De fonte incredulitatis ac De veritate religionis christianae theologicam disputationem publice instituit D. Thomas Marchio Arezzo ecclesiae Agrigentinae canonicus decanus in Collegio Nazareno Scholarum Piarum convictor et Sacrae Theologiae auditor

발행: 1777년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ad agendum, prout sunt regula morum , non attendantur, nisi secundum apprehensionem , ct sudicium operantis . Hine est, quod idem Spinora a ius naturale uniuscujusque hominis, non sana ratione, sed cupiditate , di potentia determinatum esse definit. Hinc Helvetius traditurus nationibus. ut ipse quidem gloriatiar, vera moralis disciplinae principia, docendas eas esse ait b), quod color & voluptas sint soli mundi moralis motores; quodque coomnis justitia derivata sit ex physica sensibilitate , unde enascuntur voluptas

ct dolor, ad quae indigitanda censet d) boni ct mali vocabula primitus

suisse invecta . Hinc denique anonymus Auctor syllematis socialis utilitat Propriae , quam e) finem ultimum , seu , ut ipse vocat , punctum central omnium humanarum constituit actionum , proprium privatum bonum coniumpit, quod f definit esse continuatam voluptatem ἔ huic autem percipiendae eum statuit canonem , quem olim Epicurus in Epistola ad Menoeceum cae omnem ici licet voluptatem bonam esse , non tamen omnem eligendam ; sed Plures imo transgrediendas; qnando scilicet ex his major nos molestia sequitur: S cum eodem pariter Epicuro ch) posuit i , amicitiam a voluptate non Posse divelli, ob eamque rem colendam esse , quod sine ea tuto, & sine metu Vivi , nec iucunde quidem , posset. La. Metrie autem omnem utilitatem B- a Voluptate definire vis iis est , scribens impudentissime, eum, qui magis sibi fecerit satis in patrando malo , esse beatiorem quocumque alio, qui mi nus fecerit sibi satis in patrando hono .

XLVIII. Nihil hie addimus de no .a Ethim Mirabaudiana C. Cum enim iuxta doctrinam Mirabaudii in nobis produeatur ira, quia iniuriae cerebrum

Pellunt; amor autem excitetur ab Objecto puIchro ceredram attrahente i

ratione inversa duplicata distantiarum : iique sese invicem persequantur , in quibus cerebrum unius polum borealem obvertit polo australi alterius , Iege Prorsus Contraria illi, quae in binis magnetibus observatur coς profecto in Nirabaudiano naturae systemate nullae humanarum actionnm directrices regulae statui possunt, sed omnia ex fortuito objectoriim incursa , & moleCularu In cerebri combinatione peraguntur; proinde tollitur non Ium omne ad fugiendum vitium, sectandamque virtutem incitamentum , sed orantis etram notio vitii , & virtutis . XLIX. Sed nec diversa ab iis , quae reliqui statuerunt increduli, Praece Pta inorum tradere possunt Naturalistae , liquidem sbi velint conflare . Ea enim sunt manifesta consectaria illius doctrinae, quam cum ceteriS incredam lis communem habent Naturalistae r Deum sellieet non esse ultimum hominis finem. Hoc enim semel constituto , manifeste sequitur , naturalem homini

