De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

vias incedebat, tanta vultus, atque animi hilaritate, ut triumphum agere videretur ; neque impediebatur fraeno, quominus Deo supplicaret, moneretque homines ejus ut legi parerent, si salutem. consequi sempiternam vellent. Erat concursus hominum ad spectaculum supra, quam credi potest, magnus, partim ex op .pido, quod est imprimis maxime populo Ium, Partim eorum, qui studiis litterarum erant addicti, quique Focheum per id tempus confluebant, ut merito quisque suo aliquem obtineret gradum honoris,& dignitalis ; partim christianorum, qui ducti pietate, & religione circumquaque

ex agris, pagisque convenerant. Juvenis autem Κuo-Μattheus-on , quem Episcopus ad sanitatem inter vincula conversum summopere diligebat , gratiam amori , & beneficio illius singulari r

laturus , dum ad supplicii locum veniretur, numquam ab eo discessit . Accidit interea tanta frequentia hominum , rerumque perturbatione , ut Episcopo pileus Sinicus vel decideret, vel auferretur. Hanc ipse rem ut animadvertit, dignam se animi constantiam , & tranquillita tem praeseserens , ad satellites versus , eja vor , ait, pilem mihi e capite deeidit : quare eum rursum capiti imponitote ;at lue haud multo post , cum illi prae multitudine pes compressus , detractumquo

152쪽

. ORDINIS PRAEDIC., r Iealceamentum suisset, continuo magna frontis serenitate conversus, petiit, ut pedi calceamentum restitueretur. Denique per portam,quae ad occidentem solem spectat, ex ambitu moenium egressa nefaria manus, pontemque sublicium praetergressa , qui pons passus prope xxx. a moenibus aberat, cum paullo adhuc processisset ,

jussus est a satellite martyr sortissimus, ut inlato laxo, quod in media erat suburbii Via, genua flecteret. inod ubi invictus Christi miles intellexit et Faullatam , inquit, mane, spatiumque mihi, dum me

Neo ipse commendem , eoneedito. Ea re impetrata Deum oravit; sa loque precandi fine , respexit retro, laetoque vultu lictorem intuens, Iam, inquit Coelum pe- ιο . Hac re audita, carnifex manum ibi copi pilo imponens, scapulasque ejus iis nil er tangens, quam aveo, inquit, uuave nise s Cui Sansius, ergo Dei legem coli to, si salvum te eupis esse. Tum eum hortatus ne metueret, genua flectit, ac licior continuo gladio , unico ictu, caput abscidit Μartyris , viamque patefecit , qua beatus animus ad caelestem triumphum evolaret. Matthias-Fu, ut sanguinis colligendi sacile christianis potestas esset , tapete attulerat, quod humi ad supplicii locum sterneretur. Sed satellites concedendum non putarunt, quod id apud Sinenses fieri non consuesset'. -Neque eo se

cius .

153쪽

r E DE MARTYR. SINENS.

cius reperit christianorain pietas, qua ra tione sanguis martyris colligeretur . Nam vir diligens imprimis Ly-Benedictus ethinnici cujusdam opera usus nomineChin-Vl-Yuen ad lapidem, solumque cinerem spadii gendum curavit; eumque postea cinerem martyris sanguine imbutum collegit. A scisso martyris capiae, satellites continuo quatuor cadaver ad locum , qui prope moenia esset, intulerunt, ibique quadrantis horae spatio relictum, poti in agrum importarunt , ubi deponi corpora illorum solent, qui extremo sint affecti supplicio,

passibus a muro ccclxxv. , atque in limine loculi unius eorum, qui sunt in agro, collocarunt. Cainit autem c quoniam est in more Sinensium positum, ut turpi quindam modo collocetur , ut transportarinna cum corpore facile possit) Μatthias hujus declinandae infamiae caussa, num -- rata satellitibus pecunia, impetraUit, ut

seorfim; a eorpore sacco inclusum , in quem erat immissas sanguis, transportaretur . Aderant, dum haec gerebantur .

Μatilitas ipse, & christiani, diligenterque

omnes cavebant , ne ab ethnicis cognoscerentur. Ac multa jam nocte, quum ethnici omnes. inde cinnatum abrissent . christiani, cum solos jam esse 1 e animadverterent , magnam vim lacrimarum eia undere , a quibus tamdiu, metu coacti, magno conatu temperaverant, & sangui

