De fonte incredulitatis ac De veritate religionis christianae theologicam disputationem publice instituit D. Thomas Marchio Arezzo ecclesiae Agrigentinae canonicus decanus in Collegio Nazareno Scholarum Piarum convictor et Sacrae Theologiae auditor

발행: 1777년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ptiunculae merito vitreae diei debeant οῦ quasi enim lueent vanitate, sed stantuntur veritate 3 Non est plane quod miremur. in illorum enim , quos tam multas

commemoravimus, cordibus fides radizes non egerat per caritatem et obduruerant quippe, tamquam petra , igne vel superbiae , vel cupiditatist supεrvenit tentatio ab incredulorum si e scriptis, si ve sermonibus: factum est, quod Christa, Jesus praedixerat ca) , a s de recesserunt . Nimirum in incredulitatem itur ex

cordis corruptione.

XIII. Quo loco incredulos ex depravatis moribus h Iminum Christianae prosessionis ipsam Christianam fidem criminari solitos , atque ex progressibus ineredulitatis triumphum agentes , monemus, ut hiae imo quam turpe sit Christianam Religionem deserere , & incredulum fieri, si caeci penitus non sint, tandem aliquando agnoscant. Etenim si cuin depravati sunt Christianorum mores, eorum plures eb adducuntur, ut Christianam fidem a te abjiciant, & ad partes deficiant incredulorum ; quid manifestius, qnam eos a fide, cuius professioni dissimilis erat ipsorum vita , ideo recessi Te , ut abjecto Religionis foeno, excussisque , si fieri posset, conscientiae terroribus, cupiditatibus suis tanto suavius, quanto liberius indulgerent ὶ Quod cum fieri nequeat, nisi incredulitas aut defendat ne vitia

sint illa eadem, quae in Christianis tanquam vitia condemnat, aut nullo, ne iis indulgeant, freno coerceantur incredulitatem pro sessi; videant , num coetus honestorum proborumque hominum sit coetus incredulorum r num felix posset esse Respublica ex solis incredulis constans : num ad bonam , ct beatam vitam incredulitas prodesse quidquam possit . XIV. Quid, quod ex depravatis moribus Christianorum , quos tantopere in . creduli exaggerant, atque ex magnis , quos incredulitas in dies accipit, progressibus, validissimum imo exurgit ad veritatem Christianae ReIigionis suadendam argumentum Z In sacris enim Christianorum libris plurimos suturos in Ecclesia malos, qui huic saeculo verhis in Baptisino renuntiarent, non factis , quique Deum agnoscentes non sicut Deum glorificarent, apertissime praenunciatum est , ubi Ecclesia eadem assimilatur b) Sagenae missae in mare , ct ex omni genere Piscium tum bonorum , ubi ventum fuerit ad littus eligendorum in vasa, tum malorum in eadem saeculi consummatione soras mittendorum congreganti , &interim intra retia sacramentorii in suorum retinenti; ubi ite in comparatur ce) areae , inqua , usque ad ventilationem, triticum congregandum in horreum permixtum est

paleis igne inextinguibili comburendis d) . In iisdem praeterea Iiteris praenim-ciata est multorum incredulitas; & , quod caput est , eventura eadem praenun- elatur ex corruptione animae per illicita desideria defluentis . Nam & ipse Magister ac Salvator noster Christus Jesus e) de iis in quorum cordibus verbum fi dei radices haud egerit , expresse asseruit, ut paulo antea memoravimus D, quod ii ad tempus credunt, sed in tempore tentationis recedent: & Apostolus

Paulus multos itide in praedicens suinros corruptos mente , reprobos circa fi

dem g , quibus ad incredulitatem gradibus perventuri sint praemisit, inquiens

o Matth. III. xx. Lucae III. 17.

in Vid. S. August. L. III. e. Lit. Petiliani n. ., & L. ad Donatistas post collat.n. II, o Lucae VIII. II.

