De fonte incredulitatis ac De veritate religionis christianae theologicam disputationem publice instituit D. Thomas Marchio Arezzo ecclesiae Agrigentinae canonicus decanus in Collegio Nazareno Scholarum Piarum convictor et Sacrae Theologiae auditor

발행: 1777년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Dissili reo by

2쪽

PROPOSITIONES THEOLOGICAE

De fonte incredulitatis, S de veritate ehrisianae religionis

adversis modernos incredulos.

I. Hristiana fides hominibus corde corruptis pIacere non potest.2. Cordis autem corruptio fons est incredulitatis. 3. Hinc retunditur iactantia Incredulorum, Christianis eorruptos mores exproba

tium , ac de progressibus incredulitatis gloriantium . 4. autem argumenti genere, quo scilicet quam turpis sit origo incredulitatis ostendimus , rectissime, S iure optimo utimur; nec nisi immerito ob id de

nobis conqueruntur increduli. s. Perperam iidem incredulitatis originem , esusique progressus renascentiae , Ω progressui scientiarum tribui oportere eontendunt. autem corruptio eordis origo est incredulitatis, ita eiusdem est terminus. T. Neque enim apud incredulas inveniuntur aut efficacia frena vitiorum , aut apta ad virtutem incitamenta ; etiam apud eos qui Religionem , ut vocant,

naturalem profitentur.

8. Idque incredulorum Scrip a confirmant. 9. Inaniter contra hane veritatem pugnat Bayle exemplis Diagorae, Euhemeri, Epicuri , Litteratorum Sinensium, Grone landorum, Sadducaeorum &c. o. Christiana Religio sola est quae verum finem ultimum hominis, quo beatus fiat, homini demonstrat. r. In Deo certe , quem esse ultimum finem hominis docet Christrana Religio, omnia concurrunt, quae ad rationem finis ultimi requiruntur. 2. Qui ut vult, etiamsi nihil maIe velit . nrsi eo fruatur, quod est hominis ΟΠ:mum , beatus dici non potest. 3. Porro nec in exterioribus bonis temporalibus, neque i π corporis voluptate, vel eiusdem quiete situm dici potest id, quod est hominis optimum . I . Sed neque agnosci potest positum summum hominis bonum m sensu , atque in intelligentia; imo neque in virtute. I S. solus proinde Deus vere est summum bonum , Si ultimus finis hominis, cuius fruitione efficiatur beatus. I 6. Hinc ex appetitu beatitulinis omnibus hominibus indito evincimus existere Deum. 37. - e pariter inferimus S in Deo esse Providentiam , ct ad eam homines Periinere. I S. Tum vero deducimus dari aeternam atque immutabilem legem,cuius in nobis partici patio lex naturalis dicitur; ae proinde virtutem a vitio intrinseca differezlia secerni. 39. Ex frequenti ita piorum in hae vita selicitate di bonorum calamitate ouendimus,an, mam hominis, quoniam ad Providentiam Dei pertinet, non interire cum cormpe. 2O. Unde sequitur, ipsam non esse temperamentum eorporis , sed spiritualem su stantiam , quae neque a corpore separata possit interire is ai. Sed neque rationali animae ille Interitus formidandus est, quo fiat, ut omnino non sit: idque etiam deducimus ex naturali beatitudinis appetitu. 22. Scilicet ad veram beatitudinem requiritur, ut possiessio summi boni sit aeterna , utque creatura rationalis illud possidens de eo numquam amittendo certa sit. 23. Requiritur praeterea, ut objectum beatificum rationalem animum intime assiciat.

3쪽

αι. Cum autem homo in quaerenda, sequendaque beatitudine adeo deviet, inferimit, ipsi m a statu felicitatis in eum, in quo nunc versatur , alicuius peccati merito nis' se prolapsum .ets. Quod peccatum in omnes homines propagari ex miseriis huius vitae collistimuia 6. Tum vero Revelationis necessitatem adii imus ad sperandam , obtinendamque non solum illius, sed & actualium peccatorum remissionem. 'et . Necessariam pariter ostendimus revelationem ad spem beatitudinis atque ad notitiam mediorum , quibus ad eam perveniatur, & denique ad cultum Dei a 8. Quin & propter illa eadem , quae ceteroquin ratio pollet attingere necessaria fuit homini Revelatio. 29. Divinam porro revelationem contineri in sacris Christianorum libris mira vat, ciniorum, S historiae consensio demonstrat. go. Quae quidem vaticinia libris sive veteris sive novi Testamenti assuta postia modum fuisse contendere, perversi sit mae insaniae est. l; i. Sed neque de veracitate historiae ibidem contentae aequo iure potest quis dubitare.