154쪽

ne prosus as pastoris vestes rigare coepe- , Tunt a cujus alii interea pedes, alii manus deostulabantur ; alii summam in eum pietatem maximis significationibus testitae abantur; alii denique patrocinium illius implorabant . inum enim praeclarissimus Antistes, & martyr Viveret, ita gesserat erga christianos se, ut pater esse illorum videretur. Quare hoc illi modo patri optimo , ac benemerenti parentabant. LXVIII. Horis sere ante mediam no- Epistolis Iu-ctem duabus , Μatthias-Fu Sinensis facerdos , de quo supra demonstratum est, nicosque imis una cum aliouot christianis inventum feretrum, vestesque , quibus martyris cadaver ornaretur, paratum ivit, relictis

aliis, qui custodiendi corporis caussa, quusi in vigiliis manerent. Rebus omnibus, ruae ad illud pie , decenterque sepelienum pertinerent, paratis, postero die Μa thias , qui nullo labori se vinci patiebatur, in agrum, in quo erat corpus locatum,

venit ,' cumque factus magnus ethnicorum concursus esset, ut quae fierent, videre , impedireve , ne martyri id officii

genus praestaretur , possent, necesse suit. ut ille praesidio usus custodum carcerum Quaesitoris trium, qui bene in nostros animati essent, artet adbibita loco cedere omnes faceret, ut di bere, quod in animum induxisset, perficeret. Hisce amo iis , vestes omnes sanguine .conspersas,

155쪽

catenas, manicas , pedicas , & cetera, quae ad martyrem spectabant, ut Partes inde christianis Sinensibus distribueret, quodque reliquum fuisset, Siamum, Μanilam , Romam, alioque mitteret, coi- legit, quod Domini canis martyri sociis in carceribus asservatis hanc curam suscipere non liceret. Jam meridies initabat, quo tempore corpus Sansii ita , ut par erat , ornatum , inque se retro collocatum fuit . Sed dispositis rebus omnibus, cum proxime in montem sanctum, ubi condi christianorum cadavera consueverunt , deserendum esset , opposita subito obstacula sunt , avaritia improbitateque Mandarini, qui agro, in quoreorum corpora sepeliuntur, praesectus erat, ut qui diceret, ni sibi argentei nummi triginta numerarentur, se numquam, ut idem corpus alio transferretur, passurum. Etsi quinque se illi numeraturum Μatthias promitteret tamen quod Μandarinus ex eo genere hominum esset, qui mediocri esse contenti lucro non possunt, nihilque de priori petitione remitteret, con silio Μatthiae usi christiani ad praesectum carcerum confugerunt. Sed cum is eorum postulatis satisfacere recusasset, ad Praesectum carcerum . quaesitoris , cujus egregia erga Diagium , Alcoberumquα voluntas erat, sese petitum auxilium contulerunt, qui eos hortatus, ut bonoamj-

156쪽

mo e ent, proinisit eam rem sibi curae futuram . Post decretum ita , ut nostri optarant, tulit, agrique Μandarino , ne christianis resisteret, imperavit . Is, ut erat pecuniae cupidus , certior fieri voluit c neque vero is solum , sed etiam is Pater ejus , ac mater ) a praesecto ne latum , an confictum huiusmodi decretum fraude christianorum esset. Cum

que inquirendo comperisset , nihil sibi

fuisse, nescio praesecto, a nostris nunciatum, etsi invitus, atque aegre serens, tarmen corpus tradidit; acceptumque christiani in sepulcrum ad montem intulerunt. Jam sanguis martyris ab ethnico ita, ut illi datum in mandatis erat, collectus, in manus Matthiae pervenerat. Sed , qu

niam ei, qui collegit, singularia quaedam,

ac pene limitia prodigiorum evenerunt , postulat omnino tempus, ac ratio, ut eo

rum distincte hoc loco mentio fiat, nequid nos dissimulasse quisquam existimet, quod

in Dei gloriam, decusque martyris reaun dare ponit. LXIX. Itaque cum satis tuto nemini christianorum negotium sanguinis martyris colligendi dari posset, propterea quod

periculum esset, ne ira in nostros incenderetur Μandarinorum, qui continenter caussas maiorem in modum in christianos saeviendi aucupabantur, Ly-Benedictus , cujus fides imprimis . ergaque Europaeos K sacer

jamque amo teri ac pietate iii Episco. puni incendi

157쪽

3 6 DE MARTYR. SINENS.

sacerdotes observantia, atque hospitalitas, magna omnium consensione commendari solet, Chin-Ul-Yuenum ad id negotium adhibere cogitavit , - quod eo ethnico viro familiariter uteretur . Atque is quidem minus ad rem gerendam idoneus videbatur , propterea quod tam improbis , saevisque moribus esset, ut uxorem excedere domo cogeret. Accedebat superstitio, qua fiebat, ut non errores ethnicorum modo probaret, sed etiam , multitudine idolo-,rum inlata , in templum deorum suas aedes convertisse videretur. Ob eas, res

omnes, incredibilemque horrorem, quo Sinenses aspectu, contactuque eorunia , quae ad cadavera spectant , assici solent; dubitabat Ly-Benedictus , dare ne i id negotium homini satis tuto posset. Sed cum aliquandiu secum cogitasset, neques alium aptiorem , cui res crederetur, invenisset , , latuit ei, quod sibi in mentem venisset, proponere . Ubi ethnicus, quid' a se fieri christianus vellet, cognovit snon solum resistendum non putavit sed etiam rem se tanto studio, tantaque diligentia curaturum promisit, ut ei confirmaret, etiamsi in vitae periculum venisset . ne

guttam quidem sanguinis Ρe-to ii se in loco supplicii relicturum. Nam scelus ille a Mandarinis admissum detestabatur squi ob benefactum, studiumque , quo imcensus Episcopus e tam remotis regioni-

