Hierophyticon sive commentarius in loca scripturae sacrae quae plantarum faciunt mentionem distinctus in duas partes, quarum prior de arboribus, posterior de herbis dicta complectitur. Auctore Matthaeo Hillero ... Cui accedit praefatio Salomonis Pfis

발행: 1725년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

husiam repetebat Ao. I 683. musis suis aptissimam sedem, ut ibi tum praeconis sacri . tum Praeceptoris Monaltici, sive Professoris , eodem quippe loco habentur Ornaret Spartam. Et ornavit sane plurimum. Non enim

solum doctissimi viri ex ipsius schola prodierunt sed libros quoque Composuit religionis non minus quam doctrinae locupletes testes. In quibus cab Liber Cantionum, quod poesu in omni sermone amabat plurimum , carminis inprimis in lyrico ac rhythmico genere miruS artifex , cum notis editus summis Theologis , Melchiori Nicolai praesertim , peducundus fuit, Eodem tempore b) Lexicon vulgavit Latino Hebraicum impensas subministrantibus auditoribus suis , quo poti stimum VoceS eX-tra Scripturam S. in Rabbinorum Theologicis & Philo. sophicis scriptis obviae recensebantur. Alia meditabatur praeterea, quae postea. perfecit Tubingam pertractus. Neque vero tam obscura esse potuit Tubingensibus viri e propinquo inclarescentis excellens eruditio , quin de ipso in suum et ordinem cooptando cogitarent saepius, tandemque communi consensu publica Senatus Academici auctoritate , suifragante Ser. Principe , inscitim ipsum declararent Ao. I 692. Logicae , Metaphysicae &Εbraeae linguae Professorem. Quo tempore simul, fuit enim ad omnes res aptus laborisque patientissimus , Paedagogarchatum in superiori Uurtembergiae tractu gessit & omnes propemodum officii partes viceSque gratis obivit pro Caldenbachio , Eloq. Hist. & Poes Professore , integrum sexennium aegrotante , & , ne quid deesset laborum cumulo , Rectoratum quoque Bursae S. contubernii Academici administravit atque non semel, quod ridens narrabat laepius, universam facultatem Phi

taὶ l. iber hymnorum S. German. ib) Lexicoa Latino Hebraicum ed. Tubim . I 68s.

12쪽

dosophicam repraesentavit unus fere ac solus : ut mira dum magnopere sit, potuisse de libris scribendis cogit

re occupatissimum virum. Atqui cogitavit tamen scripsitque plurimos eruditissimorum virorum Cum primis exterorum communi applausu exceptos. Quales erant

Tractatus de Gemmis in pectorali summi sacerdotis Hebraeorum , Dissertatio de origine gentium Celticarum , de

Philistaeo exule, aliaeque quas junctim postea edidit dc ca)

Θntagmata Hermen utica vocavit. Quibus dein accesserunt Sulaminitidis deliciae rurales in Cant vIlI. comm . I risI . Sulam mitidis Votum in cap. v I vs. I 7. Hyrthymna

Sa'Ithiopita, Calamitas Aethiopiae sive Commentarius in cap. i8. Jes itemque Quaestionum Hebraicarum de Plantis in Scriptura S. memoratis decas prima de secunda , operis videli t hujus primum velut stamen , edit. I7I6. Maxime Vero famam Nostro peperit ib) de Arcano M/hib S Reri libellus plane singularis , quo Vix

dito , in orbem Continuo universum eruditum inventi tot seculis absconditi fama penetravit , applaudentibus passim tam nostrae quam Romanae Ecclesiae Philologis, admirationemque ac gaudium idcirco suum literis humanissime testantibus : in quibus Jo. Christophorus wagensicilius Noricorum maximum decus , firmiter persuasus erat. non sine affatu aliquo divino haec Auctori venisse in mentem, eumque unum laborem superasse Maso- retarum omnium. Quod idem judicium publice repetiverunt Commentatures varii , cumprimis Trivollienses p. 2i 87. Ut aut tacere debeant, aut meliora afferre, qui ut aegre faciant S. Codici ejusque integritati , pro ingenii lutu venditare haec talia non erubescunt.

