Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

311쪽

30 IVerum nata in angina inflammatoria surditas ab hae cfusa tollitur, sedata inflammatione ; saltem utphirimum. Per plures enim dies, dum suppurabatur talis angina, surditatem perstitisse novi; rupto abscessu tamen

restitutus iterum auditus. Ex illis, quae in paragraphis praeceden tibus habentur, patuit, anginas inflammatΟ-rias sic in quinque species distribui, pro vil-riis partibus assectis. Simul enarrata fuerunt illa symptomata, quae comitantur singulas . atque eX harum observatione habetur anginarum evidens diagnosis. Simul etiam ex iisdem poterit erui prognosis, quae docet Omnium periculosissimas esse illas, quae respirationem impediunt; mimis antem discriminis habere reliquas gnginas, quae solam deglutitionem, libera manente respirationeJaedunt. Inter illas vero anginas, quae respirationem impediunt, pessime habetur, quae circa laryn-gem haeret; perieulosior inter anginas, de glutitionem solam lφdentes, restimatur illa, quae absque ullo tumore vel rubore in faucibus conspicuo acerbissimum dolorem facit in prima deglutitionis actione. Atque etiam constitit in prognosi pro generali axiomate haberi possis, omnium maxime lethales estis

312쪽

3 2 anginas inflammatorias, quae nullum tumorem vel ruborem conspieuum habent; reliquas autem, quamvis satis molestas, saepe minus diseri minis habere. uamvis autem occurrant saepius angine illae, hactenus deseriptae, solitariae; tamen quandoque contingit, inflammationem plures partes 1imul occupare in ipso etiam morbi initio I aliquando etiam observatur, natam Cirisca liseu loca inflKmmationem latius dispergi, sicque, concursum nasci plurium malorum. Patet autem satis, eo dissiciliorem cura u&re morbum, & lethali exitu magis funestum, quo plures harum anginarum species 1imul conspiraverint, simulque eo plura, & saeviora symptomata secutura esse. Sequenti autem paragrapho enumerabuntur praecipua , quae ex tristissima tot malorum complicatione observantur , antequam mors finem imponat his angustiis, Omni humana patientia certe majoribus.

Dum in angina inflammatoria respiratio impeditur, pulmo satis explicari nequit; un- de eor dextrum non poterit contentum suo

est.

313쪽

cavo sanguinem expedire, propellere per a teriae pulmonalis angustias in cor sinistrum; adeoque incipiet accumulari sang'is in pulmone , & cordis dextro cavo. Non poterit ergo auricula dextra E . sinus venosus dexter evacuari, adeoque & in his cavis fiet sangsinis aggestio. uare sanguis venosus a toto

corpore redux per Uenam cavam superiorem& inferiorem non poterit ingredi haec cava jam repleta; distendentur ergo & venae. Sed omnis sanguis venosus a labiis, lingua , facie redux, per jugularem imprimis externam, redit ad cor, dum sanguis a capitis interio. ribus partibus per jugularem Venam internam movetur. Ubi ergo impedita respiratione sanguis per venas jugulares libere transire

nequit, omnia Vasa sanguinea, eXternarum atque internarum capitis partium distendentatur magis magisque ; cum arteriae pergant sanguinem adferre, dum interim venae illum reducere nequeunt. Tumebunt hine fauces,

labia , linguit &c. Oculi rubebunt sanguine suffosi, & horrendum in modum protubera, bunt , lingua tumens ore amplius continuri

non poterit; hinc foedo spectaculo livida Scintorta prominebit, spuma simul eX Ore prodeunte. Cum autem Caudem causam vasa

314쪽

sanguinea per encephalum. distributa sangui.

