De fonte incredulitatis ac De veritate religionis christianae theologicam disputationem publice instituit D. Thomas Marchio Arezzo ecclesiae Agrigentinae canonicus decanus in Collegio Nazareno Scholarum Piarum convictor et Sacrae Theologiae auditor

발행: 1777년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quod amante Deo suis sint Prophetarum oracula; quod vera fuerint, quae a

Christo edita suisse commemorantur miracula Z Nonne alii sacrarum etiam litterarum expositionis obtentu catholicae veritati aut praejudicium intulerunt, aut abstulerunt praesicia, quibus potissimum roboratur, S tenebras offuderunt super eos quoque articulos , qnos Christiani populi fides ac pietas praecipue profi. tetur & eolit Z Nonne denique alii honestatem, aut turpitudinem humanorum actuum sola utilitatis & commodi ratione dimensi sunt οῦ atque aperte docuerunt, non peccare quando aliquis sequitur id quod videtur commodius , modo existi. metur esse licitumr filium licite gaudere de morte Patris, quia inde sibi obvenerit haereditas r licere Operari propter honorem praecise ; atque hinc posse virum equestrem ad honorem tuendum & acceptare duellum, & offerret licite occidi furem ob valorem unius aurei, occidi item eum qui de nobis aut nostris gravia crimina spargere comminaretur; fornicationem de se non esse ma Iam ; appetitum naturalem licite frui posse voluptatibus sibi convenientibus etiam usquci ad satietatem propter solam voluptatem &c. Qui his ac similibus doctrinis suerint imbuti numquid non facile incredulorum libris aut sermonibus, urgente cordis corruptione, ad illorum partes adducentur XXX. Ecce clara nitidaque ratione exposuimus incredulis, cur factum sit, ut solum postremis hisce temporibus eorum numerus plurimum excreverit; & nihilominus radix incredulitatis sit cordis corruptio, quae Iate quovis tempore grassata est . Ad eiusnodi commemoranda doctrinae propudia a nonnullis nostrae communionis vulgata quod non sine intimo doloris sensu praestitimus coegit nos necessitas retundendi falsam incredulorum gloriationem, qua infirmiores turbari solent, de ortu in eredulitatis ex ins auratione scientiarum ; necessitas item depellendi immanem illam, quam ipsi increduli christianae religioni imponunt infamiae notam , dum ignorantiae adscribunt jactabu ndi ejusdem propagationem, atque ad tot saecula durationem necessitas demum stabiliendi argumentum, quod in hac caussa arbitramur ad commovendum , persuadendumque esse gravissimum; quo scilicet ostenditur , quam turpis fit incredulitatis origo . Neque tamen ri Spaenitet, talia commemorasse . Hinc enim intelligere poterunt increduli , quam turpiter ipsi calumnientur, dum privatorum opiniones astingunt Christi Ecclesiae ;quae imo earum plures aperte proscripsit; ac si quae sorte sunt, quas nondum solemni definitione damnaverit. non tamen eas approbat, sed prudentissime tot ierat, propter sanitatem pacis, ne in parte praecisa insanabile maneat vulnus

erroris ad ἰ nec etiam tacet, sed multis modis indicat filiis suis quid tenere , S sequi debeant. quid ea vere b . Hice etiam, qui in fide sunt dignoscere debent , quanti intersit, formam habere sanorum verborum O , quam a Scripto ribus apud nos divinis , sanctisque Ecclesiae Patribus accepimus; devitare au tem profanas verborum, S Opinionum novitates d ; nec auditum accommoda re magi stris , qui ce , dum auribus pruriunt, avertunt animos a veritates eosque ad fabulas convertunt.

XXXI. Atque hoc loco iterum monemus in eredulos , ut advertant si Iubriter

22쪽

in hoe ipso quod sero admodum ramos suos expanderit increduIItas , argumen. tum contineri pro veritate fidei christianae stabilienda apertissimum. Illae stili. eet Scripturae, quas nos di Winas praedicamus , ipsi autem tamquam hominum samenta despiciunt, testimonium accipiunt, quod sint divinitus inspiratae ex ipsa tam sera incredulitatis productione . In iis siquidem sicut legimus praedictum dilures quolibet tempore suturos in Ecclesia malos, & multos ob cordis corruisntionem recessuros a fide ca) ; ita pariter legimus praenunciatum , hanc multo. rum a fide desectionem non alio esse tempore futuram, nisi in novissimis diebus , idest post longum saeculorum intervallum . Ad novissimos sane dies ex toto con textu capitis XI. Epistolae ad Romanos pertinere intelligitur illa ramorum, quieontea naturam inserti suerant in bonam olivam, ex ipsa mystica oliWa praecisio, cinostasiam a christiana fide denotans , quam pluribus fidelibus ex gentibus com .