12쪽

quiens ca) Erunt homines seipsos amantes , cupidi, elati, superbi, parenti. bus non obedientes, ingrati, scelelli, sine assectione , sine pace, criminato. res, incontinentes , immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi , & voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis , virtu.tem autem ejus abnegantes semper discentes, & numquam ad scientiam veritatis per Uenientes m et quos quidem in externa Ecclesiae communione suturos

designat, sicut Jannes, & Mambre , qui reititerunt Moysi b), erant in vis bili

communione populi Dei; & tamen ad mysticam Babylonem pertinere ostendit, quam facit amor sui ce) , dum praemisit , quod erunt te ipsos amantes , atque in . de totam vitiorum, quibus arctissime devincjentur catenam contexuit. Cum ergo his atque hujusmodi aliis nostrarum Scripturarum testimoniis antea praedictam multorum incredulitatem, & nunc impletam conspiciant; quid invenient fide dignius, quam easdem nostras Scripturas Nulli enim prudentius credimus vel de praeteritis, quae olim facta sunt, vel de suturis , quae nondum facta sunt,

quam eis, qui fidem verborum suorum per ea probant , quae tanto antea ab

ipsis praedi Aa, jam nune videmus impleta d) .XU. At enim inquient sortasse increduli, Haec argumentandi ratio nedum repugnat principiis Christianae legis prohibe nris, nequis judicet si ve eos, qui soris sunt ri, sive qui sunt intus in ipsa Ecclesia cf); sed S indigna est honesto hominee eo si quidem tota recidit, ut quotquot Philosophismum profitentur , quamquam alias penitus ignoti , iudicentur esse moribus turpi mis ex hoc solum, quod Christianam fidem deseruerint, quam existimant meram esse superstitionem partim ignorantia populi , partim avaritia Ministrorum , partim dominandi libidine inductam. XUI. Grandis querela , & plane timenda , si veritati innitereturi Porro ju: sta e siet, si nos , qui eis talia objicimus, reprehendere possent increduli vel de temerario & iniquo iudicio , vel de perverso conviciandi atque insultandi animo . Utrumque scilicet & naturali honestate , ct divina lege improbatur g): At neutrum possunt jure nobis opponere , si serio velint discutere & quid , &quem in finem dicamus . Quid enim vero asserimus , nisi quod iidem ipsi dicunt , quod recta ratio persuadet, quod denique ex eorum scriptis, fidissimis scilicet eorum animi interpretibus , aperte didicimusὶ Nonne mala , quae nos in medio populi Dei fieri videntes cum Propheta h) gemimus, ipsi frequenter exaggerant , ut in Christianam Religionem velut iuste evomant probra , eamque contemptibilem reddantὶ Nonne ex quo plures Christianorum ad suas partes pertraxerint , quod nos verissimum esse agnoscimus , si mul dolentes jacturam fratrum nostrorum , & divina venerantes ac trementes iudicia, laetantur ipsi, ac veluti triumphum aguntὶ Quid igitur nobis succensent , si in tanto matris Ecclesiae I uehu , in tanto infirmiorum fratrum nostrorum periculo, Patrum exemplo consolationem in Scripturis, quas tanquam divinas veneramur, quaerentes ci) , atque

in iis interim invenientes & quo opprobria Matri Ecclesiae illata abstergantur,

mini in monte . n. s s , 6O, 6s , 64. , i

13쪽

ct quo hostium suorum retundatur laetantia, Si quo filiorum ejiis consulatur saluti, & quo etiam seducentium , ac seductorum oculi aperiantur, ut videant vias suas , atque intelligant quam malum & amarum ipsis est dereliquisse Dominum sontem aquae vivae , ct fodisse sibi cisternas dissipatas , quae non valeant continere aqtiam ca) , urgemus in argumentum Christianae Religionis , tanto ante in Scripturis nostris utrumque suisse praedictum , quod ii nobiscum jam vident impletum; multos scilicet suturos in Ecclesia malos , eorumque non paucos reces.suros a fide: ut Scripturus ipsas, quas ab eventu sateri coguntur in futurorum praedictione veraces, agnoscant etiam in caussarum manifestatione veridicas λCum praesertim recta ratio doceat, eos potius Christianam fidem deseruisse, qui . bus illa placere non poterat , quam quibus placebat: tales porro esse , qui in Professione nominis Christiani non habebant spiritum Christi, sed spiritum mundi concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, S superbia vitae cM aestuante natque tumentem , res est manifesta ex comparatione Christianorum dogmatum Spraeceptorum cum mundano spiritu; ut est a nobis in antecedentibus praestitum c. XVII. Ex tot revera, quos ad se traxerunt increduli , vel unum producant, qui in Chrliliana Religione Catholicae Ecclesiae magisterio instructus non solunt in fide , sed&, Deo donante spiritum fidei, ex fide vixerit: qui nimirum contractam ex peccato primi hominis in omnes carnali generatione transsuso sauciatae naturae infirmitatem salubriter agnoscens, ct assidue perpendens, oculos jugi ter habeat ad Dominum ce) refugium suum, adjutorium suum , virtutem sua in d)ἰ ut lumen inde accipiat quo illuminentur tenebrae suae, Si sita vitatem qua fructum det terra sua ce); quo S sciat quid oret sicut oportet f), & ostendatursbi via bona , perquam ambulet ca , atque inspirata Tibi per Spiritum Sanctum

