De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nnde digressus erat, rediens, quae vobis inquit, vestram legem propagatum in Sinam veniundi caussa est φ Rogas S in ivit noster. Scilicet ut verum homines agnoscant Deum, ut ament, ut imperata faciant , atque per haec aeternas inferni nas evadere, sempiternaque gloria potiri possint. At judex r qui ausus es Sinam petere doctum christianos salsa dogmata iEgo vero, respondit ille , nihil, praeter ea , quae antea demonstravi, christianos docui. Tum Pro-Rex, quid rei, inquit, placentulae commiscetis, quam praebere

christianis consuestis 3 Nihil plane , in- lquit ille ; nam quod christianis , facta pa lIlis consecratione, praebemus , id non pla- lcentula quidem, sed ipsum est corpus Je- lsu Christi. Cur , ait judex, ad oculos, ac cetera corporis membra christianos lini- ltis φ Linimus , ait Royus, eos , qui gravi smorbo conflictantur, idque ad oculos, au res , partesque illas corporis reliquas , in quibus resident externi sensus , Deum rogantes , ut, quae per eosdem sensus pec- lcata admiserint, ea ipsis velit ignoscere. lAt enim plerique omnes, inquit Pro-Rex, lerui a vobis extrema aegritudine laboran libus oculos , affirmant , neque desunt, qui viderint. Negavit noster, atque ea, inquit, manifesta calumnia est , reosque nos agunt criminis, quod numquam admani simus. Ac saepe quidem per superiores etiam

122쪽

ORDINIS PRAEDIC. III

etiam quaestiones insulsam hanc de effossis

momentium oculis calumniam mandarini nostris objecerant , crebroque repetitis quaestionibus, ut laterentur, ex ipsis vi extorquere conati fuerant . Ea res quo

spectaret, ne Apostolici quidem illi viii,

etsi diuturno jam usu Sinensitum rationes perspectas habebant, intelligere potuerunt , deque ea neque nos, certi quod reseramus , habemus quidquam . Nam quod Serrano vir quidam Sinensis ex eorum ordine , quos litteratos vocant, significavit, persuasum iis esse , adhiberi ab Europaeis mortuorum oculos ad pictas imagines conficiendas , quod fieri arte illud Omnino non posse putent, tanta ut sit Oculorum imaginum cum ipsis hominum oculis similitudo, id vero nobis non placet. Ab his rebus judex , quas demon stravimus, ad ossa venerabilis viri Capillae, & ad theriacam, atque coco latam quaerendo descendit; ossaque illa in ritis esse, atque ad veneficium ab Europaeis adhiberi ; cqcolatani autem non ad veneficium modo, sed ad incitandam etiam libidinem , eamque abortu celandam pertinere dixit. His autem percuntationibus, qaae, ut Episcopus Tipasitanus animadvertὶt , originem ex impurissimis, perduetisque moribus ethnicorum Sinenuum ducebant, pro sua innocentia, & castitate Rous ita respondit, ut turpem, in

eptam in

123쪽

ria DE MARTYR. SINENS.

eptamque calumniam depelleret. Post de Pontifice, de Rege , de Palatiis ab judice multa interrogatus, de omnibus ita, uti decebat , demonstravit. Inde Pro-Rex, quid porro est, inquit, quod Pontifex , vosque omnes tanto studio , & diligentia de propaganda vestra religione laboretis 3 Quia, sic enim noster continuo respondit, ipse, qui nos ex peccato in libertatem, asseruit , Jesus Christus pro summa sua in nos voluntate, studioque salutis hominum sempiternae, Apostolis, eorumque successoribus in mandatis dedit, ut ubique gentiumEvangelium promulgarent. Atque ad Pontificem imprimis mittendi ad universas regiones orbis religionis vindices, Propagatoresque cura pertinet, ut Christi legislatoris praeceptis pareat . Perrexit Pro-Rex , ac , quantum quidem, ait, conjicere mihi ex oratione tua licet , videmini vos mihi, Pontifexque cyntare, ut Sinenses omnes christiana sacra sectentur,& colant. Utinam vero, respondit ille,

omnes colerent. Judex , etsi nutu minus

sibi id responsum placuisse significavit,

tamen quaesivit, quis rem Sinensium publicam , si cuncti sese Christo dederent, esset moderaturus 3 Sed Royus , dubiumne est 3 inquit. Imperator Κien-Lung, idem , qui rerum modo potitur, ejusque post eum succe res ; non secus, ac in Eu

124쪽

ORDINIS PREDIC. II g

ropa usuvenit, ubi suo reges singuli regno potiuntur , imperηntque , neque in eorum negotia immittit se Pontitex, ut qui eorum solummodo curam gerat, quae aeternae hominum selicitati. procuratio

nem continent.