gr. Quae in ris libris referuntur tamquam vera miracula , vera miracula esse ipsa eorumdem librorum auctoritas cx vaticiniis firmata certo persuadet aa. Inepte autem v lithonii 3 sanationeβ , quas a morbis corporis pera chas a Christo referunt Evangelistae , de si nationibus a vitiis animae conatur exponerea . Ex miraculis porro invictum etiam Veritatis Christianae religionis argumen. tum desumitur. dias. Ipsa pariter mirabilis Christianae fidei dilatatio, atque inter tam muItas mi

secutiones ad tot saecula firmitas magnum miraculum est, magnumque veritatis Christianae religionis argumentum .a 6 Ipsa denique Iudaici Populi per omnes gentes dispersio , ejusdemque sic dispersi duratio, absque ulla cum iisdem gentibus commixtione , valet M ad te- . istimonium sinceritatis codicum V. L, & ad fidem faciendam vaticiniis, tum quae in eo impleta iam sunt, tum quae in eodem adhuc reflant implenda , atque ita multimodis militat veritati Christianae religionis. 3 . Jam vero Christiana religio ex utriusque foederis libris tanta auctoritate firmatis ea omnia eruit, atque in se una inveniri ollendit, quae ad beatitudinem obtinendam homini sunt necessaria . ipsa proinde , Si quidem sola est vera religio : sola pariter vere utilis.

38. Ineptiunt itaque increduli, dum Christianam religionem selieitati reipublicae

obesse criminantur.39. Atque iniquissime profecto gloriantur, de humana se societate optime mereri. o. Prorsus imo interes & publici Sc privati boni, ut ablegetur incredulitas , ut- que in omnium cordibus vigeat religio vere Christiana .

4쪽

DE FONTE INCREDULITATIS, AC DE VERITATE CHRISTIANAE RELIGIONIS.

N caussa duorum hominum, quorum per unum venumdati sumus sub peccato; per alterum redimimur a peccatis e per unum praecipitati sumus in mortem ; per alterum liberamur

ad vitam di quorum ille nos in se perdidit faciendo voluntatem luam , non eius a quo factius est ; iste nos in se salvos secit non iaciendo voluntatem suam, sed eius a quo missus est di in horum, inquam, duorum hominum causta proprie Fides Christiana consistit ca) . II. Haec porro fides iis placere non potest, qui terrenis cupiditatibus dediti temporalibus hujus vitae commodis tantummodo inhiant. ac praesentibus bonis toti Geeupantur. Molestum scilicet iis accidit, quod eis dicitur , in rebus a Deo factis tam magnum bonuin esse naturam rationalem, ut nullum sit bonum quo heata sit, nisi Deus b): temporalium vero rerum mutabiliumque cupiditatem esse perversam co: sine hac conditum suisse primum hominem c , qui creatus eth a Deo rectus ce) , idest f), cum bona voluntate, per quam ceteris creatis rebus uteretur tanquam sibi concessis; amore autem non rebus creatis, aut si-himetipsi, sed Creatori unice adhaereret is r at ex quo Adam non quidem a bono substantiali ad malum substantiale , quia nulla substantia mala eli, sed a hono aeterno ad bonum temporale, a hono spirituali ad bonum carnale , a bono sum mo ad bonum infimum mala voluntate , quam a se sibi fecit, delapsus est , statim ipsa ira, universumque ejus genus , amissio Deo , qui solus lassicit homini , praeter quem nihil susticit homini ch) , invenisse abundantiam vanae cupiditatis ci) rper gratiam autem Mediatoris hic agi, ut a morbo cupiditatis , infusa desuper ca-

5쪽

4 . .

ritate, interior homo proficienter sanetur, donee tandem possessione beatitudinis, ad euius ius misericorditer instaurati sumus in Christo , penitus auferatur ca). III. Multo minus iis placere potest haec Fides , qui in turpissimarum libidinum coeno volutantur , seque demum selices, ac beatoS existimant , cum eas valent explere. Quia enim se compararunt jumentis , iisque se similes effecerunt ν , malunt, unum esse interitum hominum , ac jumentorum, & aequam utriusque conditionem , ut sic moriatur homo , quomodo illa moriuntur , nihilque habeat homo iumento amplius ce). Grave itaque iis est, quod Christiana fides docet,