flagrantissima caritate , id quod agendum esse cognoverit tanta voluntate velit, tantoque ardore diligat, ut voluntatem carnis contraria concupiscentem ardore

spiritus vincat b)r ac ne sorte veniat sibi pes superbiae ad se ipsum retrahat obtutum, ut meminerit de suo non hahere nisi mendacium, S peccatum D, &proinde victoriam Deo, a quo sibi data est per Jesum Christum ch) , cum gratiarum actione acceptam reserat, & cantet Domino, quoniam secum iacit secun . dum abundantiam misericordiae suae cl) : qui itidem memor, tentationem esse vitam hominis super terram m , & hoc ipsum homini expedire ne perniciosius extollatur M , utque illa securitas , ubi pax plenissima atque certissima est, desiderio serventiore quaeratur o , pacili atur foedus cum oculis suis, ne Videant vanitatem c p), sepiat aures suas spinis, ne excipiat colloquia Prava , quae corrumpunt bonos mores , fugiat otiositatem , quae multam docet malitiam cr , non sedeat cum concilio vanitatis, nec introeat cum iniqua gerentibus

ι Vid. III. Regum VIII. 36.

L. III. e. duas Epist. Pelag. n. I 8. Ο Vid.S. Austiis . L.XIX. de C. D. . c. I 4

14쪽

bas a), atque ne scandalis seducatur eo periculosioribus , quo sub nomine publici usus , receptaeque consuetudinis palliantur, ad legem magis S testimonium attendat ch), meditans in lege Domini die ac nocte e): S nihilominus sciens , quia nisi Dominus custodierit civitatem , frustra vigilat qui custodit eam d), vigilantiae juxta Christi praeceptum ce) adjungat orationem, prosternatque preces suas coram Domino, non quidem in iustificationibus suis , sed in

miserationibus ejus multis f , ut respiciens in faciem Christi sui ce ) , ct ex avadiens vocem sanguinis melius clamantem quam Abel ch) , non eum inserat in tentationem ci) , sed liberet a. malo ch) , faciatque etiam cum tentatione proveniatum ι) , ut licet infirmus teneat perseverantem in ejus famulatu voluntatem m , nullisque ab eo illecebris , nullis terroribus , nullis adversitatibus separetur , sed

usque in finem ipsi Deo suo adhaerere invictissime velit, ipsumque deserere invictis ne nolit r qui attendens se de damnata venire propagine , ac fuisse natura filium irae sicut & ceteri co) , saepe recogitet & quam magno pretio fuerit emptus cp) , pretioso scilicet sanguine, quasi agni immaculati . Christi ,

ct de quanta damnatione fuerit liberatus , dum sibi in Baptismo applicatum est illud pretium O, innumeris aliis , quorum nomina, Deo cr) eorum non miserante , scripta non sunt t) in libro vitae , euntibus ex uno in illam condemnationem utique justissimam u), grato animi sensu assiciatur, studeatque impleri agni.tione uoluntatis Dei in omni sapientia, ct intellectu spiritali, ut ambulet digne Deo per omnia placens , in omni opere bono fructificans , & crescens in scientia Dei ; gratias ei agens , qui dignum eum secit in partem sortis Sanctorum in lumine , eripuitque de potestate tenebrarum , ac transtulit in regnum filii dilectioni,

suae, in quo habet redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorii in x). Talem ejusinodi unum proferant increduli, qui ad eorum partes transierit; &non ultra adversus eos urgebimus foedam incredulitatis originem .

XVIII. Fidenter quidem loquimur, & incredulos provocamus; non quod ignoremus , quod sicut donum Dei gratuito miserentis est fides , ita ejusdem gratuito pariter miserentis donum est perse verentia in fide di).Confitemuri mo,quod sicut Deus est , qui in nobis incipit quodcumque opus bonum ce , in quo genere cist etiam fides caa , appellata propterea opus Dei bb) ; ita Deus est qui fidem ipsa ira , ct opus quodcumque bonum perficit usque in diem Christi Jesu ceo i non

solum enim in nobis operatur velle , sed etiam perficere pro bona voluntate cd :α ideo necesse esse agnoscimus cee J , ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non B a adiu- Q Psal. XXV. 4. IJ Isaiae VIII. 1 o. S. August. L. de Praedest.SS.n. ρ , & I 4, &