De turgeant, e imprimetur mollis en cephali pulpa; unde Visus, auditus, tactus hebetes finiat, omnesque cerebri functiones turbantur, tandemque delentur integre; sterior autem a d. est, dum viscida spuma totum Os , fauces , &pulmo repleri incipiunt, & distentis ussis sanguineis pulmonis, a frea hujus cava, angustuntur. Unde miseri aegri omnia ea patiuntur,

ae illi, qui laqueo suffocantur; in hoc tamen longe infelici 0res, quod lente & per gradus gusta haec mala pati debeant. Ubi autem noli adeo impedita respiratione, partes inflammaiatae si tumentes vicinas ipsas externils jugula.

res venns angustant, tunc ab en cophalci redux sanguis adhuc satis libere per internas Uenas jugulares transire poterit, dum interim

Dei es , labia, lingua, oculi turgent admo. dum. Verum ubi aliquo tempore duravit externarum jugularium venarum compresso, repletis omnibus vasis sanguineis, quae ex te ζ-nis capitis partibus prospiciunt, Omms sAnguis , cum ex civino corde per arterias caro. tides pellitur, per internae carotidis ramos transibit, adeoque omnes cerebri functiones turbabuntur ob nimiam repletionem. Omnia

haec symptomata succelligo sie fieri videmus,

315쪽

3Q3 i iii ii mine etiam sanissinio, collari nimis adstricto, venae jugulares eXternae compri- mantur. Cum autem & plures venae colli, cervieis, & superioris partis pectoris, tami ad musculos, quam ad integumenta harum partium distributae, in jugulares venas se eX

Onerent, patet ratio, quare rubor, tumor

No. per haec loca dispergantur. Postea incurκ angiluae inflammatoriae notabitur, pro bo-mo signo haberi, si collum & pectus rubeant: d patebit tune, hoc tantum verum esse, quando materia inflammatoria , internas parites obsidens, bona metastasi ad eXteriora transsit, tuneque simul semper adest levamen paretium prius Oblelsarum. In hoc autem casu, dum impedito sanguine per pulmones transi tu, adeoque Venarum evacuqtione sublata, talis tumor es rubor in collo, cervice,& periflore oriuntur, nullae anginae suffocantis le-Namen percipitur, adeoque merito pessimi ominis hoc siguum habetur. Ita in Angi mosa a), quae apud Bitonem decumbebat, prima die jam aderat tumor subruber, durus, incer- vice & utraque pectoris parte; Verum CX 'trema frigida & livida, respiratio sublimis, tus per nares rediens, & deglutitio imp Ω sibilis simul aderant; adeoque coustabat, nouII EX

316쪽

ex bona metastasi, sed eX augmento morbi haec symptomata originem traxisse; unde Aquinta die periit. Cum autem frontales venae & raninae dictae sub lingua decurrentes, jugulgrium ven rum rami sint, patet iacile , quare & illae varicosae tumeant. a) Hipp. Epid. 3. Aegr. 7. Cum autem haec symptomata in pessimis anginis inflammatoriis observata accuratillime colligerunt Veteres medici. Ita Hippocrates a) habet sequentia: A c naviae Oscata lomos beatur, di in faucibus magis urgeri vide tur, di neque salivam attrahit , neque aliud quidquain. Et oculi doleme, prominent ve- De frangulatis; ta per eos intente intuetur . neque eos convertere potest et crebrosingultie exilit, facies V fauces intenduntur, imo etiam collam. Deuentibus vero nihil mali habere videtur ; V cernit, audit seu us, ta praesu ocatione non intelligit, neque quid dicat,

audiat , aut faciar ; sed jacet ore hiante sal

sam emundens. Haeo cum faciat , quinto , aut septimo, aut nono die moritur. a) Hipp. de morbis L. IlI. T. VII. p. 68.

Cum autem tanta portio sanguinis corde sinistro expulsi per carotides & Vertebrales. arterias caput petat, ut unam tertiam totius'

317쪽

3o 7 crediderit Ma lignis ad minimum aequare;

patet ratio, quare impedito sanguinis venosi in cor dextrum transitu, facies, oculi &e. magis turgeant & citius, atque hebetemur cerebri funditiones, antequam in reliquo corpore magnae mutationes adhuc Observentur.

