장음표시 사용
111쪽
quot annis in Sina versatus esset, annis,
inquit, duobus, & triginta ; esse autem Hispanum e Catalonia Provincia se, nam hoc etiam ab homine percuntatus judex suerat. Pro-Rex, cum facta esset Hispaniae mentio , quod esset Regis Hispaniarum nomen rogavit e cui noster Philippum appellari eum dixit. Nam, quod noc eodem anno ad diem VII. idus julias Rex
obiisset, nondum ejus rei nuncium SinenseS acceperant. Ventum mox ad Pontificis nomen suit. Hunc Sansius Benedictum vocari respondit. Ubi cognitum de nominibus est, Pr Rex , uter ei, ut in Sinam contenderet, auctor fuisset, Rex ne , an Pontifex , quaesivit . Negavit utrumque Sansius; addiditque, sponte se, non jussu, neque hortatu aliorum venisse, Ut procurare salutem animarum posset. Persequitur coeptam quaestionem Pro-Rex.
Quaerit , num per Philippinas insulas, icum in Sinam navigaret, transierit: quod cum Episcopus affrmasset , hunc rogavit, quisnam eisdem in insulis imperio potiretur J Episcopus nil cunctatus, Rex , in quit , Hispaniarum. Μox Pro-Rex, studio ne, inquit, concitandae plebis, ut ab
Imperatore deficiat, Sinam petisti S Negavit noster, ac , nihil nos, ait, tale Veliconati sumus , vel umquam conabimur.
Quid enim 3 quum anni sint amplius cenium , ex quo in divinis legibus instituere
112쪽
nostri Sinas coeperunt ; an quidquam es tale de nobis usquam auditum 3 Ρro-Rex
iratus, ad milites sese convertit, ac lorqueri hominem imperavit. Ubi vir fortis
imprimis , invictoque animo , tormenta parari vidit, humi te continuo excrucia dum prostravit , sed tamen satelles unus ictu eum calcis appetens, ut surgeret, jussit; neque enim imperasse tormentum Pr Regem, sed minatum tantum fuisse confirmavit . Rursum Pro-Rex, quo tandem modo, inquit, cum tam longe ab Hispania Luz
nia , seu Manila insula absit, eam Rex gubernet S quid ex ea illi in annos singulos redit His Episcopus respondit: nihil
redire inde ad Regem, neque hunc commodi aliud capere, nisi quod aeterna hominum saltis procuraretur: cujus rei gratia multa millia nummum in incolas , qui magna inopia laborent, ab Rege erogari.
Sed institit Pro-Rex : & vestri , inquit , imperii homines sunt ne omnes christiani Assirmavit Sansius, atque ab Rege quidem ad abjectissimum quem aue insimae plebis. Suntne apud vos, subdidit Pro-Rex . milites, & magistratus, ac judices, ita ut sunt in Sina3 Quum Episcopus annuisset, tum ille;
Cum fueris in Europam revertus , adibisne ad Regem , atque ad Pontificem , SAn isti te dignitate aliqua augebuntῖ Sa si iis , ut incredibili moderatione, gravi . lateque animi erat, recta me, inquit, in G a meum
113쪽
meum coenobium conferam . Non enim
de Rege, aut de Pontifice laboro. Dignitates autem , inagistratusve similes miihi regnorum esse videntur , quae exhiberi in theatris solent; nam scena absoluta , omnia consestim evanescunt. Hac re dicta , Pro-Rex ho ninem quinis alapis
plecti justit, quasi loquutus esset stultorum
morer indeque ad Epit opum versus: atqui , ait, si neque de dignitate, neque omnino de praemio laboras, quid ergo te impulit, ut , spretis incommodis , quae laturus esses, in Sinam proiiciscerer , ἶEgo vero, respondit Santius, non inani rerum, quae cito intercidant, sed consequendae sempiternae selicitatis permotus , propagandae christianae religionis caussa veni. Sed Pro-Rex, qui ignarus decretorum Evangelicorum esset , quamnam in re positum esset sempiternae selicitatis praemium , quaesivit . In cognitione Dei, respondit Sansius , quam sequitur amor, ex quo sempiterna , incredibili que delectatio , atque felicitas oritur. Pedistitit Pro-Rex, rursumque interrogavit, sint ne aedes in caelorum regno 3 At Sansius , diversae , inquit, prout quisque is, cum viveret, est iretatus , in caelo sunt mansiones . Si cum iis mansionibus aedes , quibus utuntur in terris homines, comparentur , tanti aestimandae sunt , quanti loculi sermicarum . Commotus ad haec ju-
114쪽
iudex, insanire hominem , quare alapis quinque caedendum, dixit. Μox Sansium alloquens , in Europa , ait , quis rem christianorum publicam moderatur, Rex ne, an Ponti sex φ Verum Sansius: quae ad rem civilem , terrenumque regnum pertinent, inquit , Rex moderatur, Regique tributa penduntur: quae vero ad doctrinam, rationemque dirigendorum , ducendorumque ad vitam sempiternam animorum spectant, haec a Pontifice administrantur. Pro-Rex , Ut erat vaserrimus,