15쪽

I4 adjuvante vineamur : cum ca) pares nos ad resistendum non liberum arbitrium , sed Dei solum facere possit auxilium . At pariter scimus , Dominum non avertisse aciem suam vel a Davide , vel a Petro, qua a versa facti sunt conturbati in tantum , ut ille in adulterii primum, dein in homicidii crimen laberetur; alter vero Clarii uni mori pro illo metuens ter negaret , nisi postquam in abundantia, quam utrique praestiterat Deus, non de illo qui eam praestiterat, sed de seipsis

praesumentcs dixerunt, ille quidem αα Non movebor in aeternum - ς hic autem α Animam meam pro te ponam α ς sibi festinando tribuentes , quod debuerant a Domino deprecati ch) . Atque ut ad rem propius adhuc accedamus , scimus incredulitatem Judaeorum , qua excaecati non poterant credere in Christum se) , Meuius merito licet naturales essent rami olivae , quam plantaverat Dominus , nihilominus fracti sunt & praecisi Q, nullam aliam fui sse quam quod ignorantes Dei justitiam, & suam volentes constituere, justitiae Dei non erant subiecti O . Quin nee ipsi gentium Philosophi traditi sunt a Deo in desideria cordis eorum , ct in passiones ignominiae , & in reprobum sensum; nisi postquam

Deum , quein per ea , quae facta sunt, cognoverant , non sicut Deum glorifica Verunt f)r neque stulti saditi sunt, & ob lauratum adeo insipiens cor eorum, ut

immutarent gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & volucrunt, & quadrupedum, & serpentiam ς nisi postquam a Ver terunt se a lumine sapientiae , eandem sibi ipsis per superbiam tribuentes , cu pro ipsa gratias ei agere debuissent, qui dederat is . Scilicet radix omnium malorum est cupiditas M r S licet non omnes , sed quidam tantum , eX. iis a quivam appetiverunt, erraverint a fide ci) ; nemo tamen a fide discedit, nisi qui cu-Piditates appetit; inter quas praecipue est superbia , qua quis appetit aI quid amplius quam oportet propter excellentiam suam & quemdam propriae rei amorem tunde merito initium omnis peccati superbia definita est ) , ex qua quaelibet alia cnpiditas oritur, S ad illam refertur; quae proinde si procul abigatur, ejusque loco humilitas firmetur in corde , velut in illo, quem mox descripsimus ex spiritu fidei viventem, periculum labendi in in eredulitatem summotum est . contri tionem enim praecedit superbia, ct ante ruinam exaltatur cor ι ἰ & Deus, qui superbis resistit, humilibus dat gratiam ni) . xl X. Quamquam me copus habenatis ad has incitas redigere incredulos . Longe minus est quod postulamus. Ostendant ex tot millibus suorum proselytorum Vel unum , qui in fide Christi una sic vixerit, ni quamvis illicitis non semel cu piditatibus indulserit; attamen nec sua vulnera sibi ipsi dissimulaverit, aut ea quasi leviis contempserit : nee laetatus fuerit cum inique gessit, nec exust ye' rit

L. X l. de Genesi ad lit. n. f., & L. XIV.

16쪽

Irit in rebus petanis; neque si ve de venia , si ve de sua correctione desperans tradiderit se iniquitati: sed potius violentia tentationis abi ractus S ille tus ex infirmitate sit lapsus ἔ curam autem omnem salutis suae, atque in Deum spein non abjecerit; quin potius ad ipsum ingemiscere consueverit, ut ejus misericordia sanetur ac eruatur de necessitatibus suis r & licet saepe in lucta succumbat victus; non tamen omiserit adversus cupiditates suas pugnare , poenitentiae remedium assumere , offerre Deo sacrificium spiritiim suum contribulatum , ct cor situm contritum & humiliatum. Adeo probosa est incredulitatis origo , & tu. tulenta via per quam ad ipsam ituri In eam instructi in Christiana fide non prolabuntur, nisi qui in sordibus suis sordescunt, & in coeno vitiorum penitus infiguntur. XX. Haec autem non animo conviciandi exprobamus inere datis ; sed ut eos retorqueamus ad se ipsos, eosdem auferendo a dorso suo, ubi se posuerunt no-Ientes se attendere , & constituendo ipsos ante faciem suam, ut videant quam turpes sint . quam distorti Sc sordidi 8t maeulosi & ulcerosi, & videntes horreant se ipsos. si forte Deus, qui o potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae, ipsos iam sibi displicentes faciat displicere salubriter; ac fide iterum donata mundet corda eorum b) , dirigatque gressus eorum in semitis suis, ut in sanctitate R iustitia ambulent eoraim ipso reliquis omnibus diebus vitae suae , dignos

