De Illustrissimis Viris PP. Petro Martyre Sansio Episcopo Mauricastrensi, Et Francisco Serrano Electo Episcopo Tipasitanorum, Deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, Et Francisco Diazio Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provincia M

발행: 1753년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mo DE MARTYR. SINENS.

Vim tolli verberum, ne dolorem inserant,icque liberari cruciatu , rcm factu facillimam divinae virtuti esse . Saepe id multis evenisse. Majori se tamen beneficio auctum divinitus iri, si neque a verberibus ipse , neque a dolore eriperetur. Dolorem , quem ictus inferrem , brevem esse , gloriam contra , quam dolor post mortem pareret, aeternum haud dubie duraturam. Tum Deum esse ostendere, deque eo multa egregie , praeclareque dicere, & testimonia scripturarum afferre , quibus Filio Dei homine facto doctrina contineretur . Elegantissimam hujus universitatis

rerum fabricam commemorare , caelori mamplitudinem ; multitudinem , splendorem , pulchritudinemque syderum , &temporum varietates , ac perpetuas mutationes , resque conditas tanto nUmero,

tantaque inter se dissimilitudine constantes demonstrare , quae quidem omnia unu S aliquis ad usum, & voluptatem hominiim fabricatus sit ; cumque ea nec fieri pintuerint , neque conservari ipsa per sese,

dominum tantarum rerum esse Omnipotentem aliquem oportere, qui omnia fecerit, Omniaque servet, ac moderetur . Atque hunc, inquit, nos inminum colimus. hunc Unum esse , verumqtie Deum praedica imis . Quae res eissi erat clara , atqLe

perspicua, ait eis tamen illis nam hoc eos Episcopus Tipasitanus appellat nomi-

82쪽

ne) persuaderi omnino non potuit; quOrum jussu Royus humi prostratus, nuda- tu sque saevissime denis verberibus est afflictus. Interrupte caesus , cum binis, te nisue ictibus pulsaretur , ex eoque , quam ob caussam ad Sinam venisset, iudices p terent ; ipse felicitatis hominum sempiternae se , animarumque salutis procurandae studio venisse respondit, donec decretus verberum numerus expleretur. Hujus supplicii, quo homines nudati assiciuntur, tanta vis est, ut qui commentarios de Sinensium moribus ediderunt, eo selo hominem exanimari posse ferant . Iisdem de rebus post ex Serrano etiam quaesitum est. Cui judices, cum eadem fere ac Ro-yus de suo in Sinarum imperium adventu respondisset, decem incuti alapas secerunt. Post percuntati ex Alcobero fuerunt, ecqua res christianorum divina esseti atque

eam ne ipse quotidie facere, christianisque reliquis distr1buere soleret φ Quibus quum ille ita, uti res ipsa poscebat , diligenter satisfecisset ; tum ex Diagio quaesierunt, quinam hi essent, qui Macao -ganum Europaeis sacerdotibus subsidia importabant ν Diagius juvenes Cantonenses duos

respondit; nam , ita ut responderetur, inter nostros ante convenerat. Deinde judices rogarunt, quibus nominibus Pontis ex Μaximus, Rex Hispaniarum , Pro-Vinciaeque Dominicanorum in Philippi -

83쪽

multa quae τsiri Iosephus distribuine se ossa V.Capitis Iae, tormenti metu , falso assirmat. Saninsus , de R yus in proximos tribunali

carceres tras feruntur om

nesque Eur nisi librum Daptizatorum exscribere tu. bentur . Die insequεti, reis

stione , alapis Sansius caedi. tur; tum aliquadiu quae stiones inter

mittuntur a

nis Praesectus appellarentur . Denique Sansium multis interrogationibus de pse iriae suae appellatione , deque rebus , quae ad eam pertinerent, vexarunt. Ita diem totum christianos afflictos, & duro , asperoque lapidi genibus innixos , accedente

ad haec tot mala etiam fame, magna eo rum molestia , atque incommodo detinuerunt : neque ante , ea die, saeviendi finis est factus , quam mandarini coenatum abirent ; quo tempore omnes ad suum is quemque carcerem remiserunt.