usque adeo non perire cum corpore rationalem animum, ut nec corpore mori turus esset homo , nisi peccasset d); per peccatum autem intrasse mortem in mundum , & ita in omnes homines pertransiisse ce) r at si per hominem mors, per hominem etiam, id est per Christum, suturam esse resurrectionem mortuorum Pipsos proinde, nisi mutatis in melius moribus, abnegatis scilicet impietatinus& saecularibus desideriis, pie S juste & temperanter vivant in hoc saeculo, expectantes beatam spem, & adventum gloriae magni Dei, & Salvatoris noli Jesu Chri iti ce) , quantum lite in illicitis delicus fuerunt , tantum habituros post hanc vitam tot menti & luctus b , itaut urantur & sentiant usqueis in sempiternum fio . . . IV. Sed S iis , qui C torquente dolore carnalis vinculi nequeunt a libidino sis operibus temperare; S nihilominus probi, honestique homines videri affectant, ac tales revera esse sibi psis volunt persuadere , displicet prorsus, si es dicitur, concupiscentiam non pertinere ad naturam instituti hominis , sed vitium lapsi , & poenam damnati co ; nec habere alictorem Deum m) , quippe qui na turarum conditor sit, non vitiorum n , vitia autem caussas habeant non em cientes , sed deficientes ο) t itaque sine ipsa creatum sui Ise primum hominem p sub se habentem sine pugna appetitum suum , eique dominantem per ratsine ulla mentem inter S carnem discordiar peccantem vero sustam danauationem suisse consecutam ; ut qui custodiendo mandatum suturus fuerat etiam carne spiritalis , fieret etiam mente carnalis , & qui sua superbia sibi placue , iustitia sibi donaretur ; nec se ut in sua esset omnimodis potestate , sed a te Piquoque dissentiens pro libertate, quam concupivit, duram miseramque age servitutem q) ἔ a qua nemo liberat, nisi ille , qui venit quaerere , &cere, quod perierat cr) . Haec enim cum ex Chiastiana sue dicuntur, amputatur vel de sensionis, vel excusationis effugium , ut nec concupiscentia laudare possint, cui obsequuntur; nec violentiam ejus accusare , si uedun . o Vid. S. August. L. de Persect. Iustitiae

n. s. Se L. III. Ope. impers. cap. 6 7.

6쪽

enim cederent libera voluntate, si ad gratiam converterentur iuvantem , & voluntatem a concupiscentiae dominatu liherantem ca). v. lis etiam, qui b confidunt in virtute sua , vel qui gloriantur in multitudine divitiarum suarum , durum eth audire , quod de damnata propagine & ipsi veniant, sintque natura filii irae , sicut S ceteri ce) , eantque ex uno omnes in condemnationem ignis aeterni, utique justissimam d ; nisi illius gratia liberentur, qui e) venit humilis, ac mitis corde, apud quem D non est acceptio personarum, sed miseretur g)cuius miseretur,& misericordiam praestat cuius miseretur. VI. Philosophis etiam hujus mundi non uno nomine invisa est Fides Christiana ; quippe quae illorum & elationi obsistat, & nudet vanitatem . Elationi quidem obsistit . dum homini se ipsum simplici quadam . apertaque ratione ostendit; S quae sit ei proposita beatitudo, quo merito in tantas quas hic patitur calamitates devenerit, que is nunc morbis laboret, quibus remediis, S a quo possiefanari , quis ei ad beatitudinem aditus pateat, quae via , sine ullo fuco demonstrat: illi autem , quamquam sapientes se esse dicunt & haberi volunt, in tam diversas de homine abiere sententias , dum in eo contemplati sunt & tam magnam naturae eius excellentiam, S tam grave super ipsum miseriarum jugum , ut omissa etiam opinionum , in quas nihil de peccato primi hominis vel scientes vel credentes prolapsi sunt, absurditate . aut etiam impietate; ipsa certe tam multipIex sententiarum diversitas eos omnes a vero aberrasse persuadeat: quas diversitas sententiaru in eo major inter ipsos suit, cum de finibus bonorum, ac malorum maxima intentione disputarunt, conati invenire quid essiciat hominem beatum: in qua disputatione Marcus Varro in libro de Philosophia tam multam dogmatum varietatem diligenter , & subtiliter scrutatus advertit , ut ad ducentas octoginta octo sectas , non utique quae iam essent, sed quae esse possent , sa-cillime perveniret ch . Porro ignorata ab ipsis caussa atque indole morborum . quihus totus homo gravatur, ignorato praesentissimo eidem homini curando, atque unico remedio, ignorato denique summo hominis hono, & quibus ad ipsum itineribus perveniatur; quid prodesse iidem potuerint vel sibi, vel aliis fuis meditationi hus, ct operosis disputationibus, praeceptis etiam, morumque institutis , jam ex hoc ipso perspicitur . Quamquam alio ex capite Philosophorum hujus mundi vanitas a Christiana doctrina revelatur, atque arguitur tum in moribus , cum in praeceptis . Nam quidquid verum videre potuerunt, ct sive in se ipsis exhibere , sive etiam aliis persuadere moliti sunt de Deo mundi conditore , iaprovidentissimo administratore , de honestate virtutum , de amore patriae , de fi-cle amicitiae, de honis operibus, atque omnibus ad mores probos pertinentibus retius, nescierunt ad quem finem, & quonam modo essent ista omnia reserenda G .