finem, quem omnis homo naturaliter appetat , naturae honis contineri. M

num autem naturae aliud est honestum, aliud utile, aliud delectabile . Ho

32쪽

mo igitur non soIum bonum honestum . sed etiam bonum utile, ac bonum delectabile habere licite poterit pro fine ultimo , ad quem suas dirigat aditones; & quodlibet ex his tribus bonis sectetur, non solum vituperare non poterit, sed merito recteque laudabitur; et tam concurrente bono honesto cum bono utili, vel deleelubili , operans utilitatem , delectationemve honestati praeponat. Cumque in bonum utile ac delectabile propensiores sint homines, quam in bonum honestum ζ profecto morum regulas etiam apud Naturalistas , non secus ac apud alios incredulos quoscumque , delectabili b no, vel utili potius, quam honesto, inaedificari oportuit. L. Ea pariter Natural illarum vox est , ceteris quibuscumque incredulis communis r Hominem talem esse , qualis esse debet ς nec fuisse conveniens servando societatis humanae systemati , ut melior conderetur, quam nun est. Ex quo principio evidens fit, a Naturalistis , non secus ac ab incredi iis quibuscumque , coneupiseentiam Hier primordia humanae naturae enumerari. Erit ergo bona concupiscentia , ejusque desideriis obedire bonum erit; rePugnare , refistere , malum erit. Quod si dixerint, evenise quidem ipsam naturali' necessitate en naturae humanae compositione ς attamen morbum esse, R desectum et illud saltem stabit inconcussum, malum non esse eius desideriis non reluctari, sed obsequi . Quod enim naturali necessitate evenit ex Conditione naturae, si malum est, vel desectus ; malum est physicum, nora morale οῦ phy si cus, non moralis defectus. Nam & prurigo morbus est; neque tamen peccat , qui ei non resistit , sed cedit r & claudicatio desectus est :neque tamen , qui claudus est , peccat , si deambulat. Hinc nuperus auctot operis ra De la Philosophie de la nature ra Naturalismi manifestus propugnator , amorem honi, atque ambitionem a natura nobis inseri a stirmat a , Ω utrumque ita esse animo essentiales asserit , sevi musculi m corpore animal ad organicos motus peragendos omnino requiruntur δ). Cumque amorem boni appellet primum motorem mundi physici , ambitionem vero primum itidem motorem mundi moralis ce) ; docet , bonum relate ad entia sensibilia non esse aliud , quam seriem voluptatum fibi per instantia temporis succedent tuan d); vel co summam voluptatis, detractis malis, superstitem. Ex am-hitione vero , quam innocuam omnem esse asserit, excepta illa avarorum pecunias intra arcam eustodientiam , ct miseram vitam agentium c J , oriri Vult innoxium pariter appetitum in homine sese extendendi s re in futurum tempus per nominis celebritatem , sive in praesenti per multiplicem rerum Cognitionem, per possessionem divitiarum &c. ct : eoque appetitu distingus hominem addit h) sive ab atomo, cui , eum nihil habeat, nihil potest acquiri ; sive a Deo , qui , cum in se omnia contineat , capax non est ullius incrementi. Ex his porro principiis quae jam in moralem discipimam dogma ta deri ventur, facile qm squis intelligit D. Sufficiat advertere , novum istum Philosophum quaslibet animi motiones, quas passiones vocamus , quas quidem

0 Vid. Egregium opusculum , cui Hia Ius α Les contradictions dii Livre intituude Ja Pt ilosophie de la Nature α.

33쪽

3adem omnes vel ex amore boni scilicet , iuxta traditam ca) honi definitio nem, ex amore voluptatis , Vel ex ambitione Oriri, atque ex alteruitius impressione cieri existimat b , innoxias declarare; & tamquam absurdos , ae supremae intelligentiae iniuriolos traducere sive illOS , qui illarum vel udiaetuli quam vitio naturae deputent, non ipsi naturae οῦ sive qui hominem earum. dem impulsibus consentientem vituperant ce) . LI. Neque vero objiciant nobis increduli egregia quaedam formandis hoώminum moribus praecepta, quae Vel in Veterum ethnicorum libris, ae legis latorum institutis , vel in ipsis etiam ab incredulis recentioribus editis opuscu. lis inveniuntur. Iterum enim eos monemus d), non hic inter nos quaeri , utrum extra christianam religionem possit haberi cognitio peeeati di hoe imo eis ultro concedimus; sincere quippe profitemur, signatum esse super nos Id. men vultus Domini ad ostendendum nobis bona e), quod lumen Ohnuhila. re quidem , non tamen extinguere Omnino ulla possit iniquitas cf) ; ut mirum proinde esse non debeat, si homines quamvis terrenorum affectuum labe vitiati , in ipsa nihilominus impietate , aliqua, quae legis sunt , sapiant g . At negamus, illa honestatis, aliarumque Virtutum praecepta cohaerere cum principiis ineredulorum ch); S contendimus, eos inter ipsos cohaerenter ad eadem principia philosophari , qui o innia vitiis quibuscumque haena Iaxari pose concludunt ι). Rursus negamus, ad praecepta illa virtutis honestatisque servan. da inveniri apud incredulos cssicacia incitamenta o. Ouin imo hac in parte deteriores esse ethnicis saltem pluribus modernos incredulos asserimus . Nam apud plures ethnicos naturalis lex sufficienti sanctione non destituebatur , validis scilicet motivis hominem ad ejus observantiam impeIIentrius ;agnoscebant quippe supremum aeternumque Legislatorem, in quem peccarent homines legem transgrediendo, a quo proinde gravissimo aeternoque supplicio scelesti assicerentur . At vero apud modernos incredulos , non sol una eos , qui vel Deum negant, vel ejus providentiam, vel animae immortalitatem ζsed ipsos etiam Naturajistas, lex naturalis lassicienti sanctione destituitur; quippe qui non admittant, peccatum esse Dei offensam , divinaeque sanctitati opponi o; inficientur aeternitatem, imo & gravitatem poenarum post mortem ην , omnibusque aeternam aliquando justitiam , beatitatemque polliceantur M. LII, Caveant pariter increduli , ne Bayliu in suum secuti proferant hic vel Diagoram, Theodorum , Euhemerum famosos olim atheos , quos tamen integerrimis moribus extitisse habemus cx Clemente Alexandrino co) : aut barbaras quasdam sentes etiamnum sine Duo , fine Legibus, ex sola ratione viven