ratus ab se implicari laqueis interrogationum senem posse: In Sina, inquit, oinni, si veram religionem amplecteretur, quisnam imperium obtineret 3 Ad haec continuo vir prudens, Imperator, inquit, idem , qui modo obtinet. Post, cum Pro
Rex ex eo percuntatus esset, Omnes ne
Macat incolae christianam religione profiterentur ; ipse vero , cum secundo ad Sinam veniret, an Macao profectus esset ;respondit , Μacaenses omnes christianis partibus studere , parereque Regi Lusitanorum; seque ita , ut judex dixerat, in Sinam iterum venientem Μacao fuisse 'prosectum . Pro-Rex incoeptam quaestionem persequutus, quot anni essent, rogavit , ex quo reverterat in Sinarum I
perium 3 Ille , octo , respondit . Iam captum esse Episcopum Pro Rex putabat. Itaque continuo sum sit; Quae ista suit au-
115쪽
dacia, ut Sinam repeteres , cum edicto Imperatoris vestram esse legem, ut sal
sam , proscriptam scires J Alclui falsa ut sit, inquit Sansius, fieri omnino non PO test . Lata enim a Deo est, qui cum 1 apientissimus, optimusque sit, & falli, &fallere prorsus nequit. Hoc responso re pressus judex, alio convertit orationem, quaesivitque , ubinam Deus consisteret φCui Sannus: est ille, inquit, ubique ἀheic adest , atque tuo etiam in corde. Pro-Rex ad satellites conversus, quin que , inquit, colaphis eum rursus caedite,
nam insane loquitur. Inde ipsum interrogans subdit ; si adest heic Deus , quides , quod tibi esse adiumento nolit 3 AD qui adjuvat ille me quidem, Sansius respondit: nam quod injurias , aerumnas que istas, quas majori mihi merito ad coronam futuras confido, seri ter, parien teique seram, id sum equidem illius beneficio consequutus. Perrexit Pro Rex, rogavitque, viderit ne umquam Sansitus DeumἶNegavit noster, atque, Deus , inquit , propterea quod spiritus omnino sit vacans corpore , hisce oculis cerni non potest. At
impius judex , quemadmodum , inquit , ei fidem adhibeas, quem numquam vid ris J Cui Sansius . ne vos quidem , ait, Imperatores Fo-Hy , & Puon-Κu vid, stis , neque, quo magistro gloriamini, Consucium, neque discipulum ejus Men-
116쪽
etta, neque vestrates alios, quorum tanta est apud Sinenses existimatio , atque ce Iebritas, cum tamen nemo sit vestrum, qui eos vixisse aliquando negetr quanto ergo
nobis magis habenda Deo fides, cum divinas praesertim scripturas habeamus, quarum est firmum imprimis, atque gravissimum testimonium 3 Pro-Rex ita, ut sacere consueverat, ubi ei nihil, quod o poneret , succurrebat, ut quini ei adhuc colaphi ducerentur, quasi diabolica verba dixisset , praecepit; invidiamque Sansio ex interrogatione quaerens, quae, inquit, vestra ista est arrogantia, ut Sinenses populos doctum veniatis His, ne commotus quidem, Episcopus responditi docemus eos, ut cognoscant, & ament Deum. Id ni secerint, norint, se perpetuo peri turos . Namque extare Deum; hominem vero Praeditum esse animo, qui polleat ratione, tam est clarum, tamque perspicuum, ut id Philosophi Ethnici, natura duce, assequuti fuerint, litteris mandaverint , tradiderintque memoriae posterorum . Quae cum Episcopus dixisset, Pro- Regis jussu quinis alapis caesus fuit. Ab
judice deinde interrogatus , quemadmo dum Per aeneos tubulos in mulieres suffuret, sic respondit, ut criminationem dilueret , & quemadmodum antea III. kal. septemb. secerat, explicaret, qui sit usus
Episcopalis pedi in re divina . Addidit
117쪽
doctrinam de sullationibus mysticis , quae adhiberi in baptismo , Ecclesiae instituto , solent. Tum Pro-Rex ; placentula , inquit nam hoc impius ille panem Eucharisticum appellabat nomine) quam christianis praebere, oleumque, quo eosdem linire consuestis, ea quidem certe ad fascinum. veneficiumque pertineant , necesse est . Alius enim ejusmodi rerum usus esse qui
potest 3 Ad haec Sansi iis i Atqui , si ea ad veneficium pertinent, inquit, quid est, quod, in singulis orbis partibus christiani cum sint, omnesque sacris communicent, oleoque ungantur, veneficio , &fascino non assiciantur φ Convictus Pro- Rex , alio convertit orationem , & cur, ait, singula eorum nomina, qui sunt baptismo initiati, abs te in tabulas reseruntur I Ut sciam , respondit noster, qui sint christiani, eorumque curam gerere possim. Cumque plerique infantem baptizentur , si sorte fortuna mori parentes e rum contigerit, ne suum quemque nomen fugiat, quod ei fuerit in baptismo inditum ab sacerdote . Accedere ad haec consuetudinem Ecclesiarum , dixit. Nam toto terrarum orbe eumdem usuui obtinere . Quid vero est, ait, judex , quod iis , qui vestra sacra sectantur , Consu
