miti sio hie primarium reme. dinna est; cum per illam , minuendo copiam,& impetus humorum ad stiperiores partes imminuatur , & fibrarum strictura solvatur. Cum autem in hoc morbo adeo praeceps discrimen sit imminentis suffocationis , si tumor inflammatorius augeatur, requiritur & ii ita& magna misso sanguinis, & quidem eo usqlle, Ut tanta debilitas oriatur, ut nullus metus sit, tumorem inflammatorium vel a copia, vel ab impetu humoris vitalis, increscere posse. Si Autem recrudeseant minacis morbi symptoma.

337쪽

327ta, repetenda erit venae sei hio ilico, cum nullam moram ferat tam cito lethalis morbus: praestat enim, ut exhaustus sungitine, langueat aliquamdiu aeger, quam ut suffocetur miserrime. Liuia autem tanta saepe est talium anginarum velocitas, ut inopinato sustbeentur aegri etiam illo tempore, tum remedia adhibentur; acerba prognosis praemittenda est: ne subita mors audaci, quamvis necessariae, v ene sediloni adscribatur potius , quam morbi vehementiae. tΡraemissa larga venae sectione sanguisugae circa collum & retro aures adplicantur, cum maximo aegri levamine; ob lentam enim vitalis humoris evacuationem minus debilitans. Neque tamen semper hirudinum usum Venae

sectio precedere debet, uti Cl. Mis laetis a

monet; in tenerioribus enim haud raro solo hirudinum usu morbum fugatum fuisse multa exempla probqnt. Si itaque febris vel levior modo, vel nulla plane adesset, vel debiliorem reperirem aegri constitutionem, venae sestionem hirudinibus non praemitterem. HHe tamen monendum, quod si aliquid ab egregii istius auxilii virtute exspectare velis, octo, decim, vel duodςcim simul collo admoven-dda, nec prius removendas esse, donec istilis

338쪽

dem sponte decidant; sanguinis autem ex p' a. gis stillicidium, calida diu promovendum. Salomon casum refert, ubi eo ipso quasi tempore, quo hirudines fugereut, respiratio disseit Iima in naturalem mutabatur, ita , ut infans ex sommo expergefactus, sani instar laetus Aalacris obambularet. μι) Michaelis l. e. p. a Q.

Voluerunt aliqui venas raninas pertundi oportere; sed praestat certae venae jugularis sectio. Atque Tulpius a) jam sunestos evenistus notavit, dum aegri venarum raninarum se. ctioni tantam inflammationem comitterent.

2. Enematum usus in hoc morbo eximius est; at emollientia primum, dein ecco- protica, ter quater de die injecta. Nocent acriora Omnia, purgantia, utpote quibus inflammatorius in corpore stimulus increscit. 3. Victus atque potns tenuissimus sit, ' lenissimus. Cum angina inflammatoria aeutissima sit, & nisi cito resolvatur, subito necet, de cibo non adeo solliciti sumus, cum facile inediam tolerarent aegri brevi hoc tempore, & solo p0tu sustineri possitit, imo ple..rumque ob doloris acerbitatem, anxietatem intolerabilem, es febrim acutam comitem quaevis

339쪽

vis oblata respuant. Solum ergo laes is serum Vel lac tripla aquae copia dilutum hic sussi.

cient. Omnia autem haec tepida summenda sunt, ne a frigido potu inflammatas partes alluente Rugeantur omnia mala. Ubi vero la-lrynge inflammata deglutitio ob acerbissimum dolorem impeditur, eadem per clysmata inji- ci possunt, ut sustinetur vita, & caveatur nimia corporis eXsiccatio. 4 Nitrosa, subacida medicamenta. Mi X-turae antiphogisticae; decoctum hordei, altheae, cum nitro, addito Oxymelle, syrupo ribesiorum, berberum &e. Nil autem laxandis inflammatis par- tibus magis conducit, quam vapores tepidi emollientes faucibus continuo eReepti, &: EX terna ejusdem generis fomenta collo ap- plicata. Hunc in finem tepida emollientia herbarum decocta, aut infusa, ore conti uenisi tur, ut vaporibus hisce inflammatae partes' relaxentur, & resolutionis negotium omnimodo promoveatur. Fomenta etiam & ca- taplasmata ex iisdem remediis parata, atque externe applicata in eodem scopo adhibentur. 6. Monuit illust. ietemus a , nullum sere morbum acutum inflammatorium angina

magis esse volubilem. Familiare enim est in

340쪽

praxi videre, quod unius lateris tonsillam Ozeupans inflammatio minuatur subito, & auterius lateris tonsillain assiciat. Neque hoe tantum, sed & ad alia, & saepe etiam satis dissita corporis loca tendit. In splenem dolorem prodesisse levatis saucibus legitur. b In Pelemarehi uxore, quae angina laborabat . cum multa febre, sed a vena siluuium, suffocatio ces avit quidem, febris perseveravit,& ad quintum diem sinistrum genu tumor &dolor occupavit; simulque circa cordis regionem aliquid coacervari, & strepitus in pectore studiebatur. c Alle anginosae mulieri dextra manus y crus doluit; sns eatio vero tertia die remisit. d) Hinc remedia derivantia in angina curanda non tantum hΗe spe adhibentur, ut a partibus assectis derivetur impetus, & copia humorum, dum interim pristinam sedem occupat morbi causa materialis; sed etiam- docuerunt observata, per eadem remedia, quandoque impetrari posse, ut materialis causa morbi locum mutet, & in alias transeat partes. At tunc praecipue es pis passidis, cucurbitis scarifieatis & secis, & sinapi sinis dolio & pectori applicatis loeus ense videtur, si signa appareant, materiam morbi locum suum deserere, & ad pulm0nes de

SEARCH

MENU NAVIGATION