XXXVII. Satellites , qui, uti supra diximus, loca , in quibus nostri habita se sent, scrutati diligenter fuerant , sacerdotum libros seu europaeis , seu sinicis litteris perscriptos abstulerant , tabulasque praeterea, in quibus notata nomina eorum erant, qui in oppido Fo-gano initiati mysterio baptismi fuissent. Biduum, qui dies suere ad IV. & ad III. nonas septembres in Europaeis de librorum sinice scriptorum auctoribus, deque loco, in quo impressum formis kalendarium fuisset, quod ad usum christianorum siniee ipsi

digesserant, interrogandis consumtum est. Quibus de rebus graviter , Ut debebant, recteque responderunt et cumque Iudices percuntari studiose pergerent; nostri opportunitatem nacti, commodum eis praemcipua doctrinae christianae capita explicarunt . Haec athei nihil morati, percuntati

84쪽

eontinuo sunt, descriptane iisde in tabulis

nomina quinque sacerdotum Europaeorum essentJquum nostri affirmassent,tum callide ex Serrano quaesierunt, num ossa vener bilis viri Capillae , eo saltem nomine is , quod sacras esse reliquias arbitraretur,chri

stianis distribuisset 1 Quorum ut ille im

probitatem perspexit, elusitque , judices ad hospitem ejus Iosephum quaestionem Converterunt, qui etsi primum distributa ab se ossa illa fuisse negavit, post tamen

minis, & metu tormentorum perterres

ctus, rem ita ab se factam, uti fuerat ab illis excogitata , consessus est. Eadem die, quod satellites , qui a carceribus Min-Η leno, & Heu-Κuono Sansium, & Ro-yum adducere ad tribunal consueverant, judicibus demonstrassent, quanto sibi ea

res incommodo, & damno esset, impetratum est, ut in praetoriis carceribus, qui prope ab tribunali absunt , ambo mane rent; quae magna his, ac Serrano fuit tam torum malorum, molestiarumque levatio,

propterea quod licere sibi eas una perserre intelligerent. Postero die, qui suit prid. nonas , vocati ad aedes iudicum nostri sacerdotes , molestisque percuntationibus aliquamdiu fatigati , jussi demum fuerunt , ut separatim eorum quisque nomi na ex tabulis baptizatorum quaterna , aut quina describeret. Quod eo consilio factum est, ut, num exempla congruerent

85쪽

intelligeretur. Exemplorum summa consensione deprehensa, jam omnes tabulas judices exscribi voluerunt, quibus nomina hominum ΜMDCXVII. continebantur . Hujus mandati haec una fuisse caussa videtur , quod ex iis tabulis Pro-Rex sese aliquid cogniturum existimaret, quo Europaeos tentatae desectionis reos ageret; nam tabulas quoque ab oppidorum principibus conscribendas curaverat, quibus tabulis christianorum in oppidis singulis incolentium nomina indicarentur . Sed puduit hominem malitiae, improbitati Rque suae, ubi maximam eorum partem pueris, seminis, senibus , leprosis , infantibusque , iisque etiam, qui vita functi fuissent, contineri comperit, qui in suspicionem venire defectionis propter co poris infirmitatem nulla ratione possent. Nonis rursus adducti in judicium Europaei fuerunt, ut ex omni supellectile , quae fuerat Fo-gani intercepta , suas res quisque cognosceret ; quod cum facerent, tum quid ad singulos pertineret, in scripta referebatur. Denique in carceres reducti sunt . Quo tempore Sanso, propterea quod ab judicibus, num rem quotidie divinam faceret, intcrrogatus , assirmasset, decem alapae inflictae fuerunt. Illi enim cum doctos se esse arbitrarentur, inque calendario Sinico non nisi dominicos, festosque reliquos dies notatos cernerent,