minatur prophetando Apostolus, si aliquando & ipsi in illam incredulitatem inaciderent, cuius merito Judaei Offenderunt in Christum, ae ab arbore praecisi sunt, qua scilicet non credebant a Deo nobis justitiam donari, sed eam volebant nostris viribus comparari s . Spiritum quoque manifeste dicere quod di-

se edent quidam a fide attendentes spiritibus erroris commemorat idem Aposto. Ius ce) et sed ibidem non tacuit laturum id in novissimis temporibus. Idem rursus monuit, quod instabunt tempora Periculosa ; erunt enim homines se ipsos amantes , cupidi , elati, superbis voluptatum amatores , corrupti mente , reprobi circa fidem D; sed praemisit periculosa haec tempora sutura in novissimis die iabus ce). Apostolus etiam Petrus praenuntiavit venturos in deceptione illusores, oui scilicet ioco habeant Religionem, aliosque decipere studeant, quasi non sine adimpletae promissiones in Scripturis contentae ἔ sed omnia sic perse erent ab iniistio creaturae f) t sed & ipse pariter addidit, venturos eiusmodi in novissimis diebus Easdem denique , S aliorum etiam fortasse Apostolorum praedictiones commemorans Apostolus ludas , refert pariter ad novissimos dies ce). Ita nem- De Scripturae nostrae rebus ipsis fidem sibi adstiuunt: & quod incredulitas putat sibi esse praesidio, in argumentum cedit Divinitatis Sanctarum earumdem Scripturarum; quo & incredulitas expugnetur, ct christianae Religionis veritas firmius stabiliatur , atque evidentius illucescat. XXXII. Corruptionem cordis, sicut origo est incredulitatis , ita ejusdem esse finem luculenter satis ostendimus comparando incredulorum accusationes dedenravatis christianorum moribus , cum eorumdem incredulorum jactantia de maeno suoru in prosesytorum numero ch) . Sed absit , ut iudicemus cui potissimum vitio indulgeat quilibet incredulorum. Non enim judicamus de ignotis . Vitiis tamen ipsos indulgere , alios pluri hus , alios paucioribus ς alios istis , alios

illis , incertum habere non possumus . Nec sic judicantes iudicamus , quod nefas est , de ignotis , ut immerito ipsi conqueruntur co . Nam si ignoti sunt nobis de facie , qui philosophismum , ut vocant, profitentur ; ignota nobis non est aut humani cordis corruptio, aut incredulitatis origo: denique non nos latent

νγ Vid. Epist. Cath.S.Iudae vers. 7. 3.