Secutum est alterum opus praecipuum Onomasia

13쪽

cum Sacrum, ex coque extractus ab Auctore Index nominum propriorum , quae in S. literis leguntur & a B. Io. Rein h. Hed ingero Bibliis annexus inurtembergicis, additis duabus tabulis G cographicis juxta cum delineatione Urbis Hierosolymitanae: accuratam enim illius deseriptionem retinuit, ne in nimiam molem excresceret opus , nobisque manu scriptam reliquit. Eundem vero

Indicem Pcntaplis suis quoque inseruerunt Auctori S consensu Amstelod amenses , orga ipsum quidem minime ingrati. Porro cum multa dudum desideramet in Hebraicis Grammaticis, dissicile opus quod tum jam meditabatur, cum Sciagraphiam adornaret juvenis , adgressus est tandem . scripsitque ab Institutiones Linguae Sanctae, quibus analogia Hebrai sint ad breves easdemque generales& nullis impeditas exceptionibus regulas revocabantur, easdemque anno post redegit in compondium. Operis magna eXpectatio , major autem fuerat applausus apud eos, qui supra Vulgus sapiunt , quorum magnum numerum adducere possem, ni brevitati esset studendum. Illud unum addam , Parallipomena Lexicographorum He- rnicorum scribere jamjam coepisse virum sedulum , quo linguae sanctae omni ex parte instauratorem ageret ; di motum tamen a proposito per Georg. Burchard. Rumeli-nuin Cl. Virum discipulum suum ; utpote qui eodem tempore Lexicon Biblicum secundum Hilleriana principia in lucem publicam emist. Haec sunt iere, quae Tubingae edidit, quamdiu Professor fuit: cetera tum referemus, cum , quibuS proemiis atque dignitatibus fuerit ornatus, paucis ostenderimus.

Postquam annos sex Professor fuisset , decedente Calden bachio , cujus vices gesserat , Poedagogarcha est factus Ao. I 698. mox magister Domus in Illustri sti- Pendio

aὶ Isistitutiones Linguae Sanctae Tubing. IIII. Digiti od by Corale

14쪽

pendio: tum Theologiae Prosessor extraordinarius alius enim fieri noluit, sed Logicam potius & Metaphysicam

cum Graccae & OO. LL. professione commutavit . auctis subinde majorem in modum salariis. Praeterca Rector Academiae Magnificus creatus cst scmel , Decanus Facultatis sexics, sacpillime supremus Deputatus 3c multorum stipendiorum aequissimus administrator , tandem

designatus Abbas Albae Dominorum. Conjuge priori vivis exemta , Ao I7o8. d. II. Julii, alteram thori sociam acquisvit Nobilissimam juxta ac venustillimam , imo & sapientissimam feminam . Eleo noram Sibyllam, parentibus Hechleriam, Patria Mompel-gard cnsem . B. D. Christophori Reuch lini, Tubingens squondam Chrysostomi, ctiamnum desideratissimi viduam. Quidni enim in his quoque Capnioni succederet Capnioni in reliquis smillimus y ex qua anno post filium luscepit unicum Jo. Fridericum , vivo adhuc Patre in stipendium Theol. Tubing. clementissime receptum , ejusdemque, prout speramus, vcstigia secuturum : duas autem filias ab uxore ejus domui illatas aeque dilexit ac si ex se essent genitae. Quarum minorem natu Iuris Doctori atque Advocato Jo. Jac. Beuitelio , majorem mihic locavit, suis utramque de sumtibus satis liberaliter. Felix in hoc divino beneficio scnex . quod fratribus sine

prole demortuis, nactus est, quantum, is sero, qui amarent eum, colerent, solarentur ac foverent, felix etiam, quod lenoctutem agere honorificam , quietam , commodam nulloquc nisi cxtremis duobus annis morbo inde a Prima pueritia tentatam licuit.

Namque Ao. i7ι 6. ipsis Cal. Febr. quibus vitam fini Vir , valedicere , alio quidem munus iptas prensante, Academicis laboribus clementissime jussus cst , in Mona

15쪽

nissimum, ut Abbatis summa dignitate condecoratuS meis ritorum suorum fructu tranquille ibidem gauderet laetusque ad finem Vitae usque perfrueretur. Verum enimve. ro licet gratissimo animo acciperet Serenissimi Principis insignem clementiam: non quievit tamen sacri laboris amantissimus Praesul; sed insolens inertis otii ignavaeque voluptatis, non solum sacra munia ipsemet obivit & die. hus Dominicis singulis concionatus est; sed multo etiam

plura scripsit quam Tubingae potuit. Primum opus quod in isthoc secessu adgrediebatur, hoc ipsum, erat ab Hiero 'ticum , cui plurimam prosccto operam impendit,

nullis etiam sumtibus parcens vel in coemendis auctoriis bus, vel & plantando horto Boranico ad quem studium hoc iplum induxerat veteres imitatum , qui a re publica discedentes arbores plantabant, alteri saeculo profuturas. Alterum non minori studio elaboratum vocavit bo l Scripturae Sacrae , exasciatum certe nitidissimeque conscriptum opus & ad prelum dudum paratum. In Geographia quoque sacra excellens commentatus est in