Poenitentiae Ductus iaciendo. Ac praeterea hoc argumenti genus eo libentiuSUersamu S, atque ut passimi usurpetur optamus ardentiu , quod non immerito existimemus, ad confirmandos adversus ineredulorum seductionem animos juvenum,

atque infirmorum in fide , nihil utilius afferri posse ab iis, qui in vinea Domini

Plantant aut rigant; quam si ex diυ inarum Scripta arum oraculis aperte ipsis demonstretur, incredulitatis fontem esse cordis depravationem e quo scilicet attendentes, quam plena ignominiae sit origo incredulitatis , retrahantur, ne in is Credulorum coetui se adjungant; ac salubriter timentes , ne Deus subtrahat

ipsis donum fidei, quod hactenus absconderunt in terram, detque illud aliis facientibus fructum ejus ce) , resipiscant a viis suis pennis , S liberati a peccato, ac servi facti justitiae fructificent in omni opere bono, habentes

mysterium fidei in conscientia pura . XX l. Dignoscere jam hinc poterunt increduli. utri violemus naturalem honestatem : an nos, qui non quidem simpliciter afferimus, sed invicte ostendimus , originem incredulitatis ι eoque animo , ni Fratres nostros , quos novi isti Philosophismi Prosessores ad fidem abjieendam eonantur inducere, in fide confirmemuS ; utque eos , qui olim nobiseum erant fidei foetetate con juncti, & quos periisse dolemus, ad pristinam fidei communionem revocemus ἰ nostras qu eadhu C retinemus , tuentes ς & quae rapta sunt repetentes r an potiuS naturalis aequitatis, S honestatis leges violent ipsi increduli et aequitatis quidem, dum nostra tot saeculorum possessione , antequam ipsi prodirent, firmata in VRdere co' nati sunt γ)ς honestatis autem , dum nos institiae insimulant, superstitioniS a tuunt , libidinis dominandi aecusant. ae tamquam humani generis hostes tradu Curit ἰ nostra autem dogmata cachinnis excipiunt, salibus iocisque irrident, con fictis hypothesibus dubia reddere nituntur e quamvis ne unum quidem eorumdein

17쪽

do matum nostrorum labefactare potuerintς nihilque ad versus Scripturas nostea, , nihil adversus religionis historiam, nihil adversus fidei articulos, nihil ad vel sus morum praecepta, nihil adversus motiva credibilicatis protulerint, quod non olim ab antiquis Chrillianae professionis hostibus productum suerit, & EApologistis nostris, sanctisque Doctoribus penitus obtritum. XXII. Ille vero non est dissimulanda gravissima, ut quidem videtur. Objoctio, quae ultro sese ingerit meditantibus quod de origine incredulitatis huc usque fie.

mavimus . Nimirum humani cordis corruptio tam antiqua est, quam genus humanum; adeo ut diluvium immissum fuisse dicatur , quia cuncta hominis cogita tio intenta esset ad malum, atque omnis caro corrupisset viam suam a r ipsam etiam Christianam Religionem a primis usque temporibus plurimos omni aetate habuisse homines corde corruptos; adeo ut etiam ea vigente dici potuerit, quod

nihilominus maledictum, & mendacium, & homicidium , & surtum, , adulterium inundaverunt b), exploratissima res est ex scriptis Apostolorum , ex Conciliorum Canonibus, ex Seriptoribus Ecclesiasticis cujuslibet laeeuli co .