23쪽

scripta incredulorum. Et sane qub ire potuerunt, qui recesserunt ab illo simpli

ei, ct summo Bono, cui hic adhaeretur solum per fidem Caritate formatam . nisi in multitudinem voluptatum, in amorem saeculi , corruptionemque terrenam a)ὶ Scilicet ah uno non nisi in plura . Nec aliud plane de incredulis judicium ferre potest quicumque ipsa commonitus experientia verum esse fateri cogatur , quod nostrae Scripturae habent b) , pronum esse ad malum ab adolescentia sua sensum hominis. Quod si enim inter ipsos christianos, qui se veI in Lum. ina felicitate , vel in summis cruciatibus aeternum suturos credunt. plures esse qui nequiter vivunt & ipsi nobis increduli exprobrare non cessant, & nos cum gemitu agnoscimus co : quid de iis sentiendum, qui antequam increduli fierene jam erant corde corrupti; atque ex hac corruptione in incredulitatem iverunt xx XIlI. Anne forte dum quis incredulitatem professus aut negat Deutri ex stere , aut res humanas curare, aut aeterna supplicia Iegis suae prae ricatoribus infligere, justis autem & piis ipsum ex toto corde diligentibus , ct custodientibus mandata ejus se ipsum dare mercedem magnam nimis . validiora habebit ad virtutem incitamenta, acessicaciora remedia ac Daena vitiorum ἰ quam cum in christiana religione crederet, de omni verbo otioso se redditurum rationem in die iudicii, ac si vitiis indulserit, quantum lite glorificavit se , &in deliciis suit, tantum in igne aeterno recepturum tormenti S luctust si autem sobrie , S pie , ct juste vixerit in hoc saeculo, reportaturum in Regno Dei corOnam gloriae , ac diadema honoris , it aut qui in nomine Christi dederi t rini ex minimis eius calicem aquae non sit amissurus mercedem suam 7 An apud eos , qu 1 Virtutem inter & vitium nullum intrinsecum discrimen agnoscunt , firmiora erunt innocentiae praesidia , quam apud Christianos , qui legem aeternam atque immutabilem agnoscunt, cui comparata hominam facta , dicta , cogitata, rλtionem habeant virtutis , aut vitii , prout regulae illi eongruere , vel ab ea deficere in- eniunturὶ Apage deliria . E videns quippe est , ex incredulitatis principiis Omnem sequi peccandi libertatem , ac emaenem in omne malum, praesertιm clandestinum occultumque , licentiam d). XXXIV. Quid enim λ Confugient ne eum Bayle ad instinaeim moralem, sive sensum naturae , atque ad evidentiam , si ve clare cognitam di veclitatem inter bonum & malum, ut nobis ostendant, haberi intus in ipso homine, absque ulla revelationis necessitate, lassicientia principia, quibus moveantur homines ad Virtutem , atque a vitiis retrahantur Puto . quod iis vocabulis ra Sensus naturae α & ra evidentiae moralis nil aliud designent , quam quod nos legis naturalis nomine indigitamus , quam ce) etiam ante datam legem per Moysem ne mo permi istis est ignorare: quippe scripta cum sit in ipsis cordibus hora numine ulla quidem eam delet iniquitas. At ignorent oportet humani cordis corrumio nem , qui legem hanc naturalem , aut etiam quamlibet legem ad aliud valere pos se existimant, quam ut, quemadmodum nos dicimus cum Apostolo g , ρος eam habeatur cognitio peccati. Cur autem non attendunt, quam vere dictu sit de Religione honestorum hominum l. XlII.

24쪽

fit a Poeta die Video meliora , proboque ς deteriora sequor de 3 Nempe non hic quaerimus utrum apud incredulos possit haberi cognitio peccati; sed utrum inveniantur apud ipsos escacia incitamenta ad legem per sensum naturae atque evidentiam ipsis propositam adimplendam. Sic loqui cogimur agentes cum incredulis, quasi incitamento aliquo proposito possit homo propriis viribus legem implere. Ignorant enim , vel irrident ipsi necessitatem divinae per Jesum Christum Gratiae, quam nos ab initio fidei, & bonae voluntatis, imo & piae cogitationis usque ad finis consummationem per singulos actus ad juilitiam pie co.

gitandam , volendam , impetrandam, faciendam, augendam , retinendam confitemur per inspirationem sanctae dilectionis , ut carnis desideria majori spiritus

ardore vincantur et quamque quibuscumque datur, gratuita misericordia dari; quibus autem non datur, iusto judicio non dari fideliter credimus, agnoscentes omnibus quidem communem esse naturam, non gratiam ). Quod enim aiunt, evidentiae tantam esse vim ad movendum animum , ut evidenti bono morali num quam ratio aut voluntas praelatura sit evidens malum morale , quotidianae eκ- perientiae invenitur esse contrarium t qua scilicet edocemur , saepe hominem scire quid rectum sit, atque etiam laudare ; attamen torquente dolore carnalis Vinculi , aut vetustae consuetudinis pondere praegravante, aut cupiditatis aestu

Vehementiori abripiente , non posse a libidinosis operibus , alii sique perversis excessibus temperare ca). XXXV. Anne eb se recipient, ut dicant, emeax incitamentum esse homini ad hoc, ut cognitam virtutem sectetur, & a vitio cognito abstineat, quia si

contra id operetur, quod sensus naturae, atque evidentia dictat, condemnabi-tiar a Propria conscientia , ejusque aculeis , ac morsibus torquebitur . ipsum prae

terea sequetur infamia apud homines ; saepe etiam publica poena scelestis hominibus lege civilis societatis decreta ς vel saltem infamiae , Sc publicae poenae subeundae metu angetur Sed perperam . Nam ut de stimulis conscientiae primum dicamus ἰ fatemur quidem b), nullam esse maiorem tribulationem, quam conscientiam delictorum r sed quibus nisi iis, qui eredunt ce) se debitores poenarum de abundantia delictorum. Quid porro sibi timeant illi ex incredulis , vel