Hieronymum de locis Ebr jungendus utique Jo. Clerico .& qui contra hunc scripst Jacobo Rhen lardio Celeber rimis Viris, s ad umbilicum perduxisset opus.

Sunt alia , lasciculo juncta . quibus titulum nondum satis elaboratorum ipsemet inscripst , quae nunc perlustrabo, postquam nuperrime demum hospitio meo excepta est cum vidua, socru carissima. Bibliotheca quoque Hilicriana, non magnae illa quidem, quod mireris, molis , sed exquistis auctoribus constans : nec concedam, ut vel filio haeredi ullus liber, vel unica erudito orbi schedula pereat , quae publico inservire deinceps possit. Cum primis autem lucem meretur postremum Viri opus. omnium praestantissimum , quippe in quod tanti Interpretis,

16쪽

pretis eruditio universa velut in centrum cons uxisse videri potest. & cujus perfectioni nihil deest amplius, nisi

in chartam puram descriptio. Servet Deus Broedeleto nostro optimo humanissimoque viro hanc mentem, quam literis testatus est, velle se hujus quoque libri edendi curam sulcipere ; nec ulla in ' nobis mora erit , publico

quam primum fieri potcst , gratificandi. Audi titulum Lector Benevole,& ex ungue cognosce leonem : a)The- Durus linguae sanctae Hermeneuus , in quo perspicua brevitate non solum Idiotismi sive peculiaria ac singularia divini eodicis loquendi genera , sed S aequivalentia sive liraδύνω ias, locutiones ἐκ S cognatae signis rationis vocabula , verba item translata X figurata , ea quoque, quae per similitudines is parabolice' pice , quae porro proverbia iter , denique ea , quae ad actionem pertιnent S ex ritu teteri dicta synt is c. exponuntur. Opus omnibus Sacri Codicis 'rutatoribus perquam utile , imo fere necessarium is c. Huic tanto tamque praeclaro operi, cum persectum jam si ne verbulum quidem addemus ex nostro , sed manum saltem describendo commodabimus

ac calamum.

Ceterum illud unum superest, Lector , idque gravissimum , ipsus viri ejusque vivendi moris ac virtutum Commemoratio , eo quidem brevior futura, quo fuit in omni vita modestior , ω quo difficilius est, tanti viri exprimere perfectam imaginem. Nos primas saltem lineas ducemus. Nimirum, quod primum ac praecipuum est , in religione ac cultu Numinis simplex ac candidus fuit . hypocriteos omnis osor maximus , Deo magis innotescere , quam ab hominibus spectari satagens. Inde Theologiam quoi te amavit simplicem illam & antiquam , id est , Scripturariam ; exegesi non e profanis,

17쪽

sed ipsismet Sacris Auctoribus instituta ; tricas quoque

ac rixas, innovandi pruritum . sectarum studia, Zelum ου κατ' επίγνωσιν , sed & pacificandi illud praeposterum studium detestatus maxime . Dco & tempori , non hominum arbitrio transmittens Ecclcsiae pro diversia periodo.

rum ratione incrementa. In vita communi superiores ex

animo reveritus cst , parcs , Collegas inprimis , sincero amore omnique ossicio prosecutuS : nemini gravis . nemini molestus , erga omnes mire pacificus cxtitit , incongressibus , conviviis aliisque sol cinnitatibus festivus, hilaris, prorsusque jucundus. Inferiores quibusque i m. perabat , blande ac comiter , sed nec sine gravitate tractabat . in omni ossicio nil odio, nihil amori nil utilitati sitae tribuens. Facies viro decora ac graVis, VOX Virile quiddam sonans. lingua minime praecepS elegantiaeque in onmi sermone studiosissima , ut typis cxprimi illico potuissent, quae vel cx Ecclesiastica vel Academica