86쪽

ORDINIS PRAEDIC. 7s

eonvictum mendacii hominem existimabant. Inde ab die non. sept. ad diem Xl I. kal. Octobr. omnis intermissa quaestio est. XXXVIII. Non dubito fore pleroseque, qui hoc genus scripturae prolixum judicent, quum easdem plerumque interrogationes , responsionesque distincte, minutimque descriptas legent . Sed hi, si animadvertant incitari ad pietatem , virtutemque colendam christianos posse , qui

considerent summam, aequabilemque sacerdotum Europaeorum in tot, tamque

molestis , plenisque fastidii quaestionibus

subeundis constantiam , non admirabuntur nos in iisdem reserendis, repetendiseque rebus fuisse scrupulosius , quam aliquis ortasse vellent, Versatos . Accedit quorumdam licentia, qui nimium sua doctrina conssi, horum Christi Servatoris testiu' a agendi, respondendique rationem reprehendere auderent; quae sane licentia in eam nos sententiam induxit, ut quaestiones quasque diligenter describendas , resque omnes in quaestionibus gestas. dictasve compendio summa fide explicandas existimaremus , ut in Impulum Veritate rerum enunciaia , Europaei quique christiani recte instituti dijudicent, quo sit loco habenda illorum adversus nostros lata in Sinis censura , quorum aut procli vior ad credendum animus fuit, aut ni'mium praejudicata opinio.

Rati es asis fersitur, quM rem omnia in hoc commentario diis

ligenter sint deteribenda , Diuiti od by Cooste

87쪽

tute ad aedes luditum di tabulas deseriis Pturl , vine iducuntur, ii que judices , rursus instituta quaestio-rie,verba dItirunt Royumidi Serranum arsidine,Diatium alapis caedunt.

XXX l . Etsi erant quaestiones , ut supra denion stravi mds, intermissae , , nihilo laetus molestiis nostri minime levabantur . Quotidie ad aedes judicum tabu- 'las, quemadmodum dictum est , descripturi, e carceribus , vincto catenis collo, uno Serrano manicis etiam constricto , ducebantur. Cumque itus illis, reditusque quotidiani essent, instare tamen assendue operi, celeriterque facere cogeban- ltur, neque cibi quidquam ante solis oc- lcasum, quo tempore reducebantur in carceres, sumebant. Persecto opere, die XII. kal. Octobr. judices Europaeos quinque, christianosque litteratos sex ad se adduci jusserunt. His, dum judicium redintegraretur, Mandarini confirmaverant, caussam facilem in locum esse deductam. Quare , quod metuant, nihil esse . Hoc unum lPro-Regem velle , ut levioribus quibus- ldam de rebus ex eis quaeratur . His dictis lrebus , reliquos exire , Royumque mane- Ire imperarunt . Hoc praeter caetera ex listo percuntantur, pecuniane animos sibi lchristianorum conciliasset J Id cum ille negaret, qua ex re, quaerunt, tantus il- llorum in Europaeos amor existeret, ut eos captos , abeuntesque lacrimis prosequerentur 3 Ad haec Royus: Christianos Europaeis magistris uti, ex quibus discerent. quemadmodum consequi selicitatem sempiternam possent ό neque esse proptereλ ,

88쪽

oRDINIS PRAEDIC. 77

cur ipsi admirarentur , quod tantum esse in eos cernerent studium christianorum . Hoc dato responso , judices humi prosterni hominem , nudatumque decies arundine caedi jubent; renovatisque ad ictus singulos percuntationibus , frangere ejus

constantiam conantur . Quem cum neque artibus , neque cruciatu vincere potuissent, Serranum advocant, ab eoque continuo , quod antea saepe secerant, exquirant , num mortuorum ossa distribuisset φNegantem, uti Royum , Prosterni, parique crudelitate caedi jubent. Eadem ex Diagio petunt ; atque ab Serrano saltemne distribui ossa viderit, sciscitantur, recusantemque fateri. alapis quindecim caedi imperant . Denique Sansio, & Alcobero , etsi alter similia eorum, quae dicta ab Europaeis caeteris fuerant, responderet; alter vera esse inficiaretur , quae

judices assirmabant, devinxisse ipsum sibi largitione pecuniae illius populi , apud

quem diversatus fuerat, principem ; nihil tamen damni afferendum putarunt. XL. Dimisiis Europaeis, Dominicum