qui Deum existere non credunt, vel qui Deum nihil curare res humanas existimant, vel qui animam hominis simul cum eorpore interire dogmatiZant Z Quid ipsi etiam Religionis, ut vocant, naturalis prose res , qui poenas post mortem , aut nullas, aut levissi inas ac temporarias tantum suturas agnoscunt ιο ς ita ut nullus hominum sit, qui non aeternam beatitudinem , naturalem illam quidem , qualem scilicet olim pro parvulis decedentibus sine Baptisino sabricarunt suopte ingenio Pelagiam, sit consecuturas co Z In illis ergo, quos primo loco commemoravimus, nulli prorsus; in iis autem , qui naturalismum profitentur svel nulli pariter excitabuntur conscientiae remorsus , vel debiles admodum, te vissimi , ac prorsus impares corrupti cordis affectibus , praesertim si vehemen tes sint, comprimendis. Apposite omnino ad ineredulitatis principia recentior quidam ) ex incredulorum numero quem tamen serunt ante mortem resipuis se scripsit Conscientiae morsus sunt prae candi, inutiles ante crimen , Sc

25쪽

postea. Bona Philosophia ignominiam sibi Pararet in hac criminum eonsideratis.

ne vel recordatione se occupans zz .

xxxv I. At enim scelestos, inquiunt, sequitur poena a legibus constituta, ct publiea etiam infamia ca). Quid ergo faciet in tenebris, qui nihil timet, uisi testem , & Judicemὶ Quid in deserto loco n eius quem multo auro spoliare possit imbecillem, ac soluiti Quid si artem calleat, qua honesti homini, ρ.mum sibi sarctam tectam conservet; ac sub ementita Zeli specie aemula nocere, inimi eum opprimere tuto possit Z Quid si fuerit Legibus potentior,& caterka adu latorum stipatus laudetur in desideriis animae suae utcumque perversis Au diant Apostolum Paulum humiliter, ac Veraciter confitentem b) , α Et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes volunta tem earnis & cogitationum α , S alio loco O, Eramus & nos aliquando set vientes voluptatibus variis, in malitia R invidia agentes, odibiles , odientes in . vicem α : S nihilominus pari Veracitate testantem Q, quod fuerat ra secundum iustitiam , quae in lege est conversatus sine querela - . Nempe summa rei apud istos homines , quos solus supplicii vel infamiae metus cohibet, aut stimulat, est apparere bonos ς atque ex iis impulsibus non est cuiquam elaborandum, ut sit, sed solum ut honestus , rectusque videat ar ; nec ei plus virtus proderit, quam virtutis opinio. Ut interim omittamus , quaedam esse scelera , quae nee legibus prohibentur, & de quibus homines gloriantur οῦ ut si Advocatus de salutate vicerit, S Judicem sesellerit e . XXXVII. An denique , ut homines virtutem sectentur, satis virium ad eos alliciendos habere dicent ipsa in pulcherrimam virtutis speciem , ingeminantes illud Poetae α , oderunt peccare boni virtutis amore αἰ novosque insuper stimulos addi contendent ab illustribus magnorum virorum exemplis , a Philosophi eis institutis , a studio proprii honoris tuendi, a spe obtinendae inter suos gloriae, apud exteros etiam ac posteros immortalis nominis celebritatis Itane vero sibi constant illi , qui se Philosophos jactant Ex eorum quippe numero, qui haec nobis obtrudunt, alii sunt, qui Christia ros irrident, quod voluptatibus sensuum, quae utpote praesentes certae sunt, velint sese abdicare spe caelestium gaudiorum, aeternarumque metu poenarum, quae omnia, inquiunt, incerta sunt. An vero ostendent magis certum esse cuipiam hominum, quod sit nominis celebrita.

tem assequuturus ὶ Quid si aemuli & versuti magis & potentes famae illius detrahantὶ Ouid si eorum gesta litteris monumentisque non consignentur, aut consignata vel salo aliquo pereant, vel conficta putentur Quid si pro varici hominum ingenio culpabunt, & dedecori vertent externi & posteri iIIa eadem , ex quibus gloria sperabatur Z Sane increduli dubitant de veritate eorum , quae Mosaicis Libris cotinentur: & ex iis sunt, qui Moysem tamquam vaserrimum impostorem , ct ambitiosum tyrannum traducunt, queri nostrae Litterae exhibent tamquam virum iusti silinum, & mirabilium operum essectorem et iidemque vel confictos praedicant vel salsatos Evangelii Libros ς vel Evangelistas in reserendis Christi miraculis aut ex insicitia deceptos, aut ex malitia deceptores fuisse conclamant. An vero majorem, S

D Ephes. H. a. M ad Titi III. g. 60 Philip. III. 6. e) Vid. S. August. Epist. CLIII. xLLI v.