tes s

34쪽

tes, honestissimas tamen , omniaque vitae socIalis iura exactissime custodie n. tes , quibus aptari possit illud Pauli Apostoli ca), Gentes quae legem non habent , naturaliter ea quae legis sunt faciunt , ejusmodi legem non habentes , ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis di rvel inter Sinenses seetam illam, quam vocant Litteratorum , quibus, ut Tolan. dus loquitur γ) , non inveniuntur in toto orbe mortales , qui sint aut moribus elegantiores , aut magis honesti , aut in obeundis honorum civium ossietis, ae munerihus probatiores ἔ quamvis aut nullum omnino agnoscant Numen, ut ex relationibus quorumdam Sacerdotum ad Evangelium illis Gentibus praedicandum missorum colligit Bayle cc , aut certe a materia , ct compage mundi minime distinctum, ut putat Tolandus d)r vel Epicurum cc nullam in Deci circa hominum actiones curam , nulla post hanc vitam supplicia, aut praemia agnoscentem; ct nihilominus non solum iustissimis atque honestiis inis moribus viventem, ut ostendit Petrus G assendus D, sed etiam, teste Cicerone in , una in domo , & ea quidem angusta, magnos , magnaque amoris conspiratione consentientes , tenentem amicorum greges r aut denique Sadducaeos cib) , qui licet animae immortalitatem negarent, erant tamen severis moribus , & praeceptorum legis observantissimi Caveant , inquam , ne hisce e Xemplis adversus nos pugnare nitantur: hoc enim perinde esset, ac suam ipsortim caussam prodere . Nam si Ciceroni de Epicuro, si Ander sonio de Grone landis , si unius, aut alterius Scriptoris testimonio de Sinensium Litteratis credunt; cur de Iesu Christo non credunt Moysi , non credunt Evangelistis ὶ Si Clementi Alexandrino de integritate morum Diagorae , Theod ri , Euhemeri, & recentibu& Scriptoribus de Litteratorum Sincnsium atheisino fidem adhibent: cur eam detrahunt eidem Clementi veteres illos ab atheis uinota vindicanti r iisdemque Scriptoribus totam illorum Litteratorum Sinensium virtutem in sagaci vitiorum suorum dissimulatione consistere asserentibus Honestos homines & Dialectices atque artis criticae peritissimos se jactant novi isti , qui talia nobis opponunt, Philosophi: Ubi eorum in iudieando aequitas Ubi in historicis monumentis eXpendendis eorum vel peritia vel

fides.

I III. Ouid quod Baylius exempla illa probitatis in atheis, aliisque vel Providentiam Divinam , vel animae immortalitatem negantibus , magnisce jactans ne apud ipsos quidem Naturalistas fidem inveniet Ex his enim Auctor Episto Iarum m Sur Ia Religion essentielle a l'Homine α principii loco statuit co . si Providentia Divina negetur, morum ruinam statim inferri : Auctor autem opusculi α Principes de Philosophie Mora Ie re persuasum habet,

quod si hominis systema intra hujus mortalis vitae terminos coerceatur, carebit homo suffcienti hus motivis, ut virtutem amplectatur; praesertim si citra rerum suarum , aut ipsiu& etiam vitae dispendium , probus esse non possit.