Uuen-chi eum , qui erat ex ordine litteratorum , judices accersunt, interrogantque, quemadmodum , cum domi u Xorem , nurusque haberet, hospitio tamen Europaeos exciperet. Ad haec illet Europaeis quidem se , respondit, non mulieres ministrare, bonosque viros Europaeos esse , in quos

sed chiis iani aliquot RChristi fide deiciscat. Ju-diees Royum sileraque inin Dissiligod by Cooste

89쪽

teraogat,hor. eauturque, ut socios induiscat, ut de di. stributis morizuorum osti. bus sateatur.

quos suspicio mali cadere non posset. His

omissis, ad Confucium veniunt, atque hanc me , avosque , falsumque Κoan-lo-ye numen colat, interrogant. Quorum ubi

ille nihil se venerari dixit, judices irati

minari flagella coeperunt. Tum ille et ego vero, inquit , consenui, brevi lue me arbitror moriturum . itaque parvi refert, etiam si crudelissime caesus inteream. Nihilo secius mandarini caedendum hominem non putarunt, quod provectae illius artatis c natus enim annos septein , ac septuaginta erat) rationem habendam arbitrarentur . Similia ab ceteris litteratis viris percuntati sunt. Horum aliqui, etsi primum neque Consucium ab se, neque Koang-lo-ye coli palam dixerunt, post tamen flagris alii quinquies, de vicies , alii

quindecies caesi , nutare animo , atque concidere coeperunt, & victi denique falsum numen veneraturi proficiscuntur. Unus omnium Sinensium, qui eo die victoria in adversus ethnicos reportarit, Dominicus senex fuit, cujus eli auctus improbitate judicum triumphus, quod lapsis viris litteratis reliquis, studio, speque illius quoque superandi incitati minarentur , ni cultum idolo , Confucio, atque avis adhiberet, sese filium illius comprehendi, coramque eo ad mortem usque

flagellis caedi jussuros . His enim comminationibus , quum ne leviter quidem com

90쪽

ORDINIS PRAEDIC. 79

motus esset, respondit: facerent quod lu- heret ; se namque hominem christianum numquam de sententia recessurum. Iudices ruaestionem reliquam in tempus pomeri-ianum differunt, & fatigatos , verberibusque afflictos Europaeos in salutatorio cubiculo interea manere jubent. Cumque

ibi ad vesperam detenti essent , reliquam diei partem judices in molestissimis percuntationibus consumserunt, quaerentes ex Royo de annorum putandorum ratione , qua Europaei uterentur, hominemque hortantes , ut sociis persuaderet, ut distributa ab se mortuorum ossa, sin minus christianis singulis, at suis saltem fautoribus , confiteantur. Ex ea enim re nullum seu Sinenses christianos, seu sacerdotes Europaeos incommodum accepturos . At Royus, qui, res quorsum evaderet, intelligebat,se imperata nunciaturum Promisit; sibi tamen judices etiam,atque etiam persuadeant, numquam id fore , ut socii ea, cum sint falsitatis plena, confirment. Tali modo absoluta quaestione , omnes ad Vesperam in carceres sunt reducti. XLI. Ad diem IV. idus Octobr. insi- Diatius, ser-gnes crudelitate mandarini Chan Pu- 2ti ν; s.

hienus, & Κien-Ning-hienus , qui tan-ctuntur. Retopere christianos exagitaverant, postrer litoribus, ubi mam de his quaestionem instituunt. Ergo esse iudicibus omnes adduci in iudicium Imperant. Dia' stacit, fare.

Zium primum omnium accellant . Quae

runt

SEARCH

MENU NAVIGATION