26쪽

eertiorem , quam Mosaiei, ct EongeIici Ihri, fidem si saetent, In quibus

heroum incredulitatis egregia , ut ipsi quidem putant, virtutum facinora , ae mores laudabiles describantur Quis eorum, siqti idem velit sibi ipsi phi.losophando consentire , istam certam gloriae apud homines , ct immortali nominis praesensionem habere iure poterit , eaque ad compescendas pravas animi affectiones , ad iuge bellum gerendam clim vitiis, ad arctam ae salebrosam virtutis semitam constanter percurrendam incitari, ac roborari Z Certe dubitari prudenter non potest , quin longe plurimi omni aetate, atque inter quaslibet gentes extiterint , qui sive veris , sive in speciem apparentibus virtutibus , illustribusque gestis supra ceteros sese extulerint et attamen

quam paucorum , in comparatione tantae multitudinis , nomen ad nos cum lati.

de pervenit, ct pauciorum adhuc facta , virtutesque innotuerunt Quam itaque rationabilius dii , qui se Philosophos, qui praejudiciis vacuos , qui supra vulgus hominum, quin & supra se ipsos elevato esse spiritu iastant, concludent , α Nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, & nemo memoriam habebit operum nostrorum - ; atque hinc inserent cum illis impiis, de quibus loquitur Sapientiae Liber a), die Venite ergo & fruamur bonis, quae sunt m XXXVIII. Rursus ex incredulis non pauci sunt, qui virtutem a vitio nullo intrinseco discri inine secerni docent c, . Quaenam igitur in horum systemate illicia habebit virtus ad animos hominum sibi devinciendos E Cur non aequalia habebit vitium Z aut quae tandem in erit pulchritudo virtutisὶ Nonne ex horum sententia deliranti similis habendus erit, qui diceret se a pulchritudine virtutis illectum esse ad eam sectandam , atque a vitii deformitate repulsum , ne illud amplecteretur , cum nulla iuxta horum placitum veIvirtuti pulchritudo , vel vitio revera insit deformitas ὶ Quid si aliqui sint inter incredulos, quibus liberioris illius Philosophi ce) , quem etsi in pluribus adversarium habeant, in nonnullis doctrinae capitibus probant, arrideat sententia , quam de spiritu Iegum disserens certissiunam putat is mores scilice e hominum . & elimata regionum arctissimo inter se vinculo connecti; nonne consequens erit , ut quod pulchrum , ct honesto homine dignum sub uno elimate reputatur, deforme ac turpe sub alio climate iudiceturὶ Quamnam, si qui sunt qui talia sibi persuadeant, ineta agerent vel pulchritudinem virtuti , vel vitio desormitatem, ut ad illam se impelli sentiant, a vitiis autem

retrahi Z Aut cur non timebit sibi infamiam apud gentes sub aliis climatibus constitutas, qui gloriam quaerit apud suos XXXIX. Sed sinamus, incredulos ratiocinari , ut ipsis quidem placet tipsamque rem , quam dicunt, attendamus. Ut ad virtutem alliciantur homines magnum & eficacitanum stimulum haberi a junt ex ipsa virtutis pulchritudino cc. verum ignorare non possunt increduli, paucos admodum esse inter homines , qui abstractis hujiismodi ideis virtutis vivide percellantur ἰ pauciores , qui adversus voluptatum blandimenta, aut vehementes odii, vindicta ecte.

ins. II. XLV. XLVI.

e) Montesmiim auctor Epistolarum , Persarum quas Vulgavit ann. ira I. , dc operis de Spiritu Lesum editian. I 748.

27쪽

es affectus sementur. Atque hic eorum: qui inter ipsos incredulos primores ha hentur, & philosophantur , ct tamquam magistri suspiciuntur a eeteris , fi

dem obtestamur c nam honesti homines nominari Volunt , eorumque convenimus conscientiam, ut sancte assirinent, num proposita virtutis pulchritudi ne, addamus etiam, si placet, propositis gloriae stimulis, illustrium virorum e&emplis, institutionibus morum ex Philosbphia, quae Epicurea non sit, eive simillima , depromptis , multos ad sua Castra pertraxerint , veI ab aliis pertractos noverint, atque in his constitutos laudabilibus moribus effecerint: an potius propositis illecebris voluptatis, securitate ab inanibus, ut ipsi quidem afferunt, religionis terroribus promissu, alienisque a sancta Ethices ehri stianae severitate morum regulis constitutis ad omnem cupiditatem fraena la xantibus , S humani cordis corruptioni blandientibus ad se alIexerint , allectosque detineant . XL. Ceterum verissime dietum est a Poeta ca) , αα Quis enim virtutem amplectitur ipsam , praemia si tollas Z Ouosnam autem apud incredulos em caces stimulos habere poterit clare cognita virtutis pulchritudo Z Si dixerint internam animi tranquillitatem; meminerint, hanc apud incredulos etiam cum vitiis posse componi b . Si dixerint, gloriam; meminerint, ad gloriam apud

homines captandam non tam Virtutem prodesse, quam opinionem virtutis e . si denique dixerint , ipsam per se virtutem complere animum honesta qua dam voluptate ; meminerint , facile esse philosophari sermoni hiis , rebus autem arduum; & aliud esse Stoica superficie ac vultu uti ad captandam populi auram, aliud habere Virtutem in animo r cum praesertim suas etiam ha

heant vitia voluptates, illicitas illas quidem, & homine sapiente indignas ,

eo tamen acriores , vel, mentiores, tenaciores , qrio vividius ea nos percellunt, quae per sensus haurimus , quam quae sola cognitione complectimur. Uuae Omnia usque adeo vera sunt , ut ipsemet I ayle , qui , ut adnotavimus , illicia virtutis tantopere extulit d , re deinde accuratius perpensa ingenue consessus fuerit O, inania haec esse perfugia, quamdiu ejusmodi incitamenta virtutis intra huius mortalis vitae terminos concludantur, nec ad aliam animae vitam post dissolutionem ipsi us a corpore reserantur. XLI. Quid vero dicendum de iis, qui Religionem, quam vocant natura Iem , sectantur Z An apud eos essicaces inveniri poterunt ad virtutem stimu-li , quippe qui S Deum colere , S eius Providentiam revereri , ct animam post corporis mortem perenniter superesse profitentur Ita plane, siquide. Πillos audias ς imo essicaciores , ait unus eorum cs , quam apud Christia nos. Quod si ab eo quaeras, cur ita si Z eam statim proseri rationem; qui

Christianus veniam peccatorum se obtenturum confidit, eaque spe sit ad peccandum audacior . Naturalista autem nullum agnoscit medium obtinendae veniae , si peccet; vigilatque ideo attentius , ne peccet . Ignorat nimirum saut ignorare se simulat homo eruditus , atque honestus , Poenitentiam , at

teram σ) Vid. Iuvenal. Sat. X. vers. I I. vid.& Ovid. de Pont. L. il. Eleg. III. ver. I I .

Q Pensses divers. q. x s. Vid. supra

I. XXXIX.

e) Vid. Diction. erit. art. Pomponace . f Hr. de Saliit Euremond . sive qui quis sit auctor operis , cui titulus ta Exa men de la Religion .

28쪽

l stram post naufragium tabulam, haberi apud Catholi eos laboriosuin Baptisma ca)t atque inconcussiurn apud ipsos esse , non agi , sed fingi poenitentiam, ii sit a cordis conversione seiuncta; hanc autem neminem a se ipso habere posse, sed solum ex gratuita misericordia Dei , qui miseretur , cujus

miseretue . Nec videt homo acutus , si nulla est remisso peccati , unum eduobus evidentissime consequi ; aut scilicet nullas e sse homini timendas poeianas post mortem: quod si verum putat Naturalista , jam effraenem habebit ex impunitate licentiam peccandi ἰ aut si culpam sequitur poena mih moristem, semel ae Naturalista in aliquod crimen incurrerit c arbitramur autem neminem illorum ita desipere , ut impeccantiam sibi arroget , desperatione veniae semetipsum tradet impudicitiae, avaritiae , ceterisque quibuscumque pro Opportunitate sceleribus . XLII. Cui nam autem allati dile inmatis parti adhaereant Naturalistae, dinselle non est ex aliis magni apud ipsos nominis Scriptoribus intelligere , fi mulque dignoscere , omne penitus vitiorum fraenum ab ipsis abjici, dum

Lilicet de impunitate sibi blandiuntur . Quid enim timendum est post hane vitam homini , qui naturalem legem violaverit 2 Numquid lapplicium aliquod, quod ad punienda peccata infligat divina iustitia Nihil tale, respondet nuperus Naturalista , auctor scilicet EpistoIarum re sur Ia Religion essen. tielle a l)Hom me ra . Justitia Dei, ait ipse bὶ non debet sic concipi, quasi

poenas infligat. Non enim, inquit, est aliud, nisi constans Dei voluntas perducendi creaturas suas ad felicitatem; eumque in finem ad ordinem, qui aselicitate inseparabilis est, easdem , si sorte ab illo deflexerint, reducendi rhaec, & non alia est notio propria divi e iustitiae . Porro si ad se licitatem omnes Perventuri sunt, utque ut Omnes ad eam reipsa perducantur iustitiae divinae est ; profecto felicitatem obtinebunt etiam qni perversissime vixerint . Dolorem equidem aliquem subituros illos asserit; quoniam sicut in membris corporis , ita Riri facultatibus animi , dolor est naturalis sequela deordinationis r sortasse etiam sicut idem subdit, media quibus alvina Sapientia utitur, ut hominem reducae ad ordinem, a quo perversa voluntate desci verat , dolorem ex ipsa deordinatione naturaliter Consequentem magis adhuc augebunt e sicut licet ex luxatione pedis ves brachii dolor naturaliter producatur ἔ acrior adhuc , ct intensior fit , dum Chirurgus luxata ossa in suas ledes restituit . Sed quid hujusmodi doloris futuri timor, cum certa aeternae se licitatis securitate conjunctus valere umquam poterit ad vehementiam praesentium cupiditatum per totam vitam compescendam , & pugna continua vincendam 2 Praesertim vero quia an laturus sit iste dolor , incertum habent Naturalistae. Quaerentisquidem an possit Deus hominem in primaevam integritatem absque ullo ejundem hominis dolore restituere, res ndet idem Auctor e) , negandum id non esse Omnipotentiae Dei quasi scilicet ad omnipotentiam pertineat, ea etiam posse fac re , quae sapientiae , justitiae , bonitati, aliive cuipiam ex divinis atributis repugnent) et additque , quod si qui voluerint ita sentire de Deo, noti eis ipse repugnabit. Denique dolorem huiusmodi & temporaneum esse , nec importabilem, atque in eo situm esse quod anima sentiat, se ab ordine

ces Uid. Trident. Seir. XIV. cap. a. 39 Part. I. Let. IV. Ainsterdam III 8.

29쪽

23 recessisse, cogaturque ad ipsum redire, confirmat alius recens Scriptor inter Naturalistas cir r qui idcirco lucubrationem suam triplici hoci epiphonemate eoncludit: Beati , inquit, qui a prima aetate cognoverint, & Calcaverint viam se licitatis b) r Beati etiam, qui eam cognoverint , & inierint salteri aliquando, licet serius ce): Beati denique omnes homines utcumque ad viam felicitatis agnoscendam segnes , & ad eam ineundam pigri extiterint et sunt

enim & ipsis concessa saecula, ut ad felicitatem perveniant, atque ad eam natura ipsa incessanter serentur ; i atque ubi illam fuerint assequuti , aeternum eadem perfruentur d) . XLIII. Sublato autem timore , frustra confugerent Naturalistae ad amorem , quem Deo debet homo ut auctori naturae; ut ex eo incitamentumessicax ad virtutem inesse sibi dicerent. Nisi enim timore incipiat homo Deum colere , non perveniet ad amorem ce) ς pietaS quippe caritate quidem perlicitur , sed timore inchoatur cf). Ac praeterea cum in systemate Naturalistarum honor, & offensa vel injuria non sint pensanda ex affectu voluntatis hominis erga alium, vel ex huius contemptu ; sed solum ex eo , unde ille quem volumus honorare , augetur; vel, si injuriam irrogamus, decrescit ;Deus autem , utpote ens & honum infinitum, neque cultu nostro ex e ee.

re, neque nostris injuriis laedi possit; sequitur . ut memoratus Auctor Epistolarum di lar la Religion essentielle re monet cr), peccatum dici non posse offensam Dei : Deumque nec inhonorari ab homine per illicitas voluptates diffluente , nec ab eo honorari per obedientiam Iegis naturalis ἰ quam. praeterea obedientiam Deus non exigit ab homine zelans gloriam suam , sedio tum optat in gratiam ipsius hominis , ne recedat in ordine , α noxiussat dolori , qui recessiim ipsum ab ordine naturaliter sequitur, sicut naturaliter exurgit dolor in corpore , osse aliquo e sua seda dimoto . Nimirum evidenter ex his principiis tamquam corollarium sequitur, hominem qui peccat , non Deum offendere , sed se ipsum e neque amori quem Deo debet ,

sed illi potius quem debet sibimetipsi opponi .

XLIV. Quoniam autem , ut alter Naturalista , Auctor sellicet principiorum Philosophiae moralis, seribit ch) , in re morali ut homo recte judicet,

debeat ne ponere vel omittere actionem , calculum inire debet voluptatis aedoloris ex data actione prodeuntis ς quid mirum , si voluptatem praesentem Pr eserat homo dolori, quem ex recessii ab ordine timere potest sibi naturaliter Ubvvnturum: Praeserti in si, ut homo non recedat ab ordine, temporale aliquod bonum , quod sibi maxime charum fuerit, dimittere debeat ; si divitiarum, si honoris, si sanitatis , si ipsius vitae dispendium sustinere . Ut pro inde sicut nullum in naturalismo habet homo stimulum , quo excitetur ad Ob servantiam legis ex amore, quem Deo debet i ; ita nullum plerumqΠuhabet essicacem ex amore sui ipsius . XLV. Quamquam operosa disputatione opus non est , ut certum de incredu lorum moribus feratur judicium . Satis et ad eorum dogmata attendere, quia e

30쪽

2Ieitea mores , eorumque regulas in suis lumbrationibus in vulgus editis tra diderunt . Ex quo apud nonnullas gentes, quaedam consuetudines obtinueiarint publica etiam lege firmatae , quae aliis nationibus horrori fuerunt, atque exeerationi, Michael Montagna sequutus Sextum Empyricum ca) intulit , dictamen omne justitiae, honestatis , pudoris incertum esse , s sola ra tio attendatur , eosque irridet, qui legem aliquam stabilem , immutabilem

hominum cordibus insculptam agnoscunt c, ; non attendens , tam non se. qui quod non extent in homine immutabiles notiones honesti. & turpis, ex quo nonnulli eas , absque ullo Pudore , cupiditatibus excaecati perversissima consuderint ; quam non sequitur , non esse naturale homini duos in facie habere oculos, ex quo legatur, eXtitisse aliquos, qui unicum, eumque in fronte, oculum haberent. Hujus sceptici increduli vestigia premens ineredulus Dogmatis a Thomas Hobbesius , regulas boni & mali , iusti & injusti,

honesti & inhonesti statuit esse leges mere civiles , nec ante condita imperia illas extitisse ἔ omnemque actionem in se esse adlaphoram O . succinuit SpinoZa , docens, in statu naturali non posse concipi peccatum; iusti - tiam autem, omnemque in proximum caritatem a solo imperii jure , hoe esta solo eoru in decreto, qui ius imperandi obtinent, vim juris & mandati aecipere d). Quorum omnium placita renovavit La - Metrio , aperte dogmatizando, virtutem, & vitium de se res esse indifferentes. XLVI. Cum itaque nulla sit , iuxta memoratos incredulorum proceres pleκ aeterna, per quam virtus a vitio intrinsecum habeat discrimen, sed humano solum iure differentia omnis, qua virtus a vitio distare concipitur suerit invecta, cuinam demum sandamento superstrui debebant humanae ejusmodi leges Si in statu naturae mςnsura juris erat utilitas propria , juxta Hobhesium cc ; cur non etiam modo Z Ita plane, respondet Benedictus Spi-nogar lex humanae naturae universalis est , inquit cfθ, ut nemo aliquod, quod honum esse iudicat, negligat, nisi spe majoris boni, vel metu majoris damni: nec aliquod malum perserat, nisi ad majus malum evitandum, vel spe maioris boni . Subscribit Helvetius docens cr) , utilitatem mensu ram esse humanarum actionum ; Sh Philosophum ch) , qui toti loquitur orbi ,

super fundamentum propriae utilitatis virtutem componere debere. Nuperus

denique anonymus Auctor Systematis socialis , quod opus Londinensi hus typis prodiit an . MDCCLX xli I. a ct ipse propriam cujuscumque hominis ut iis

Iitatem tamquam supremam agendorum regulam constituit ci) . XL XII. Sub illa autem propriae utilitatis generalitate etiam quaslibet sensuum voluptates in incredulorum systemate concludi, explorata res est. Si

eniim utilitas propria mensura est justi & in iusti, honesti S turpis: quae jam

erunt Voluptates , quae titulo utilitatis nequeant honestari , & a quibus imo abstinere non sit quandoque turpissimum Z Praesertim cum , ut expressu monet SpinOza Q, utilitas, aut damnum , quae debent hominem determinare D a . ad

Q Pyrrhon. Hypotyp. L. III. c. 24.

SEARCH

MENU NAVIGATION