. LIV. Post Royum vocatus in iudicium

Diagius est . Interrogatus de aetate , de 'bu regno, de provincia , deque urbe, in qua natus esset, quamdiu in Sina cqnstitisset,ac apud quos habitasset, ad haec ipse, annos natum se tres, & triginta, ortu Hispanum ex oppido Dija provinciae Baeticae esse, in Sina annum jam octavum agere, habitasse apud Maria Hyam Viduam Κi-tunpi, gani vero apud Chin-Iosephum-Chung- Hoeyum, respondit. Nam quia omnibus perspicue palam erat , quorum Diagius hospitio uuis esset , ipse celandum non existimavit . Sed Pro-Rex nihil cunctatus, quaesivit, quemadmodum, cum desituta marito mulier esset , diversatus

apud ipsam suisset. Licuisse id sibi, dixit noster, ut ejus hospitio uteretur, cui filius esset , isque litteratus , quem tunc vita esse deiunctum intelligebat . Pereuntari. deinde ex eo judex de Eucharistia, deque caussa, quamobrem, Cum Pro scriptam ab Imperatore sciret legem christianorum, Μanilam non revertisset, de quibus antea rebus, ut demonstravimus.

125쪽

Diaetium Setranus ad quaestionem secutus iisdε fere , ac ille , de rebus i terrogatur.

horumque ipse virtutem , respondendique' lationem est imitatus. His addita ab judice , & dicta ab DiaZio nonnulla suerunt, quae, propterea quod essent similia superiorum, quae sunt distincte, minuteque de

scripta nihil esse Tipasitano Episcopo visum est, cur ea diligenti s persequeretur. Igitur illud unum ad Dei gloriam .

pro cuius religione tanta DiaZius incommoda perpessus est , narrandum existimavit, denis eum alapis, jubente Pro-Rege,

fuisse percussum, ac quinis primum, si Iesum Christum nominasset; tum quinis

iterum, quod de humano animo sermonem habuisset. Adeo molestum est iis, ait Serranus , de animo audire , qui ita vivunt , ac si animi expertes essent.

LV. Diagium sequutus Serranus suic vir nobilis imprimis , & Episcopus Tipasitanorum , cuius tanta vis , & praesentia, atque aequabilitas animi filii, ut non solum mala omnia sortissime tulerit, sed his etiam affectus, & squalore carceris oppressus, res praeclare ab christianis gestas summa diligentia descripserit. Igi- . tur ex eo primum iudex est percuntatus, quot annos natus esset 3 Ille vero: unum, inquit, & quinquaginta. Tum Pro-Rex e quo ex regno es, inquit, quoque ex oppido3 Ex Hispaniarum, res,ondit Serranus, regno , ex provincia Baetica , exque

Gue xensi vico . Persequutus quaestio

126쪽

ORDINIS PREDIC. ris

nem Pro-Rex, quot iam, inquit, excurrerunt anni, ex quo ad Imperium hoc Sinense venisti 3 Decem, atque novem , Serranus dixit. Cumque ex eo quaesisset judex , quo itinere in Sinam venise set I Ex Hispania, inquit, Μanilam,

nilae facta est mentio; Μanila, inquit. magnum ne est oppidum ῖ Quod cum noster negasset, tum ille , quid vero Ma

eaum 3 Est ea quoque urbs , Serranus respondit, exigua, neque admodum populosa . Navis autem, inquit Pro Rex, quae Manila Μacaum commeat, quantum m cuniae asportat mercaturae caussa φ Quadraginta millia, respondit Serranus, num mum argenteorum, quos peaos Hispani vocant. Atque is idem Serranus animadvertit tali usum Pr Rege interrogandi ratione suisse, quasi ad nostros ejus rei procuratio poetineret. Tum a quo eXceptus hospitio Fo-gani fuerit, juclax interrogat , eique Serranus , modo. apud Μariam-Hyam viduam in oppido Κ tun-go, modo ud Chin-Josephum-Chung-Ηoeyum in Folanensi suburbio habitauerespondit se; scribitque datum iam sibi idem vitio fuisse, quod suerat ante Dia-2io objectum, totidemque se sere verbis, atque ille, criminationem diluisse. Tibi vero, Pro-Rex adjungit, quantum Pe

127쪽

cuniae substidii nomine quotann s mittitur Nummum , inquit Serranus , eorumdem argenteorum centum. At Pro Rex, quantum , subdidit, in christianos erogas, ut eos ad tuam legem perducas I Omnino, inquit Serranus, nihil. Nam, mihi quod mittitur, id invictum, vestemque, tum in ceram, & vinum ad rem divinam iaciundam , aliosque in sumtus necessarios, totum consertur. Atqui placentulae, ait judex, quam praebere vestris soletis, aliquid ne veneficum commiscetis 3 Cuin ster, minime vero, respondit ἀ namque,

quam tu rem placentulam vocas, ea

hostia est consecrata , verumque corpus est, verusque sanguis Christi Servatoris. Eam porro cum christianis communi- Camus , ut aucti gratia divina , ubi vita excesserint , gloria, felicitateque aeterna potiantur . Atque harum percuntationum, quas descripsimus, similes reliquae , Tipasitani Episcopi testimonio,

fuerunt , eaeque non satis multae, quod Pro-Rex jam sessus clamitando esset. Denique ΑL LVI. Novissime Alcoberus ad quae licium Mazia 1tionem vocatur. Hunc quoque judex de

.. aetate , de patria, de Sinensi commorati se, de hospitio, tum cujus nam jussit eo

quaerendi D- venisset, prout consuerat, interrogavit.