Quia

Epicuri, inter opera Gagendi tom .R E jurudemque notas , ad Lib. X. Laertii .

D Vid. Lib. septem de vit. Sc morib.

35쪽

Ouiti nee sibi suffragantem habebit Barsus reeentissimum ex Incredulis , Aia. Elorem scilicet systematis socialis ; quippe qui doleat barbariem , & ignorantiam , vitiorum sontes uberrimos, inter ipsas quoque cultissimas Europae Nitiones etiamnum vigere ς quod malum inde repetit , quod , ut ipse quidem putat, necdum genuina moralis doctrinae Praecepta detecta sint , vixque eorum unum aut alterum a longe , & subobscure Vix deprehenderint a cutis. sima recentiorum Philosophorum ingenia . Quo igitur pacto dare is poterie Baylio tantam , quantam ille depraedicat, virtutem in iis, qui novorum Phlia Iosopliorum observationes penitus ignorarunt; quando nec per ipsas sum eiens allatum aest remedium moribus componendis Z Sed & Helvetio, aliisque ante ipsum Incredulis , qui tam multa de legibus , ct ossiciis scripserunt, non facile persuadebit Baylius salte in quod de Barbarorum sine ullis Iegibus viveniatium virtutibus ex Andersonio profert ; ne videlicet fateri cogantur, inanem sesulae pisse laborem, de iis quae ad Jus pertinent libros suos implendo ; actum demum reditura Saturnia regna , si legibus omnibus, omnibusque de iure commentariis abolitis, permittantur populi suopte vivere arbitratu. Eidem aute in Epicuri , aliorumque atheorum virtutes celebranti reponeret Tullius , quod olim de Epicuro reposuit . a quo librum de Sanctitate scriptum sui sis ferebatur, α Ludimur ab homine non tam taceto. quam adscribendi licentiam li- hero . Quae eni in esse potest sanctitas , si Dii humana non curant ca) α Ipsemet Bayle, qui b) non alios agnoscit atheos fugiendi vitii, ct Mirtutis sectandae capaces , quam illos , quos vocat a theos tystematice , qui nimirum ex assumpto aliquo principio , quod verissimuin haberent, philosophando it lationes plures deduxerunt, quibus gradatim eb pervenerunt, ut Dei existentiam negarent, quomodo persuadere sibi potuit, integrum popuIum, rudem, barbarum, nulla philosophiae disciplina imbutum , ae proinde etsi atheum, non tamen athcum systematice, constanter justitiae , ct honestatis leges servares LIV. Sed iam ipsa, quae Baulius oppo it, exempla attendamus. Diago ram , inquit, Theodorum, Euhemerum Atheis accensent Tullius , Plutarchus, Laertius e eorumdem aute in probitatem celebrat Clemens Alexandrinus. Ita plane. I ertim si Clementi Alexandrino standum sit, satendum erit, eos non Dei existentiam negasse; sed atheos habitos fui sse, quia Deos populares non utique Deos esse asseruerint , sed homines S mori tales fuisse monstraverint: id quod de Euhemero potissi num constat ex ejus hislsria fa-cra, quam ab Ennio in latinam linguam conversam memorat Cicero cc. Si autem lapsus est hac in parte Clemens Alexandrinus et quis non videat, mul to magis errare ipsum potuisse circa illorum morest cum vitia illi sua caute dissimulare potuerint 2 Equidem de motibus Diagorae , & Euhemeri nihiι

et Tullius, vel Socrates, vel Laertius tradiderunt. At de Theodoro refert

Laertius d) haec fuisse illius dogmata e didi Furto, S adulterio, ct sacrilegio,

cum tempestivum erit, daturum operam Sapiente nar nihil quippe horum natura turpe esse, si auferatur de hisce vulgaris opinio, quae ad continendo Sstultos ponflata est: Sapientem publice absque ullo pudore scortis congress

o Lib. II. de Finibus cap. 14. L. I. de Consens. EvangeIist. num. I . M M Vid. Dict. erit. art. Bien. Lib. VII. de Civit. Dei cap. 27.

o Lib. I. de Nat. Deor. apud S. August. H Lib. II. Segm. sp .