Cur itaque non omni aetate extiterunt magno numero increduli cur solum postremis temporibus vires accepit incredulitas, & late coepit dominari Nonne hinc evidens fit, originem incredulitatis non utique corruptioni cordis esse tui. huendam , sed alteri prorsus caussae , cujus initia sint cum origine incredulitatis eo niuncta Porro quae ista causa sit, non est dissicile invenirer eam scilicet esse progressu in , R incrementum scientiarum . Ex quo enim ars critica coepit excoli diligentius, ex quo illustrata est Metaphysica, & accuratior ratiocinandi methodus invaluit; ex quo scientia naturae innumeris propemodum observationibus illustrata est , & proprietates materiae clarius innotuerunt, coepit ineredulitas maxima habere incrementa. Progressui ergo scientiarum debetur eius origo. Unde & illud sequitur, Christianam Religionem non nisi ignorantiae hominum , Sc praeconceptis eorumdem praejudiciis tuos debere progressus, ut passim exprobant increduli. XX l II. Verum quisquis nolit esse contentiosus, iacile intelliget, magnos incredulitatis aetate nostra progressus , non progressiti scientiarum , sed corruptioni cordis abutenti scientiis, adscribi oportere. Non, inquam, progressui scientiarum . Quid enimvero sibi a scientiis metuat Christiana fides , quae Dionysios, Justi nos , Clementes, Tertullianos , Cyprianos, Augustinos sibi subjecit: quae numquain illustrior apparuit, quam cum inter filios suos nacta est origenes, A thanasios, Gregorios, Basilios , Chrysostomos, Cyrillos, Hilarios, Ambrosios, Hieronymos . Prosperos, Fulgentios , Leones: quae inter multiplices , quas passa est persecutiones , illam gravissimam reputavit, & vehementius ingemuit , cum sub Juliano Apostata quicumque Christiana professone censebantur , liberalium artium , & scientiarum studiis lata lege prohibiti suere : quae jure meritoque gloriatur, per filios suos servata suisse vetera monumenta, atque in ipsa saeculorum barbarie praestantiorum quarumlibet utiliorumque disciplinarum custodita elementa , ac veluti semina i quae denique post restitutum scientiis ipsis splendorem a viris ingenio, ac doctrina maximis vel defensa , vel illustrata est y Quos proserent increduli ex suis, qui cum magnis istis Christianae professionis viris possint comparari Z Aut quid ad incrementa splendoremque scientiarum

18쪽

eontulerunt hactenus celebriores incredulitatis magistri Quid potius non prae stiterunt , ut nobiliores quaeque scientiae sordescerent iterum, vel neglectae jacerent: dum stilicet eorum alii scriptis suis incautos iuvenum animos ad vos luptates illiciunt, qui hus nulla gravior pestis humanis ingeniis potest ingruere , ut dissoluta emarcescant: alii inanibus nugis , ac ridiculis iocis, quibus sua explent opuscula . omnem ad graviorum disciplinarum studia sensum hebetant &obtundunt i alii denique id unum sibi proposuisse videntur , ut uni versalem inducant Pirrhonismum; adeo omnia sophismatibus suis su eque miscent, adeo quibuslibet naturae , ac iuris principiis tenebras offundunt: & quae omnibus notissima sunt & certissima vel dubitationibus undequaque congestis involvunt, vel falsa esse suadere nituntur. XX LV. Abusus utique scientiarum ex corruptione cordis prosectus plures impulit in incredulitatem . Nimirum scientia inflat, si non est caritas, quae aedificet ca). Cujus veritatis tot habent experimenta increduli, quot inter Ethnicos Philosophiae laude claruisse memorantur; quippe quibus commune fuit vitium superba de se ipsis opinio , & vana gloriatio, & temeraria praesumptio. Vani itaque homines, atque in suis cogitationibus evanescentes cadem regula metiri austsunt opiniones hominum & dogmata Religionis , naturales rerum proprietates S incoinprehensibilem Deumr ut quomodo in indagine effectuunt caussarumque naturalium humana ratio supremo velut arbitrio pronunciat quid subjecto con-Veniat quid repugnet, prout in clara distinctaque, quam de co habet vel habere putat , notione viderit elucere ; sic & eorum , quae divina sunt, judicem se constituat ; atque in eos libros, qui quoquo modo se habeant , sancti tamen, divinarumque rerum pleni prope totius generis humani consensione diffamantur , caeco impetu irruens , ubi in eis aliqua sibi occurrerint , quae videantur absurda , in eosdem sententiam pronunci et, & Religionem sanctissimam , cujus opinio totum fere terrarum orbem occupavit, pro suo arbitrio judicioque condemnet; cum suam potius tarditatem, & putrefactum tabe hujus mundi animum

accusare debui fiat; ct in illorum scriptis , qui magna sapientiae ct pietatis laude