VII. Illi itidem , qui vel sibi ipsis superbe placent, vel etiam, quia sibi placent, student aliis placere C , fastidiunt hanc fidem , quae talem eorum appe

A a litum σὶ Vid. S. August. in Exposit.quarundam

Proposit. ex epist. ad Rom. n. I , & L. I. Re

b Vid. Psal. XLVIII. 7. o Ephes. II. I.

vid. S. August. L. LXXXIII. . q, IO.

7쪽

titum redarguit ac damnat, ct quam sit pera iciosus ostendit; eos admonens , primum hominem ideo utique quia fibi placuit , voluitque uxori placere, tam ingenti , cum tota sua stirpe , ruina cecidisse ; quam non superba excusatio potuit avertere , sed sola humilis imploratio medicinae, quae per Christum allata est, potest reparare ca) . VIII. Rursiis illi, quos dominari delectat, S hoc esse magnum hominis hinnum putant, si alios haheant subiectos si hi vel potentia , vel opibus, vel inge nio & doctrina , vel aliis quibuslihel praerogativis , nihil aliud in hae Fide Christiana deprehendunt, quam suae elationis damnationem, sallacisque suae felicitatis inanitatem det cciam & reprehensam . Non enim potest non esse magnum malum id, quod in tantas mi serias b de loco tantae felicitatis deiecit hominem, cujus utique culpa fuit velle dominari, hoc est propria potestate gaudere & non potius eam maiori subdere potestati . Ut proinde nulla alia sit in hae vita se licitas vera , qu Em illi subdi, eluique vestigia sectari, qui licet accepisset datam sibi a Patre omnem potestatem in caelo, R in terra co , venit tamen non ministrari , sed ministrare fl), nee suam gloriam quaerere , sed gloriam Patris sui co , cui etiam iactus est obediens usque ad mortem, mortem autem

crucis; discipulos autem tamquam servos habere noluit , sed tamquam amicos cis , non eos regens nisi tamquam pastor, qui etiam ponit animam suam pro ovibus suis ch), aut potius tamquam mater, quae portat filios suos. IX. Revocat quoque a Christiana si e homines experiendi per carnem vana ct curiosa cupiditas nomine cognitionis , ct scientiae palliata ci), quae CC quo niam in appetitu noscendi est , oculi autem sunt ad cognoscendum sensibus principes , satis convenienter concupiscentia oculorum in sacris Christianorum eIoquiis D est appellata. Curiositas inspirata E vae a Diabolo per serpentem locuto m) ipsa in seduxit: seducta autem mulier virum traxit in comm nnionem peccati , ut Dei mandato uxoris praeponeret voluntatem: atque ita relicto Deo,

S ad se ipsos inclinati primi humani generis parentes , in sobolem suam, una cum poenali ignorantia, hoc etiam inanis euriositatis , ct pravae cujuslibet cupiditatis vitium transmiserunt; ut jam homines , ne sua se curiositate in quaevis impia,& flagitiosa praecipitent, dono illius indigeant, in quo C sunt absconditi omnes thesauri sapientiae , & scientiae Dei, ut S quae agenda sunt videant, & quo

quaelibet sint reserenda intelligant , ist a cupiditate superwacanea cognoscendi animum cohibeant , nec in alio , quam in Domino & glorientur Si delectentur. Hanc itaque curiositatem qui sectantur , noIunt credere aliquid , nisi ad quod vel sui corporis sensu quinque. partito , vel saltem suae mentis acie perveniunt o :S quia in hoc sapientes sibi, atque prudentes videntur p , tamqciam stultitiam

repuis

de verb. Do m. n. a.

Vid. S. August. ibid

8쪽

reputant eam fidem, quae & suam ipsorum eulpat curiositatem, & salsa eos sapientiae , & prudentiae specie miserrime illusos, deeeptosque esse declarat. X. Denique quicumque ignorantes Dei justitiam, iamque volentes constituere justitiae Dei non sunt subjecti ca) ; qui scilicet s b) legem suis viribus implere se posse arbitrantur, vel qui e) gratiam Dei illis etiam voluntatibus subdunt quas ah ea non negant esse praeventas , ii Christianam fidem sibi omnino patium tur ad veriam , quae ad non peccandum , faciendamque justitiam quamvis esse non dubitet liberum arbitrium voluntatis ; profitetur tamen ejusdem liberi arbitrii potestatem non lassicere , nisi adjuvetur infirmitas cae) r ct elati cordis praesumptionem retundit ipso Adae exemplo, qui licet in magna non peccandi iacilitate constitutus co , licet nulla pugna de se ipso adversum seipsum di Wisus D, quippe cui nihil concupiscentialiter resistebat g), licet magnas S integerrimus arbitrii vires haberet h ) ς iustitiam tamen amisit, quam, cum crearetur, acceperat: ex quo nimirum datur intelligi, non solum quod homini post lapsum necessarium est divinum adiutorium; hoe quippe necessarium fuit etiam homini primo, cuius natura non talis laeta erat, ut sine divino adiutorio posset in bono, quod acceperat, manere fi vellet; sed quod, cum per illius primi hominis peccatum liberum arbitrium rectitudinem amiserit, sitque viribus atenuatum, atque ad malum inclinatum m , non tale nunc ei adjutorium sessicit, quale datum est homini fano, sine quo non possiet , ut autem Vellat , in ejus relinqueretur arbitrio cID ; seo tale est omnino necessarium, qno det Deus quod jubet, e Gsciatque ut S possit, & velit cre): ut proinde in nullo sit nobis gloriandum , quando nostrum nihil est et sed qui gloriatur in Domino glorietur co) , qui S praeparat voluntatem cM , & ipsum nostrum bonum velle , id est voluntatem bonam, operatur in nobis q) , a quo etiam est omnis nostra sussic tentia, cum id cogitamus, quod expedit nobis cr) ; quibus etiam orandi praestat assectum cc ; cujus immo etiam donum est , ut sciamus haec eadem , ceteraque omnia bona nostra, ab initio fidei usque ad finis consummationem , nobis ab eo esse donata ct , ut

9쪽

non solum adiutor sit, verum etiam largitor virtutis u : quae quidem non habemus nisi per lesum Christum b) , qui factus est nobis a Deo justitia , & sancti. ficatio , & redemptio ce) ; ut proinde sine fide in ipsum sicut nemini obtigit a peccatis , R ignis aeterni dubita damnatione redemptio, ita nec ulli umquam obti. git vera juit ilia sne eadem fide d) ; quae idcireto dici nequit operibus retributi iustitiae, sed gratuita Dei honitate donata per Christum , in quo secundum misericordia in sua in magnam elegit nos ante mundi constitutionem , non quia futurieramus, sed ut essemus sancti, & immaculati in conspectu ejus, creati in eodem Mediatore nostro in operibus bonis, ut in illis ambulemus ce). XI. Porro quam multi sunt in ipsa professione nominis Christiani, qui se beatos existimant, si cso promptuaria eorum sunt plena, eructantia ex hoc in illud, oves eorum saetosae abundantes in egressibus suis, boves eorum crassae , nesta ruina maceriae , nullus transitus, neque clamor in domibus, & possessionibus eorum I S dicunt animae suae g), Anima habes multa bona posita in annos plurimus , requiesce, comede, bibe, epularer Quam multi, qui ἐν desideria carnis perficiunt; S i) hanc ducunt partem suam esse & sortem, si nullum sit pratum , quod non pertranseat luxuria eorum ἰ illos autem habent in derisum , &in similitudinem improperii, eorumque vitam existimant esse insania in , qui spiritu l) sacta carnis mortificant uam multi in corde suo statuunt m), Sit fortitudo nostra , sint divitiae nostrae , sit potentia nostra, sit astutia nostra, sit utilitas nostra lex justitiae Quam multi se ipsos amantes cM , sibique ipsis pia centes co), ct aliis placere quaerentes , non quidem in bonum ad aedificationem , quo sensu per omnia omnibus placebat Apostolus Paulus , qui quod inultis utile esset, ut salvi fierent, quaerebat, non sibi p)ised vel amore propriae excellentiae , ut laudentur & honorificentur ab hominibus , vel propriae stu dio utilitatis , ut commoda temporalia reportent; vel ut plures sibi adjungant, quo S dominari potentius , & nocere aliis securius possint, & licentius quaelibet cordis sui desideria explere , prudentiores , sicut Dominus ait c ), filiis lucis in generatione sua , sed ea prudentia, quam Apostolus Mocat cr) prudentiam carnis; qua scilicet s) haec appetuntur pro magnis bonis, quae non perseverant eum homine , ct ne haec amittantur timetur, quae quandoque amittenda sunt iam multos inanis curiositas earum rerum, quae inveniri non possunt, aut Duila etiam inveniuntur sive in caelo, si ve in abysso , separat a Deo. dum non vincit caritas, quae ad certa spiritalia non vanitate rerum, quae seris sunt, sed veritate, quae intus, homines invitat t)ὶ Quam multi rursus, quos cu) scientia

o vid. S. August. L. III. e. duas Epist.

Pelagian. m m. Ia

dam proposit. e Epist. ad Rom. c. 9.

10쪽

inflat, dum non est caritas, quae aedificetὶ Ex quibus alii non attendentes, quanista sit Maiestas semper eodem modo manentis naturae, quae Deus est, desertis virtutibus , magnum aliquid se agere putant , si universam illam corporis molem, quam mundum nuncupamus , curiosissime intensissimeque perquirunt, sic, ut in ipso cae Io, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur cor alii, contra Seripturae divinae monitum b) , altiora se scrutari volunt, ad quae capienda non fit homo idoneus, nisi per mandatorum obedientiam co); nihilque de mundando corde solliciti, non valentes percipere , quae sunt spiritus Dei d) , evanescunt in cogitationibus suis ce), de rebus incorporeis per imagines corporeas judicantes , S tale aliquid esse credentes , quale fallax corporis sensus infligit c f) . Quam multi non attendunt, virtutes a vitiis non tam ossiciis , quam fini-hus discerni ; vel qub quidquid homo veluti recte secerit sit reserendum, ut rectum sit ch) , non considerant; nec conscientiam sitam discutiunt, utrum honum quod agunt, agant amore justitiae, an solo timore impendentis mali, non acturi utique, si impune possent omittere a , ct sc agentes, ut mallent non juberi l); atque ita sibi ipsis tamquam de vera justitia gloriantur, cum tamen mortui sint in delictis & peccatis , ut olim de se ipso confitebatur Apostolus H, licet quae legis erant conspicuo opere complens , in ipsa lege conversatum se dixerit m) sine querela Quam multi denique, qui sectando legem justitiae, in legem justitiae non perveniunt C; quia nimirum non ex fide, sed quasi ex operibus ), dum scilicet suis te viribus, sine adjutorio gratiae legem se putant implere q)JXl I. Ecce quam multi Christo dicunt m Domine , Domine dia, atque civitati eius Sion visibilium sacramentorum communione sociantur; ct tamen cum propter triplicem concupiscentiam , carnis, oculorum, S uitae r dilectores sint mundi, pertinent ad Babylonem civitatem Diaboli, quam iacit alnor saeculi cr) . Et miramur, si in dies succrescit numerus incredulorum : aut si Magistri incredulitatis sparsis in vulgus Iepidis narratiunculis, e X Oticis epi stolis , curiosis de remotissiniarum nationum origine, moribus, religione commentarioIis , specimini-hus novorum systematum de natura , de mundo, de materia, de homine , de Iegibus , de bono rei pii blicae , aliisque hujusmodi opusculis meato quodam lepore conspersis , in quibus certissima quaeque ac sanctissima fidei christianae dogmata vel mordaciter irridentur , vel superstitionis arguuntur, vel ad problematum clansem reducuntur , tot sibi adiungunt proselytos , etsi omnes eiusmodi illorum stri. ptiun Vid. S. August. Enar. in Hal.LXVIII.

serm. XI. n. r.

versis , nil m. s.

i) vid. S. Aus. Enar. In Psal. LXIV.n. a. Q Vid.S.Augus .L. de Moribus Ecclesiae

ιγ Eccli. III. 2 2. o Vid. S. August. Enar. In Psal. CXVIII.

e. 4 3. S L. IV. c. Iulianum n. a I.

bus ni m. I.

0 Vid. S. August. L. XII. de C. D. c. t P.

SEARCH

MENU NAVIGATION