cathedra est locutus : statura medio eris , robusta tamen& crecta , incessus membrorumque motus lentus ac aequabilis, totusque corporis habitus ad decus ac sevcritalem compositus : capilli autem nigri & crispi vultui sic imminebant , ut velut natura signante ad Hebraica studia natus atque conformatus esse videretur , Nathanaeli tamen simillimus, in quo fraus nulla nullus dolus inerat. Ingenio crat ad studia aptissimo , non nimis veloci, nec tardo etiam ; scd attento maxime & ad investigandum accommodatissimo. Iudicio aeque pollebat ac memoria, cujus utriusque vim ad vitae finem usque pcrdurasse, nequicquam imminuto alterutrius vigore oculorum quoque servata admiranda acie, in tanto Philologo rarum quiddam fuisse autumo. Multum vero pa fuit ad Sapientiam Hillero nostro, quod uti ipsus sapicntiae, quod dissicillimum esse Tacitus judicat , sic rerum quoque ceterarum

omnium

18쪽

omnium modum tenuit, de nulla re solicitus magnope re, nisi de studiis suis. Procul ira ac odio, procul cupiditate omni vel honoris . vel opum , vel deliciarum , ut Stoicum ferme dixisses fuisse , animum semper in aequilibrio atque suos intra circulos tenuit. Quae caul. est etiam , quamobrem accedente diaeta , quam scitissime observavit , Valetudo ipsus nunquam rurbata ad senectutis tantum fastigium Deo secundante pervenerit.

Extremo autem vitae tempore ante duos hos annos calculi dolore vexatus , non amplius ad priorem incolumitatem rediit , sed sensim decrescens , dolores quidem medicina , theriacae in primis immodico usu sopivit , ipse tamen interea contabuit . animo in spem meliotis vitae erecto subindeque Sacro epulo corroborato , & solatia Theologica propinante tum uxore fidissima socia, tum Vicario ipsius D n. Μ. Jo. Utrico Heli agio , in sella sedens , sine ullo mortis sensu pie placideque obdormivit . Februarii tertio die Ao. I 723. postquam vixisset annos septuaginta novem , demtis diebus duode cim. Elatus honesto funere, non intra templum, quod prohibuit , sed pone istius parietes est sepultus & funchris sermonis textum ipsemet praescripsit ex Evang. Ioli. C. I7. Vs 2 . Monumento sepulchrali ex aere fuso loquentia inscripsi ex lapidario genere:

D. O. M. S.

19쪽

GENERE. VIRTVTE. RELIGIONE. AC. ERUDITIONE SI. QVISQVAM. CLARUS. NON. PATRIAE. NON. GERMANlAE. SED. EUROPAE ATQUE UNIVERSO. ORBI. LITERATO. NOTUS.LT. GRΛLCIS. ET. BARBARIS. CHARVS. SVIS. DESIDERATISSIMUS. OCTOGENARIUS. FERE. OBDORMIVIT. IN. DOMINO. CAL. FEBR. ANN. MDCCXXV.

Habes Lector . B. HILLERI, qui probitatis omnis,

eruditionis atque virtutis viva imago fuit, non Αποθεωσιν,

sed vitae ipsius meritorumque brevem quandam φιαν, breviorem futuram, si quidem licuisset ob dicendarum rerum multitudinem. Tu memoriam viri serva, posteris mihique fave & Deum roga mecum , ut plures ejusmodi operarios extrudere in messem suam velit. U Ie. Scripsi Bebenhusae volante ob festinationem Dn. Eisditoris calamo. d. I , Julii Ira . ARGU.

20쪽

E ARTIS PRIMAE.

CAP. Pag. I. A1bor, Arborum ultima Origo.

II. Arborum partes Radix, nuneus, Cortex. 23 III. Rami. a. IV. Folia. Germen. Hos arbo-

Ul. Arboram Propagatis, ct Praeputium. Is VII. De his , quibus arbores ju-

VIII. Actoritas infesta. 68 IX. De Fruticibus. 7qX. De Simis, Nemoribus V Lu- s. 77XI. De Hrestis. 88XlI. Arborum usus N abusus,frXIII. De lignis Astumnum , ides, gummi feris, Ebeno, BdeI

XVIII. Olea. 17 XIX. Similitudines ab olea du-

CAP.ctae. Oleas infestantia. XX. De oleo Sacro N ipsius confectione, item de os olei Sa

XXI. Ab Oleo ductae smilitudi

Storace. ν

celebrata. 339 ... XXXVII. Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION