Itinerarium historicomorale, seu responsa, quae varijs in locis nominatis itinerando tum oretenus, tum in scriptis cum iuribus, & doctoribus probata dedit interrogantibus eum. Ad m.r.p. fr. Cassianus a S. Elia ..

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

pue puellis ea ultro largiris subsidia, quae non nisi

erubescente voto essent tam crebro optanda. Et haec effluunt ex libero fonte Paternorum reddituum

nulla ipsis Ecclesiasticorum guttula admixta . Paratus somper, & obuius quotidianis supplicum negorijs facilem Te praebes , & commodam. Odio quippe prosequeris malam illam nobilitatem , quae teste altero Aurelio, hoc est, Augustino, quae se per superbiam apud Deum reddit ignobilem . Te commendat humanissimi generis antiquitas Hie rosolymitanos inter Equites cooptata, &ijs semper applicita munijs Novocomensi in Urbe , quae Nobilitatem luculenter discriminant, & claris familijs

connubiorum foedere clara, & ipsa coniuncta, Vt, velut fax faci addita, claritas vicissim augeretur, Τestes integerrimi Ballarinas inter alios, & nouil-sime Abbas Paradisi . Verum enim vero Clara domus satis haec nobilitate tua est, cum multa trahas ab antiquis meruisti placere de proprijs. Vnica immo nobilitas tibi videtur, ut inquit Nissenus, cur Deo necessitudo. Pietas tibi in amoribus in delit ijs

assiternitati Te, Tuaque commendat omnibus admirandum Te praebes, nemini, nisi robustae , ac mascular virtutis imitandum. Pra lucens exemplo vel virtutum semina inseris, vel in vitium detonas Animarum venator Deo lucra fecisti inereticorum

potissimum Catachesi, & Fori Sacramentaliis fre

12쪽

quentatione ad triplices Confessarii partes rite explendas . Immensa Dei charitas haud disparem Tuo inanimo charitatem hominum accendit, quae nec cessare unquam te, nec defatigari patiatur, narcΤe ubique aegris, vinetis, miseris quasi seruum addicit. Reconciliandis dissidentibus, oppressis subleuandis,caeterisque pietatis ossicijs assiduam das operam . Benignus his, beneficus illis, omnibus charus. Grauitas, dc Comitas, virtutes caeteroquin specie dispares, ita copulantur in vultu, gestu, sermone, consuetudine, ut neutra quidquam de alterius vi detrahat. At tandem ratio habenda est Modestiae Tuar. Si lucem ipsam Tu, si quis alius, virtutis, de sapientiae amas,&sequeris, Vmbram tamen earum, laudem, & famam minime curas . Obsequar igitu G& sistam superni Numinis supplex vi Te quarria diutissime ad sui nominis gloriam tueatur inco

lumem . . . .

Dominationis Tuae Illustriss. Humili mus, Se Addictiss. Seruus

13쪽

FR. BONA UENTURA A S. FELICE

Praepositus Generalis Fratrum Carmelitarum Discalceatorum , Congregationis S. Eliae, ordinis Beati sinnae Virginis MARIAE de Monte Carmelo, ac eiusdem S. Montis Prior. I nore praesentium facultatem impertimur P. G. Cassiano a S. Etia Prouinciae nostrae S. Angeli Longobardiae Sacerdoti Professo, Tapis mandandι Lia brum, cuius Titulus Itinerarium Istoric Morale, ἀduobus nostris Theologis recognitum, in approbatum, se ijs ad quos attinet ira lidebitur. In quorum fide praesentes dedimus sigillo nostro munitas, ac pro ιa manu subscriptas Mediolani in Conuentu nostro S. Caroli

die 2 3. Ianuarιj I PII.

FR. EO VENIT A A S. FELICE PREPOS TVS GENERALIS . Fr. Prosper a S. A. Baptista Secretarius.

14쪽

ΜAndante Reuerendis. Patre Fr. L. Baptista

Pichi S. T. M., nec non Inquisitore Generali Mediolani librum midi , cui titulus: Itinerarium Historico orate: Auctore R. P. F. Cassiano . S. Elia Carmetita Excalceato, nihilque in eo inueni Catholicae Fidei, sonisque moribus aduersans, immo inde u que sana doctrina eircumfusum eundem aduerti . uare typis mandari posse existimo. . Thomas Plantanida S. T. M. librorum censor.

. Stante praedicta attestatione. IMPRIMAT .

. . .

Frati. Faptista Pithi Inquisitor Mediolani me.

15쪽

LECTORI.

Nil mixum Tibi accidat Lector benevole

contuens in isto , quem publici iuris facio libello quasdam Historiunculas

ad trutinam moralem euocatas. Ast sisersitan miraberis , ego plus te miror de me, dum calamo permitto meo imprimendi cupidine estro assidue vellicari . Optima sane, amplectendaquzvellicatio ingenia excitans , nec inertiae somno sinens ea torpere. Memorare armatam dixisse Poetas Palladem Scholam aperientem Martiam Mineruae simul non obseratam, & nouum non esse dices meum quoque Itinerarium Historici Moralis nomenclaturam habere . Accipe illud, in quo intellectuali itinere hinc inde cursitans, plura imtelliges facta , 5c haec an licita . Sospes esto i

16쪽

INTERROGATIO LIntrans in Oratorium ad furandum per fenestram ex charta ab ipso fracta , an contrabat

mittat Derilegium e Ransiens ego per quoddam oppidum propὸ Bol- Eanum accessi ad faciendum Sacrum in quodam oratorio, quo mihi aperto inuentum est vacuum, furatis Calice, Patena , caeterisque Sacris Paramentis, ingresso fure per ab ipso fractam fenestram ealce ad murum firmatam, sed factam ex charta varijs coloribus depicta. Furio isto eu uugato in Ciuitate Tridenti, fui hic in Curia Celsissimi,& Reuerendissimi D. D. Ioseph Uictor ij de Albertis Episcopi, & Prine pis interrogatus, quale iudicium de tali furto facerem, nemphan effractio dictae fenestrae Oratorij afferat excommunicationem Papae reseruatam in cap. conquesti sunt, de senten. excom. latam contra effringentes, & expoliantes Ecclesias e Responsio oretreus data cursim. I Nolo longam in praesenti facere lectionem de diuersitate oratoriorum, cum notum sit aliqua esse sine Episcopi facultate fundata, quae dicuntur priuata, in quibus furari non est sacrilegium ratione Ioel loquendo; secus si sint erecta eum Episcopi facultate, ac benedictione. Dato autem casu, quod de aliquo Λ Or,

17쪽

2 Interrogatis I. De Furto σΩoratorio nulla habeatur memoria , an Episcopali facultate fuerit factum, vel non , poterit id eoni jci, ii habeat, vel non habeat campanile supra tectum cum campana ad conuocandam

populum pro Minae auditione, nam si habet, est signum fuisse cum benedictione Episeopi fundatum; secus si huiusmodi signa non habet . Affero hinc esse sacrilegium aliquid furari, quod sit, ae spectet ad Oratorium authoritate Episcopi factum , non vero sie si oratorium si priuatum.1 Non desunt aliqui afferentes esse furtum sacrilegum si in . loco Sacro fiat etiam de re prophana, sed haec opinio cum limitatione est intelligenda, scilicet dummodo talis res prophana sit

in loco sacro tamquam sub illius potestate , vel ratione custodiae, vel mutui, vel pignoris, vel depositi, non vero si sit ibi per accidens, prout effet, si in Ecclesia quis furetur crumenam alicui, quia per talis crumenae furtum, nulla specialis iniuria infertur loco Sacro per se, sicuti E contra infertur furando rem ad locum Sacrum spectantem. 3 Rei sacrae, v. g. Calicis, Patenae furtum extra loeum M. erum importat semper sacrilegij malitiam, & hoc communiter

tenetur.

4 Circa exeommunicationem dicti eapituli conque' sunt, censeo ad illam contrahendam sumcere, si furtum fiat in loco Sacrocum fractione fenestrae ex charta, vel etiam ex vitro, supposita erectione Episcopali etiam alicuius oratorii, quae tamen censura non contraheretur per quamcunque effractionem Oratorii alicuius domus , immo etiam oratoris alicuius Monasteris intra Clausuram Regularium, nam huiusmodi oratoria sunt locae priuata. Ut autem praedicta censura contrahatur requiritur tum effractio, tum furtum simul, & tune facta de nunciatione solus Papa absoluit. Quae hactenus dixi fusε traduntur a Doctoribus, &Iuribus, prout omnia referam in scriptis. Responsio latὸ scripta. 1 Furtum sterilegum diuersimode aecipitur in Iure Civili, ac in Iure Canonico. Ius Ciuile duo copulative requirit, ut furium

18쪽

Interrotatio I. De Furio m. 3dicatur sacrilegum: mam est, quod res furata sit Saera liud est , quod de loco Sacro sit surrepta , ex quibus si unum deficiat,smplex furtum in Iure Civili reputabitur, & ut tale punietur .

Sic Iuli. Clar. lib. s. sententiar. s. Sacrilegium, nain. I. Griland. de diuers crimin. ιιb. I. quas . I. nam. I. 6c Bart Olcin ι. Diutinum. I.ls. ad ια. Iuliam.

6 Nihilominus de consuetudine attenditur sacrilegium feeundum ius commune Canonicum, non autem ius Ciuile. & ideo

furantes res Sacras ubiquε, vel quascunquε res notabiles tamen in loco Sacro, furca suspenduntur. Clarus d. 6. Sacrilegium, n. 3. vers. Sed qua . Glossi in eap. quisquis, II. in veri non Sacrum , quaest. q.

7 Cessante autem eonsuetudine, si sollim sit standum in paena sacrilegij inducta per statutum laicale, intelligitur de sacrilegijs secundum ius Ciuile; si vero sit statuta a Clericis, intelligitur

secundum ius Canonicum. Ita Clar. d. s. Sacrilegium, in D. 8 sacrilegus dicitur, & sacrilegium committit, qui rem sa-qram violat, aut ei temerario ausu debitam denegat reuerentiam, ut omnes doeent, & signanter asserit D. Augustinus, quem ad hoc citat Turrecremata in cap. Sacrilegium, vers. Ad primum, T. quaest. q. 9 Sacrilegium de Iure Canonico propriε committitur, cum

res Sacra de Sacro furatur; sive res Saera de non saero; si uε res non Saera de Ioeo Saero. Ita tradunt DD. eommunitor, prout tametu.

dixi supra, num. Io Socinus Reg. I. Sacrilegi omnes, ponit octo ea , in quibus sacrilegi sunt ipso iure excommunicati: Primus est, si committatur in personam Ecclesiasticam: Secundus, si in Ecclesia eum incendior reptius, si in Ecclesia cum violentia: s virtus, quando bona Ecclesiarum rapiuntur cum violentia r Quintus , quand6 in Ecclesia percutitur, vel capitur. Sextus, si sit lata sententia . . Septimus , quando vacante Ecclesia dissipantur eius bona . Octauus, in casu ea tuli generali, Delea. in 6. His casibus exceptis, non sunt ipso facto exeommuuieati sacrilegi, sed sunt ex-'

communicandi, ut dicit Cardia. Tusch. tit. S. conclus. 6. n. II. II Consentientes alienationi rei Ecclesiae committunt sacrilegium , ut notat Lap. aIlerat. 66. n. s. & habetur in eap. omηes

Ecclesiae, Γ7. quali. dummodo alienatio sit in loco prohibito,

19쪽

ς Interrogatio I. De Furto O e. εἰ sinE eausa , 6c necessitate. l. I. 6e ibi Gloss. de sepul. viol. ix Sacrilegium admittit, qui iurisdictionem laicalem contentiosam in loco Sacro exercet; le qui lapides Ecclesiarum Urbis Romae aufert; de qui celebrat in Ecclesia polluta . Carol. Anton. Thesaur. de pan. Eccl. pari. 2. veis. Sacrilegium, foti mihi 3 12. ubi idem esse ait in auferendo ornamenta, ac Ecclesias spoliando. i3 Concubitus viri Christiani cum Infideli, Iudaea , Turca, Haeretica&c., importat malitiam sacrilegij, quia talis coniunctio est prohibita ab Ecciesia in honorem Christianismi. Ita Lessius de iussit. θ iur. lib. . eap. s. dub. 6. n. 43. & cum Lemo teneo, licet aliqui asserant esse tantum peccatum simplicis fornicationis cum circumstantia aggravante , ut existimant inter alios Francisc. Sylvius in commeat. ad 2. 2. D. Thoma, quast. IS art. Σ. 6. Quaerιtur Ieeundo, Alcozer in fum. cap. 2o. FaguncL in D cal. tom. 2. lib. 6. cap. I. n. I . & Tamburinus Q p. I. lib. I. cap.7. F. . n. I . iudicat hanc sententiam esse probabilem .

Verum sententia Lessi j docetur etiam a Carae de Lugo de P.

disp. 8. g. 3. quast. T. a Naido in sum. verb. Fornicatio, n. Σ. oc ab aliis, cum Candido tom. Σ. disquisit. 2 .art. 23. dub. 33. quia taliseoniunctio est contra Christianae Religionis decus, adeoquε in t e impedimenta dirimentia matrimonium numeratur cultus disparitas. Tamen hanc rationem non approbant, qui negant esse sacrilegium, dicunt enim non currere paritatem inter coniunctionem matrimonialem pro tota vita ; de in thr coniunctionem vellit furtiuam per fornicationem. Nihilominus censeo dictam paritatem manifest E currere, nam quod ex sui natura est illicitum ex uno motivo, semper est illicitum siue semes , ac transeunt dr fiat, fiue permanentὲr; de sic dicendum idem erit de coniunctione cum Infideli permanent Er per matrimonium , ac de transeunar per fornicationem, in utroquὶ enim casu datur cultus disparitas cum dedecore Religionis. N tare oportet, quod sub vocabulo Infidelis in prasenti comprehenduntur omnes Fidem Catholicam non habentes, ut sunt Haer

lici, Iudaei &e.& quod dicitur de copula, intelligitur quoque de

I Furari in loco sacro quamcunquε rem etiam ibi per accidens existentem, de prophanam, semper importat malitiam sa

20쪽

erilegii, ut volunt plures ducti ex vel bis Ioannis Papae tu cap. e. quis IT. quast. q. generatim dicentis, sacrilegium committi, auferendo non Sacrum de saero. Sic Layman in Theolog. Moral. lib. tract. Io. cap. 7. n. I 8. Francis. Suar. de Relig. tom. I. lib. 3. cap. n. 7. Re . de oblig. rusti. pari. I. lib. 3. quaest. I s. n. L . di ali . Caeterum verior est opinio Soti in dιli. 18. quass. A. art.q. Ioannis a Cruce in Directori conscien. ρare.Σ.tradi. de Sacram. Pan. quἀst. y.dub. 6. concI. I. Fagundeae pracepto 2. lib. Φ cap. q. n. s. o II. ocrassij de iussi. lib. 2. eap. s. dub. 3. n. I . dicentium, tunc furtum

rei factum in loco Sacro esse eum malitia sacrilegij, quando talis res spectat aliquo iure ad Ecclesiam, ut vel quia est res Sacra, vesest ibi pro custodia, vel ut depositum, ac mutuum&c. nam solum tunc specialis iniuria infertur Ecclesiae ; secus si talis res esset ibi per accidens, ut v .g. si tapete esset ibi paratum pro Principe &α is Quamuis Ioannes de Pegna ex illi met eue sacrilegium furari Clerico aliquid ab eo possessum iure Ecclesiastico; tam ea

contrarium tenet Pitigia n. in senten. tom. 2. distιn I. VI. quam vηic. n. F. in circumstantia ubi. I 6 Conculcans, vel percutiens sacram Imaginem est blasphe. mus in sententia Gyptii de casib. reservat. cap. 9. cas. 3. n. 8. Sed tale peccatum esse sacrilegium iudico cum alijs penes Dianam .part. Io. tract. IA. Miscellan. q. res TO. alias 68. in βαFurari in Oratorio eum effractione fenestra ea charta, vel ex rela, an sit sacrilegium cum excommunicatione ', o quando detur effractio, vel non

x oratorium vel est fundatum cum Episcopi facultate, vel

tantum ea priuata aut horitate, atque ideo diuersi modε loquendum est de primo, ac de secundo . Hinc certum e st apud omnes Doctores, quod si Episcopali facultate sit erectum, currit pari passu eum Eccles a , sicque furari in eo est sacrilegium, si quidem est locus Sacer, qui speciali violatur iniuria. Si vero Oratoriumst priuatum, idest priuata aut horitate fundatum , cum non habeat rationem Ecclesiae, consequenter non erit sacrilegium furari in eo, de huiusmodi Oratorium censetur illud alicuius domus, necnon Altare, in quo celebratur existens in dormitoi io alicuius

SEARCH

MENU NAVIGATION