36쪽

tum diu . 'Nee ab his dogmatibus alienos habuisse inores patefecit occasione eujusdam convivii apud Lysimachum , ut refert idem Laertius ca) t quod Baylius ipse de Hypparchia loquens in suo Dictionario critico retulit ; ut mirum plane sit, non cum puduisse proserre Theodorum , dum Atheorum virtutes ab exemplis demonstrare susceperat . LV. Groneniandos esse atheos, non facile dabimus Baylio. Sed esto athei fine, qnaenam autem illis morum integritas i m Barbari hi , inquit Joan nes Blaeu b) , cum dolosi sunt, tum seri adeo, ut nec blanditiis , nee minis ei rari possint Betidi sunt, Medique ac salaces .... nec obscoenum illis putatur, qnod ceteris pudori esset α. Ipse Andersonius , euius auctoritate pugnat Baylius , testatur emaenem iis populis esse ab ipsaea nativitate licentiam , nec enim vel in infantia ulli parentum correptioni , aut eorrectioni subiacent; adulti nulla legum vincula, nullam cuique subjectionem agnoscunt , sed quisque arbitratu suo vivit et ac de iisdem reseri , quod Danis ad eorum littora adventantibus quascumque possunt merces surantur; additque, quo cum Danorum unus imprudens interiora regionis penetrasset , inventus ab incolis multis confossus est vulneribus , ex quibus profluentem sanguinem avidissime sugebant. En qui sitat hi , quos tamquam heroes virtutis audet proponere Baylius. LVI. De Epicuro si ex ejus discipulis judicium serendum sit, erit prosecto , unde Baylius erubeseat . Scilicet ex illius schola Horatius Flaccus , Petronius Arbiter , Lucretius prodierunt . Qualis suerit Horatius ipsa ejus

carmina omnibus notissima demonstrant. Ouam voluptuosus fuerit Petroniustum ex ipso eius Satyrico , tum ex Tacito satis colligitur . Denique a priores Lucretiam Poematis versus auctorem nomine Voluptatis , quam ultimum hominis finem statuit , non aut virtutem intellexisse , aut animi tranquillitatem , sed sensuum oblectamenta , disertissime legentibus patefaeiune . sed & Romani Alcaeum , ct Filiscum Epicureos ex urbe eiecerunt , quia multarum, flagitiosarumque libidinum auctores essent adolescentibus e). Messenii etiam propterea Epicureos expulerunt cf) . Porro magni ponderis est argumentum ex moribus Epicureorum ad Epicuri sensum animumque dignoscendum . Teste enim Numenio Pythagorico Philosopho co) nulla fuit Philosophorum secta , quae magistri dogmata diutius S fidelius servaverit , quam tua Epicureorum e hi imo, ut habemus ex Themisthio cli), Epicuri placita majori veneratione prosequebantur, quam Athenienses leges Solonis , aut Lacedaemonii leges Lycurgi. Si autem de Epicuro judicandum sit ex ejus dogmatibus , quae non quidem aliquis Stoicus Philosophus reserat, quos magnis in Epicurum eiusque scholam odiis clarere voluisse Epicuri Apologistae existimant, Dd quae exhibet Laertius Epicureus & ipse Philosophus , nil minus Ueprehendemus , quam decantatam illius hominis probitatem . Hoc nimi. E rumco Lib. VI, Segm. 97. in Hypparchia.

cap. s.

6 Orat. IV.

37쪽

rum erat Epicuri dogma ca , Uoluptatem principium ac finem esse beatae vitae ; nullamque proinde per se voluptatem esse malam. Et licet agereret non posse jucunde vivi, nisi prudenter, & honeste , Sc iuste viwatur; non propterea existimare debemus , ex Epicuri sententia sectandam esse homini