158쪽

bus , non lucri , sed indicandae populis in caelum viae caussa , in Sinam venerat, hanc gratiam retulissent. Quae res summam movit Ly-8enedicto admirationem, ut qui Chin-Ul-Yuenum virum ethni cum divinae gratiae auxiliis incitatum non modo haec polliceri , sed etiam abire cerneret promissis satisfacturum . Atque is ethnicus, ubi in locum supplicii pervenit , caputque Antistitis recisum vidit,

nihil metuens, nullaque aut eorum, qui aderant , aut loci habita ratione , arrepta arundine cunctos arcere , qui ipsum conculcabant , impediebantque , ne conata perficeret, coepit; tum effusum sanguinem , ita ut promiserat, collegit , inque sacculum immisit. Inde d mum reversus, cum suas manus sanguine adhuc tinctas intueretur, abluendas non

putavit, quod eum esse viri justi sanguinem diceret. Quinetiam suos ad se tilios

evocavit , eoiumque capitibus cruentas

manus imponens , Ialutem vobis , inquit, o gnari , pe-ιο-lisanguis , vitamque asserat. Postremo quod reliquum sanguinis ejusdem erat, lambendum duxit. His rebus gestis admirabilem in modum aucta viri pietas erga martyrem, virtusque fuit, eademque nocte colligendi sanguinis, qui e capite, colloque stillatim in terram de ciderat, caussa, in eum locum contendit, qui prope a marnibus oppidi aberat, quo

K et in

159쪽

in loco lictores humi corpus posuerant,

cum lanes , aliaque compararent, quae opportuna ad idem corpus in agrum transeserendum erant . Quas collegit guttas,

ut quas pignora martyris esse judicarat, :domum laetus importavit, ut a se instar ithesauri summo studio servarentur. Ρω lstero die ad martyrii locum revertit, &l ipidem , ad quem Sansius flexis genibus ca- lpite diminutus fuerat, sustulit, eumque, latio jam substituto , transtulit in suas iaedes , atque honestissimo loco posuit, eidemque haec omnino verba insculpsit: Lapis, super quem venerabilis Magisser Te in caelum conscendit. Qui hujusce initii fidei , quod colligenti , contrectantique :Chin-Ul-Yuenol sanguinem , reliquias

que Episcopi Sansii Deus indidit, progres

sus fuerit infra videbimus . l. ἡ Λ LXX. Non est autem hoc Ioco consi- l

eareerum Au lium divinae providentiae praetermittem l

ori uri's' factum est, ut Alcoberus, Dia- lmaissime ira Ziusque aratiam a praesecto carcerihus l' Quaesitoris inirent, cujus quidem praefe- scii opera impetratum perfacile fuit, ut 'Sansio ea, quae supra demostravimus , OL ificia adhiberentur. Igitur jam usque ab eo tempore, quo Alcoberus, Diagiusque in eos carceres conjecti suerant, cum animadvertisset praesetius neque vestes ipsos, quibus tegerentur, neque pecuniam habere , neque scire quemadmodum ezigum s

160쪽

um victum , qui eis e publico suppeditabathir, coquerent, misertus eorum, ministrum eisdem , qui eorum ageret curam,

attribuit, & duplam victus Portionem, locumque , in quo seorsim ab aliis essent, assignari fecit. Quae res illis maῆno commodo ad virtutem, pietatemque colendam fuit . lnde crebro eos invisere , atque in visendo eorum consuetudine delectari coepit , cumque propensiore in eosdem animo esse pergeret, ut ipsis una cum reliquis christianis confabulari, atque agere lice ret, concessit, remque illis gratam facturus, quae ad eorum caussam pertinerent, nunciare, cum tempus hortaretur , non

Praetermisit. Nostri, qui Sinensium mores perspectos hetberent, scirentque , eos non tam misericordia , quam quaestu moveri 'lere, dubitare initio , num haec christiani alicujus opera, magnisque pollicitationibus fierent: sed paullatim experiundo , voluntate, non simulatione Μandarinum agere intellexerunt. Itaque occasionem is dimittendam viri apostolici non putarunt, quominus et,qui de se optime meritus fuisse et, decreta religionis christianae proponerent; cumque ille magnopere fuisse delectatum significaret se constantia animi, loquendique libertate, qua Κuo-Lucas usus, . Pro-Regi respondebat , fuisses, ut, in illius manus libri venirent, quibus Prae', cipua doctrinae christianae capita conlinon

SEARCH

MENU NAVIGATION