Cium, avosque ut adorent, non esse con cedendum existimes Res est, inquit Sansius . Romae jam judicata et deque ea re
118쪽
Pontifex ad hoc Imperium annis superio'ribus legatos misit. His ultro , citroque dictis , iudex de rebus hujusmodi interr gandi finem secit, conversaque ad alia quaestione , quisnam eum FOganum reversum hospitio excepisset, percuntatus est. Ipse , quod explorata jam omnino reserat, Κuo-Ambrosium Hy-jinum, palam
respondit. Post iudex alia investigare coepit , eaque illorum similia cum sint, quae
hactenus demonstravimus, praetermittenda esse ex istimamus. Illud tamen praetereundum non est, quod , cum Pro Rex supplicium capitis Episcopo minatus esset, vir Apostolicus , esse id quidem in ejus potestate , arbitrioque respondit. Ac duas quidem horas quaestionem Episcopus molestissimam, atque saevissimam pertulit , eoque spatio alapis ad quinque . ac viginti tanta vi , atque impetu amictus
suit, ut ex ore sanguis emueret , indeque tumor, inflatioque tanta faciei existeret, ut oculi non apparerent, aurium
que usu facili ad mortem usque privaretur. . LIII. Sansio Royns successit, ex quo Pro-Rex primum quaesivit, quem annum. aetatis ageretῖCum ille sextum,&quinqua. gesimum , dixisset; tum Pr Rex, quo, in quit, eX Regno es, qua ex provincia, quo que ex oppido 3 Huic continuo noster: ex regno Hispaniae , ex Aragonia Pr
vincia, ex oppido Hinojoia, inquit. Sed
dex de cauna eur in sinatu venerit m de mysteriis, de Europa , dein
que aliis reabus must aeris cuntatur.
119쪽
Pr Rex : cum Praefectus Hanilensis tuus in Sinam te misit, ecqua dedit mandata , quidque fieri abs te velle se ostendit, ut christianos ad desectionem concitaresJ Nos vero, sumsit Royus, qui in Sinam mittimur, nostrum singuli munus, quidque facto sit opus , novimus. Qui mittunt, abite, inquiunt, in Sinam Evangelium promulgatum , nihilque praeterea imperant. Contra judex, profecto , inquit, ducti studio concitandae plebis venitis. Immo vero , respondit Royus , nihil nobis tale in mentem venit. Inde Pro- Rex , ut de Sinensibus christianis, Europaeisque cognosceret, quot, inquit, christiani sunt in oppidis Fo ninga, Ning-te-LO-yuen, Fo-cheu, Yen-ΡinPla, Chinnen-cheu, Chang-cheu I Ego vero, re-srendit Royus , numquam in his oppidis
fui, neque rationem de his rebus reddere
inquirenti possum . Sed perstitit ille, & . quot, inquit , in Κiang-siena , ceteriiaque provinciis sunt Europaei 3 Cui noster, ne id quidem, inquit, mi huest exploratum . Ex quo enim cautum est , ne or
toria, temptave ulla christianis essent , neque me ad reliquarum provinciaruno sacerdotes visendos contuli, neve quidquam ad eos litterarum dedi. Tum mutato sermone , judex, quantum , ait, in annos singulos Pe-Κingensi Ecclesiae pe
cuniae penditis S Ad haec Rura, Pe-Κ in
120쪽
. ORDINII PRAEDIC. Ios .genses , inquit, sacerdotes , nulla nos auctoritate praecedunt et propterea neque pendimus eis quidquam pecuniae, neque ipsi ex nobis petunt. Christianis autem,
subdidit judex , quantum pro hospitio solvitis 3 Nihil omnino, ille respondit. Post judex . quamobrem igitur , inquit ,
vobis ministrant φ Ac Royus , opera, inquit , quam nobis praestant, exigua est rpraestant autem Dei caussa , isque eorum in nos pietatem gloria sempiterna rem nerabitur . Inde Pro-Rex , quodnama,
inquit, de vobis sumticium lumetur, si reversi sueritis in Europam ἶ Nullum. respondit Royus. At si jubentibus, ait
iudex, vos in Sinam venire, dicto audiem tes non essetis, cujusnam poenae damnaremini φ Cui vir Apostolicus, neque ob id quidem plecteremur . Nos enim non jussu, mandatove Praefecti, sed sponte ipsi nostra venimus, ducti studio procurandae salutis hominum sempiternae. Ru sum Pro-Rex, quum, inquit interrogans, Praeceptum ab Imperatore esset, ut vobis templa tollerentur, vestramque legem
coli, promulgarique vetasset, quid caussae suit, cur hinc secedendum non arbitrarere 3 Ego, inquit Royus, adversa per id tempus valetudine laborabam τdeinde christianos ut ministris, sacri que destitutos relinquerem, id vero committendum non putabam. Sed judex eo,