justitiam , atque honestatem . Artem scilicet voluptatis capiendae praestri. bit, quam ct alibi clarius expresserat, seribens, non omnem voluptatem es.se eligendam , verum saepe plures transgrediendas , quando ex his majγr nos mole ilia sequitur. Nam & iniuria, ajebat, per se malum non est: verum ob suspicionis metum , quod latere nequeat cos , qui hujusmodi sunt iii justitiae constituti vindices, non est inserenda. Itaque S virtutes affirmabat eligendas esse, non propter se ipsas , sed propter voluptatem ; sicut medicina eligitur propter sanitatem t imo licet dolor omnis sit malum, non tamen semper repudiandum esse quemlibet, quandoquidem ex diutina tolleratione dolorum major nos voluptas sequitur. Post haec Epicuri dogmata st quis maIe Volen tiae , di non potius veritati deputet, quod de illo scripserit Seneca b , α Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus , quibus maligne famem cX tingueret, visurus an aliquid deesset ex plena consummataque voluptate , vel quantum deesset α ὶ Quis, inquam, haec malevolentiae deputetὶ Ea enim Pra is Epicuri theoriae apprime consonat . eaque admisa , statim cum illius de Voluptate dogmatibus, cumque vivendi genere , quod sectati sunt ejus discipuli conciliantur , quae de parco ac vili cibo, quo ipse cum suis ute batur nonnulli perhibent iaLVII. Non mirum autem, quod consentientes inter se viverent Epicurei, atque amicitias tuerentur c quamquam hoe, quod pro magno ponitur in Epicuria , non Tullius, ut Bayle asserit , sed L. Torquatus unus eX Mim Dialogi interlocutoribus , Epicuri ejusque seetae acerrimu& defensor coJ com Memorat . Est enim quaedam amicitiae dulcedo. Sed cum haberent amicitiam consuetudinis, quae stitieet oritur per consuetudinem cohabitandi, colloquendi, simul conversandi; quae amieitia adhuc carnalis est; habent enim

illum & pecora io , erat ne inter illog amieitia rationis, qua diligimus hO minem Propter sidem , ct mutuam bene ψolentiam in ista vita mortaIi Z Quisita existimet de Epicureis, qui amicitias ut & virtutes propter Voluptatem .ssumebant ὶ Unde nee proprie amieitia voeanda est , sed ei specie quad insui laci simillima. Nam qui propterea alium amat, ut voluptas, Vel aliud quoa cumque temPorale commodum sibi obveniat, non hominem amat, sed id quod sibi ab illo praestatur , vel praestandum speratur ce); atque, ut ait Tulliu D s mi Cis. sandos & villas anteponit. Ceterum idem ille Epicurus , qu R id

λmicitias coluerit tamquam eximiis moribus eelebratur, contumeliose Aristo

telem vexavit, Phaedoni Socrati eo turpissime maledixit , Metrodori sed/inis sui fratrem Timocratem plenia υoluminibus proscidit, & in Demetrium md gilbum suum ingratissimus extitit co . Cum deinde in illo contuberni C s rentur etiam amicorum non solum uxores , sed & concubinae I eist Plano

38쪽

3 aliquid quod vehementer culpetur. Unde & ipse Gaisendus maximus gpleuri

vinde κ optime advertens, contendere se non posse rem in illa consuetudine perinde se habuisse , ac si quispiam marmoribus copulavisset marmora ; ebapologiam Epicuri sui perduxit, ut assereret, quod illis temporibus non magno dabatur vitio, si quis a se nihil humanum alienum esse arbitraretur : ac joluin damnatum habebatur a Philosophia si quisquam intemperanter, ct cum legum , sanitatis , ac famae dispendio sese voluptatibus sensuum dederet ca): Iieet Epieurum ipsum continenter vixisse subjungat; quod tamen non tam virtuti, quam corporis infirmitati , qua , teste Brukero altero Epicuri Apologista 6,) , laboravit usque ad obitum, tribuendum esse facile quisquis ex ipsa

ratione vivendi, certisque ac fixis eiusde in dogmatibus intelliget. LVIII. De Sinensium Litteratorum Atheismo aut Pantheisino non possimus convenire sive cum Bavlio , sive cum Tolando G. Quidquid tamen sit; ex Historicis , qui de rebus Sinensibus scripserunt , apparet . , Litteratos il- Iius Gentis saepissime auctoritate sua abuti , debiliores opprimere , avaritiae

inservire , Dauὸe ae dolo agere , crudeliter saevire , sitorum autem morum corruptelas caute occultare cco.