in Ecclesia cIaruerunt, humili docilique animo intelligentiam quaerere, eamque a Domino, a quo est spiritus intelligentiae, deprecari; tenens interim se ad ea, quae Catholica docet Ecclesia , cui doctrinae depositum, S Scripturarum interpretationem Dominum comisisse non obscure, sed aperti Isime eaedemScripturae testantur b . XXV. Si eui autem dubium adhue videatur, an re ipsa ex humanae temeritate rationis , ac proinde ex ab usu scientiarum a cordis corruptione profecto repetenda sit incredulitas ἔ an potius fructus ea sit diuturnarum meditationum mentis ad veritatem nitidissime contemplandam e Iarissima scientiarum Iuce illustratae pis attendat ad miram illam sententiarum , quas increduli serunt, discrepantiam de existentia , ct providentia Dei, de ultimo hominis fine . de animae natura , Rimmortalitate , de virtutibus , ac vitiis , ae illarum ab iistis disserentia , de iis ciali hominum vita, de materiae natura , ct proprietatibus, de cultu Dei, de Religione Sc., de rebus scilicet ipsorum etiam incredulorum consensu gravissimis, de quibu&illos inter & nos tota versatur disputatio . Manifestum quippe est eoru in alioS erraret cum fieri nequeat, ut sit, Sc non sit Deus ejusque providentia; per se veret animarost mortem, & pereat cum corpore ; homo sit natura sua socia

Vid. S. August. L. de Utilitate eredendi n. t 7.

. I. Cor. VIII. I.

19쪽

ig et alis , ct non socialis : virtus a vitio intrinsecum habeat, & non habeat dister

trien &c. Turpissimina autem Est & periculosissimum circa re S tantas ac taetes et

eare & decipi. Quod si non vident increduli , plane quid ii videant ignoramus.

XXVI. Cur igitur, inquiebant, ante incrementum, ac veluti instaurationem seientiarum vix aliqui inveniebantur increduli; nunc Vero tanta eis accrevit ho minum multitudo; cum tamen omni aetate plures suerint corde corrupto sed

mirari pro se et o desinent, si attendant , quasdam ut plurimum requiri conditiones, ut caussa es ectum sibi proprium producat. Sic itaque S corruptio cordis , ut fi dei iugum excutiat, proseratque pessimum incredulitatis fructum , peculiari qua dum indiget mentis dispositione et ut videlicet paulatim mens assueverit ea, quae nova sunt, admirari, antiqua contemnere , ratiocinii S suis plurimum fidere , auetoritati majorum nihil parumve deserre, hvpothesbus delectari ebi inellai, sed quadam verisimilitudine salientibus , certi: sima quaeque objectis dubitationi. hus emcere incerta , ad rationis trutinam Omnia exigere ς eaque sola habe te pro certis, quae clara ct plane suos bili notione concipiantur . Sic Iudaei untequam offenderent in Christum, atque exciderentur, eam seducti a Pharisaeis disp sitionem mentis induerant , ut doctrinae Dei doctriinas hominum substituerent, & mandata Dei humanis traditionibus irrita facerent ca). XXVII. Haec porro mentis dispositio circa tempus renascentiae scientiarum in .eeta est, & postmodum in dies magis magisque confirmata . A t quo utilius ad Philosophicas allata suerat, eo perniciosus ad Theologicas trans ecta est disciplinas . Tunc coepit novitas incessere vetustatem. Ante illud tempus nondum auditum fuerat, veteres Ecclesiae Paties sub quadam veluti caligine positos ea noti .idisse in explanandis fidei mysteriis , quae accuratior recentiorum diligentia detexit . Nondum ea cujuspiam catholici animo insederat opinio , praeclaros illas fidei pugiles adeo aestu disputationis in transversum fuisse actos, ut ubique fere excesserint, saepe etiam in illa eadem perversa dogmata , quae impugnabant Iapsi fuerint, saepissime in oppositum errorem visi sint declinasser cautissime itaque legenda eorum Opuscula , eorum placita ad recentiorem Theologiam examinanda ; nec uidi panda eorum dicta nisi novitiis quibusdam terminorum formulis temperata Sconclusa: praestare imo, ut ab eorum pedagogia liberetur Ecclesia . Nondum sonuerat vox illa erga eosdem Patres contumeliae plenissima , doctrinam morum non a veteribus , sed a recentioribus esse hauriendam . Nondum illorum scripta traducta fuerant tamquam inutiliat quasi tam profunda obstiaritate fuerint cxarata ; ut vix labore improbo , ac ne vix quidem genuinus illorum sensus percipi possit. Nondum denique, ne singula enumeremus, quibus S iuri florum Patrum nomini , auctoritatique detractum est , nondum inquam in mentem cujuspiam venerat immane illud paradoxum, ea quae nunc sub nomine

veterum Latinorum , s raecorumque Patrum opera circumseruntur, non ip

rum esse , sed venerando eorum nomini supposita circa saeculum Ecclesiae IX ab otiosis superbisque imposioribus . Haec aliaque plura , quibus novitatis amor so-vetur noWissimis hisce sacculis fuerant reservata . Ex tunc etiam quaecumque ab Haereticis objecta SS. illi Doctores in lihris suis potentissime debellaverant, rursus , tanquam ex illorum doctrina profluant, intentiosissime conclamantur . Ex tunc nonnulli sacrae doctrinae articuli, quos veteres illi Patres inter fidei dogmata