Ad haec ille: aetate esse annorum se duorum , & quinquaginta ; patria Grana-tensem , . quae . urbs est Baeticae pro

128쪽

ORDINIS PRAEDIC. III

vinciae in Regno Hispaniensi; in Sina annis jam octo , ac decem versari ; habitasse in aedibus Thaddaei-Go-Chini ; venisse autem missu Μanitensiis Praesecti sui . Percuntatus inde permulta plena fastidii

Pro-Rex fuit: Ac Hispani,inquit, omnes ne sacra christianorum colunt, lateque regnum Hispanorum patet,&Sinensi praestatJEcquae magnificentiores sunt aedes , Sinensium ne,

an Hispanorum ἶ Quid Reges I sunt ne

alii christiani3 ac quotus eorum est numerus φ Quibus de rebus cum Alcoberus ita , viti par erat, prudenter demonstravisset ; tum Pro-Rex , quot, inquit, chri itiani sunt abs te baptigati S Huic interrogationi veteranus Christi miles quan tum fraudis inesset intelligens, quingenti, respondit: quod haec responsio ne lue ab

rei veritate abesset, neque numerum indica ret. Post ad praemium Pro-Rex venit , & , quid , inquit , consequere , si tibi facultas Μanilam revertendi detur δAn te continuo antistitem sacrorum dicent φ Ad haec pro sua modestia ille: sunt, inquit, in ditione Regis Hispaniarum permulti illustres doctrina, atque integritate morum. Hi creantur antistites . Gidergo, subdit Pro-Rex, tibi tribuetur prae nati,jam senex quum sisJEt ipse: atqui praemmium, inquit, a Deo dumtaxat spero, glo riam scilicet sempiternam. Tandem Pro

Rex et cur vero, ait , quum nosses pro

129쪽

118 DE MARTYR. SINENS.

scriptam Imperatoris edicto christianoriam Ierem, e Sina discedendum non putasti ICui noster et non discessi , inquit, Dei caussa, & caussa animarum. Atine ita absoluta molesta, ac diuturna quaestione, agendae, iudicandaeque caussae christianorum finis est factus .

Aecusationes LVII. Antequam vero sententiam,

proponamus, quae qualis esset futura, ex Sinesibus d - insensis , obfirmatisque adversus nostros hon-- ue: judicum animis suspicari quisque facile quas primi. poterat; liceat jam nobis, quod poscereditae' h. res ipsa videtur, a proposito Paullis perstris constaru digredi. Ergo quemadmodum primis Ec laetant clesiae seculis ethnici, quum nostros homines exagitarent, calumnia usi. nocturnos christianorum coetus, tamquam nefarios conventus traducebant,quasi his,non honesti solum, sed sanguinis etiam , atque na turae jura turpissime violarentur, &rebelliones,proditionesque religionis simulatiq-ne , instruerentur; sacram vero Eucharistiam quasi convivium, ex carnibus exanimati infantis,farreque contecti paratum ritusque sanctissimos religionis reprobabant, quasi praestigia, artesque magicas, quibus nostri ad fascinandos, ad insaniamqου νadigendos simpliciores , facilioresque ad credendum homines , uterentur; lacera bantque Episcopos, virosque apostolicos , ac si sed iustores, incantatores, atquα profani essent: Ita nunc apud ethnicos

130쪽

Sinenses , mulieres chriltianis sacris addictae, sacraeque virgines eo nomine accusantur, ac si libidini Europaeorum serviant, eisque se totas tradant; integer-ximi , purillimique ritus baptismi , atque Episcopalia insignia, occultorum flagiti rum , instrumentorumque ad impudicitiam habentur loco ; hostia consecrata, sacrumque oleum, venena ad fascinandos , impellendosque ad insaniam christianos existimanturi ossa martyris, quasi infantis ossa ad veneficium; res, quae ex usu sacerdotibus nostris sunt, ad praestigia, tum ad commovendam , occultandamque sterilitate , atque abortu libidinem Pertinere putantur ; sacerdotes ipsi fraudis , magiae, & turbarum, quique eos sint secuti, rebellionis insimulantur ;ac denique studium , & doctrina apostolica, velut artes, atque praecepta ad perduellionem , & scelus , traducuntur . Quorum sane omnium tanta est cum s perioribus similitudo, ut easdem praese-serre notas, seu in hostes christianorum Sinenses, seu in christianos cadant , ac illa veterum , videantur. ' LVIII. sed iam ad sententiam, quae Iata a Pro-Rege est, veniamus. Atque ea n .se, quidem , ut descripta ab Episcopo Ti- Christianon pasitano in commentariis est , sic habe- gia destribiari bat. xv

SEARCH

MENU NAVIGATION