Lix. Sadducaeos denique crudelibus ct serinis moribus suisse seribit Josephus ce) . Ex ea secta extitisse Ananum, imperante Nerone, Iudaeorum Pontificem , tradit Eusebius V , qui eumdem vocat superbiae . Sc temeritatis plenissimum et eamque sect .im in exercendis iudiciis Iudaeos ceteros immanitate superasse testatur. Denique Sadducaeos i inpios sui se , & p ssimis moribus seribit Rab Abraham Zach ut relatus a Drusio g . Ceterum cum Sadducaei etsi negarent animae immortalitatem , venerarentur tamen tamquanta

divinos libros Moysis , & promissiones in his contentas de honis temporali-hus ad litteram intelligerent; nil mirum si conspicua opera legis facerent , ad obtinenda scilicet temporalia, quae legem servantibus promissia esse , atque a Deo insallibiliter danda non dubitabant. Et quamquam persuasum ha hemus, quod legem ipsam partim quidem distortis interpretationibus , Pliarisaeorum more , ad suas voluptates & commoda detorquerent, saepe aliten aperta praevaricatione violarent ; per legales tamen expiationes purificari se

confidebant: & quia non declinarent ad idola , sed servarent externi cultus ritus ac ceremonias, a promissis se minime excidisse sperabant. Hoc autem motivum ad exteriorem legis iustitiam procurandam satis validum esse carnalibus hominibus praesentibus hujus vitae commodis tantummodo inhiantibus, quales erant Sadducaei , non diffitetur ipsemet Baylius cli) . LX. Diutius sortasse , quam par erat, in his immorati sumus, sed coercenda erat incredulorum de quadam sibi eruditionis praestantia plaudentium audacia ; patefaciendum, non cito adhibendam fidem iis, qui ad labefactan-

. Ea dam

curi L. VII. cap. 3.

Q Hi f. Philos. Part. II. L. II. c. I. l. . Vici. Christiani Lortholi Differt.proae mia l. acl vom. II. Epist. Leibnitii ad diversos 4 .r eiusdemque Leibnitii Epissi de Sinensium Philosophia ad D. de Remond. Q Vid. Memoir de la Chin. tom. Iis L.RParrhasian. tom. III. pag. 43., Histor. Card. Tournon : Diarium Legat. Medi barbae &e.

De Bello Iudaico Lib. II. cap. g. n. q. D Lib. II. Hist. Eccles cap. a. De tribus sectis Iudaeorum L. III.c. I a. f Die . critic. ari. Adduc.

39쪽

dam Religionem veterum temporum, & remotarum nationum monumenta Ahistorias proserunt; quantamcumqtie praefidentiam , S sinceritatem praesese. rant ; quantacumque etiam eruditionis laude , & criticae artis peritia lat. tasse celebrentur. Praeconcepto siquidem consilio detrahendi Religionis eli4.1lianae vel veritati, vel certitudini, vel sanctitati , vel ad justitiam atque ad beatam vitam necessitati, iam animo praeoccupati , ac praepediti singulas iactorum, seu narrationum circumstantias aut non satis expendunt S fa IIun. tur , aut de industria praetermittunt, ut fallant. LXI. Cum autem nihil solemnius in hae caussa habeant increduli, quam uead exempla nos provocent illorum ex suis , quos dicunt & misericordes, &castos inveniri S sobrios, civium S patriae amatores , nemini fraudem do. lumve sucientes, fidem servantes , pecuniis honoribus dignitatibus minime in . hiantes , cunctisque uno verbo abundare virtutibus; aliunde vero in singulo. rum mores inquirere nec liceat , nec vacet; idcirco ad generalia principia res est haec tota exigenda. Sed prius monendi sunt iidem increduli, quod siquire vera tales apud ipsos invenirentur, quales iactant ἔ prosecto non magis eis

dandum esset laudi, quod temperantes sint , quod modesti , quod sobrii &c., ae si forent in continentes, immites, criminatores, dolosi &α ; si videlicet ex iis sint, qui sive virtutem ct vitium res esse indisserentes, nullaque ab in vicem intrinseca diversitate disti laetas existimant ca), sive concupistentia