20쪽

I9mata recensuerant, tamquam opiniones hominum haberi eoeperunt ; tum ei, aperte contradictum est; post etia in tamquam periculosi , & errori aisnes traducti. Ex tunc coli sitae hypotheses in uno homine persona in hominis & personam

Christiani distinquentes, utrique diversos fines, di versa ossicia praestituentes , atque inde de vitiis & virtutibus , de praemiis S poenis ablurda , rectaeqtie

doctrinae repugnantia derivantes . Ex tunc coeperunt controversiae morum vago probabilitatis usu definiri : fidei dogmata rationis potius quam auctoritatis re .gula expendi, atque explanari: in iis Vero disputationibus, quas novitas in υexis set, ac de quibus apertum non tulisset Ecclesta iudicium, illae praeserti senten. tiae, quae vel cupiditati magis blandirentur ἰ vel hominis ingenio magis attemperarentur : & sortem hominis non in manu Domini, sed in manu ipsius homini, eonstituerente Patrum autem , ipsarumque etiam Scripturarum testimonia , quae viderentur opinionibus ejusmodi repugnare, frivolis distinctiunculis e Iucti , eon. tortisque interpretationibus depravari. XXVIII. Quantum autem haec humanae mentis dispositio influere debuerit . ut cordis corruptio germen incredulitatis proferret, iacile potest per sese quisque intelligere. Iis enim, qui non verentur transgredi fines , quos posuerunt Patres , cur pronum non sit in profundum usque delabi, si impellat cordis corru.ptio Cur non iacile , pol qua in detraetum est maiestati Religionis , in ejusdem contemptum corruptio cordis abducat Et ubi coeperint haberi ut incerta . quae prius tamquam certissima in christiana fide habebantur; cur non S in reliquis errasse veteres iacile persuadeatur ξ Aut quid tam absurdum , quod aliquam probabilitatis speciem induere nequeat, ut sucum iis faciat, qui vago probabilitatis usu delectantur Quinam denique incredulorum seductioni magis patent, quam illit, qui se scientiam Religionis callere persuasi, intimam principiorum eius connexio ἀnem ignorant, ratiunculis assueti sunt, novitatem amant, novitati plaudunt, veteres irreverenter excipiunt , ct sanctam mysteriorum obseuritatem impatienter serunt 2 XXIX. Et certe postquam erusnodi novandi libido Theologorum etiam animos invasit, nonne eousque quidam illorum progressi sunt, ut docuerint, ab . Iulionis , ac proinde justificationis capacem este hominem quantumvis per ne- stligentiam culpabilem Mysteria Trinitatis atque Incarnationis ignoretr spiritum si dei in Deum cognitum praecise ut unum, & ut remuneratorem omnibus inquirentibus se fuisse spiritum adoptionis in lege naturae communem usque ad F vangelii promulgationem omnibus gentibus, ct qui ipsos quoque legis scriptae ob ser .atores esticeret filios Dei: quin nec explicitam fidem remuneratoris esse neces.fariam ad salutem , sed solum fidem unius Dei, eamque late dictam, ex testimo. nio scilicet creaturarum, similive motivor assensum fidei utilem ad salutem stare posse non solum cum notitia tantum probabili revelationis, sed etiam cum sormidine , qua quis formidat , ne non sit locutus Deus t eos , qui bona fide , atque in vincibili ignorantia nullam aliam Religionem, praeter natura Iem , amplectuntur , & ad ejus normam suas exigunt aditones minime damnari ; imo naturalem illis deberi beatitudinem: Religionem supernaturalem quoad revelationem, &gratiam utilem esse ad naturalis Religionis finem, qui in naturali beatitudine situs sit , obtinendum: non esse evidens , quod exiliat nunc in terris aliqua vera

Religio ς quod omnium, quae in terris existunt, verae simillima sit christiana ;

SEARCH

MENU NAVIGATION