Exitus primae specier. Varios nune modos exponimus , quibus diversat anginae inflammatoriae species terminari l lent; atque omnium primo de vario anginae trachealis eventu sermo erit: seque n. tes autem in hac tanginae specie exitus obier

vantur.

i. Resolutio. Omnis enim cura antiphio. gistica in eo versatur , ut in benignam solutionem inflammatio abeat. Atque eo certius liniae nullum eventum sperare datum est, si ab initio par morbi veheinsentite medicina fiat. At non semper est in medico, aberrantes na turE motus coercere, Eut omni etiam stillio adhibito orituros abscessus praevertere. Hinc alia, plerumque infausta ecisis aecidit , omni V a EVO

318쪽

3oxaevo Observata, at nostris temporibus soler. tius descripta ; crisis nempe erronea, Communis omnium inflammationum exitus, a lymphae coagulabilis ex sanguine ad inflammataetpartes metastasi. Interest sane, ut in dilu- citanda hae erronea crisi paulo longior sim, cum & reliquorum viscerum inflammationes, ex ordine nune pertractandae, crises tales e roneas passim exhibeant. Ut Rutem clarius pateat, quaenam sit liq-rum metastasium natura, primo de indole hujus erroneae cris eos universim quaedam eXpOnam, additis dein iis accidentibus, quae iii hoc anginae inflammatoriae exitu particulariter ob servantur.

Praeclare de hac doctrina meritus est G. Michaelis a , qui proprio libello erudiatissime hane doctrinam prosecutus est, atque

tum de crisi hac erronea in genere, tum praecipue de membranacea angina e X omnibus scriptoribus varias observationes, diversas. que audiorum opiniones in unam summam collegit, atque recensuit. a Cl. Michaelis de angina polyposa, sive membra

319쪽

I. Inorganicae plerumqne concretiones sunt, fluidi cujusdam congelatione ac inspiΩfatione ortae. uamvis Morgagnius etiam atque Mollius a) evidenter continuatis rubris vasis intimam illarum substantiam permeari

viderint.

Stoli ratio messendi T. III. p.

Non raro fluidiori forma in variis corporis humani cavis reperitur, ut pultis adinstar content1 viscera ubique obducat. uam primum autem materies haec densius coagulatur, pseudomembranae nascuntur, quibus tanquam totidem praeternaturalibus vinculis viseera inter se, atque ambientibus partibus noctuntur. A transsudante enim atque dein coagulata materia in inflammationibus e. g. thoracis, pulmones intermedia pseudomembrana firmissime cum pleura cohaerent. EX-emplum insigne repertae ejusmodi pseudomembranae, Mollius a adfert. Sartor 27. a norum ex peripneumonia decumbens, Octava morbi die mortuus. Sectum cadaver se quentia exhibuit. M Reelinato sterno apparebat pseudomembrana pleuram anteriorem& lateralem utriusque cavi thoraci ei obve-1tiens, flavicans, mollis, facile & deglu.benda, & lacerabilis, quae ve videbatur esse

320쪽

3Io recens nat'. Insta pulmonem utrumque, qua septum transversum respicit, reperta membrana priori omnino simillima, & puI- monum basim cum diaphragmate leviter cDr1nestens. Membrana alia, sed tenaci stima, sex hie inde lineas crassa , & e plurimis veluti laminis conflata, aegerrime, & non nisi magna adhibita vi dilaceranda anteriorem petieardi faciem, & vicinam diaphragmatis portionem obtegebat,ῖcum iisque firmiter cohaerebat, ita tamen, ut absque alter-u rius laesione potuerit deglubi. Haec membrgna ex albo flavicabat, & ptarimis, manifestissimis, nudoque oculis conspieiendis sangui seris vasis in ramulos excurrentibus, &p r omnem ejusdem membranae substantiam dimissis, interstinguebatur. Hane vetustiorem membrana alia tegebat, recens nata, sia cile laceranda, absque vasculis, & flava.

a) Stoli ratio medendi T. III. p. 39O.3 LymphMicam harum concretiosum naturam esse, primus omnium Senac a) statuit, cum polypos cordis alios rubros, seu sanguineos, alios albos, seu lymphaticose Ie , demonstraret. Maximam assinitate nilymphae hujus coagia labilis eum crusta pleuriti- ea Observari, idem Senas , institutis in hune finem

SEARCH

MENU NAVIGATION