Iaudant tamquam ho nam , eamqtre inter humanae natura Primoroiu recensent cb . Quinimo ex hoe ipso, quod sint pudici Sc. , inventcntur in crimine I quod nimirum aliud sequantur in moribus, aliud teneant in dogmate; si Nempe sint ex illorum numero, apud quos non alia est te S morum , nisi uti

cimus, corruptionem cordis, ut est principium, ita & finem esse incredulitatis, minime designare aut volumus aut possumus , cui potistimum vitio quiblibet incredulorum indulgeat . Addimus imo , nitro nos agnoscere esse non Nulla congenita , quae in aetate , qua ustis incipit esse rationis , sicut ipsi

ratio, incipiunt apparere. Nam cur non annuemus esse quoidam natura mi

sericordes ς si natura quosdam non negamus exeordes Unde B. Jobus affectum misericordiae de utero matris secum egressiim esse confirmat cae . Sic etiam alii timidi nastuntur , alii audaces , alii protervi Rc. Frustra Proinde in misericorde crudelitas , in timido audacia Se . requiretur. At Uicifin no bis concedere debent increduli , nihil esse istorum malorum, quae Perpetr vieti membris corporis potant , quod cogitatio non antecedat maIA S. CP inquinet hominem , etiamsi aliquid Finpediat, ne subsequantur opera flagiti 'sa , ct facinorosa membrorum . Si enim quia potestas non datur vacat mari a ab hominis internecione; numquid ideo mundum est a scelere cor homi s-dae i aut si cupienti per mendacium laedere proximum , tempus vel locus rie

st; ideo salsi: m testimonium non ote interiore iam dixit g Pariter dimiQ-

40쪽

ri non possunt increduli , cupiditatem , quae in vitio ponitur , non tantum esse corporis , verum & animi. Numquid enim inimicitiae , contentiones , aemulationes , postremo animositates, aut vitia non sunt, aut in corporis voluptatibus , ct non potius in animi motibus , & perturbationibus exercentur a P Sed & illud admittere nobiscum debent, virtutibus non solum esse vitia manifesta discretione contraria , sicut prudentiae temeritas ἰ verum etiam vicina quodam modo , nec veritate , sed quadam specie saliente similia ; sicut ipsi prudentiae non temeritas vel imprudentia , sed astutia b . Denique explarata res et , vitio non carere , in quo vitium vitio pellitur ce) : nonnumquam autem apertissima vitia occultis aliis vinci , quae putantur esse vir. tutes, in quibus regnat superbia , ae quaeda in sibi placendi altitudo iii inosa d); quin & aliquando vitium unum cedere , ut plura succedant ; velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, S tenacitatem atque ambitionem

didicerit O .

LXIII. Quid ergo quantum ad caussam , quam agimus, juvat incredulos, quod aliquos ex suis proserant, quos temperantiam , mode ram, aliasque vi e tutes colere jactant Quid enim γ) , si eorum alii sint sobrii, ne secus major eos molestia sequatur, Epicuri magisterio edocti inire calculum uoluptatis , ct doloris , antequam aliquam seligant voluptatem in ; prout etiam placuit Helvetio ch), Auctori itidem principiorum Ρlii Iosephiae Moralis ci , ac nupero alii ev Naturalistis Scriptori docenti , hominem satis habere debere si sui rima doloris , molestiae , vel mali cujuscumque subtrahenda ex summa Voluptatis perceptae, hanc minime excedat ch) Quid si a voluptatibus sensuum temperent exterius timore hominum, ne rebus suis noceant, non interius in corde amore virtutis vel si quantamcumque modestiam a flectent

coram hominibus , ad eos pertineant, de quibus seribebat Apostolus io m Quae in occulto sunt ab ipsis turpe est & dicere α ὶ vel denique si omnis illorum temperantia inde oriatur, quia languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus , labore & curis debilitantur, senio hebetantur Z Et quid aliud credere par est de hominibus , qui cum a cupiditatum aestibus non sint immunes, iisdem abstrahi vel malum non putant m) , vel etiam honum esse arbitrantur cu), nulloque ne iis indulgeant, fraeno retrahuntur co); quibusque non tam virtus, quam virtutis opinio prodest Quid rursus si honores, si dignitates , si alia hiijusni odi splendida vitae hujus ornamenta sic de si iciant ,

ni m. a S. & L. XIV. de C. D. c. a. n. 2.

μ) Vid. S. Aligust. L. de Sententia Iaco bi, sive Epist. CLXVII. al. XXIX. ad Hiero

SEARCH

MENU NAVIGATION