Itinerarium historicomorale, seu responsa, quae varijs in locis nominatis itinerando tum oretenus, tum in scriptis cum iuribus, & doctoribus probata dedit interrogantibus eum. Ad m.r.p. fr. Cassianus a S. Elia ..

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

xis Interνοgatio IIIVIII. m eo acta ambiguo seci cedat praetensionem venditoris, vel an aliquo iusto pretio potuerit vendi iuxta illud minus , quod non negatur conuentum ἔvnde quia pretium rerum vel est summum, vel est infimum, vel in medium, propterea in praesenti controuersia, credo esse danis dum pretium medium, praeserti in stante aequali dispositione amborum ad praestandum iuramentum super proprio asserto, sic. Me non video, quod non possint isti duo esse melius eontenti in lite carente omni externa probatione etiam praesumptiua , nisi per iuramentum, quo praestito, per inde est acsi probatum esset; unde chm uterque litigans paratus sit illud praestare, consequenter probatio aequaliter stabit tum prue negante fuisse coa. tractum p rti plus, tum prbamrmantes erg6 conclusio controuersiae facienda est per aequas rationes mediam viam sequendo, idest medium pretium praebendo quoad quantitatem, quae est in controuersia ; & iuxta hoc medium pretium poterit solum stare compensatio. Caeterlim quia in controuersia ncia erat, fuisse

Contractum pro minus, istud soluendum fuisset non obstante pendentia controuersiae quoad plus. Responsio latὸ scripta.

1 Dubij praesentis licEt ad iuridicum examen remittenda esset eius decisio, nihilominus pacis amore inter duos clim interrogatum me videam, ut meum proferam iudicium, hoc profero in hac mea consultatione conformiter ad meam Oretenus datam .

Praemitto quod asserit Cyrtaeus in suis Controuersijs forensibus, controuers p num. 72. nempe quod probationes omnes regulariter sunt Iudici arbitrariae,& hoc clare procedit in praesenti, in quo aequales hinc inde sint probationes ratione iuramenti ab utraque parte parata pro se praestare, nec aliae habeti potans neque per coniecturas, seu praesumptiones, quae fauere possint magis uni quam alteri iuranti. Menoch. de arbitrar. casu PO.dcficuti negativa censetur probata quomodocunque id fiat, dummodo ex eo animus Iudicis moueatur ad ita credendum, ut firmant Herculan. de proband. negatiua , num 3Iq. Didac. lib. 2. N riar. resolui. cap. 6. sub num. 4. ibi eam plene erobare debet eo modos

Euo melius prohari iure potest arbitris Iudicis . idem est quoque a vidi

232쪽

Interrogatio XXXVIII. De coatractu ambiguo Oe. 2 I Trendum de amrmativa. Cum igitur ex solo iuramento utriusque haberi possi probatio, sequvur stare probatum alteriun cuiusque aequaliter parati iurare, unus pro alIrmaliua , alter pro negat tua , & ubi iuramentum habet bitur , perinde erit ac si probatum esset, luxta text. in ι. si possessor, is de iureiurand. & tradit etiam M scardus in fuis quaestionetbus positis anu coxclusiones de

probationibus , quasl. 9. num. 2. 6c Cyria c. Controuersia II 6. num. 9.firmat idem , sicque animus iudicantis aeque mouebitur ad credendum ita esse prout uterque iurabit, unde certa veritaS non

haberetur, sed versaretur in dubio, an unus, vel neuter falsitatem admitteret, at in dubio facienda est interpretatio, & iudicandum pro exclusione falsitatis ex utraque parte . Socinus Iu

Quinimmo ut falsitas evitetur, facienda est omnis interpretatio etiam extranea, & adhibenda excestiua subtilitas. Cagnol.

3 Dato postea casu, quod uterque vel unus iurauerit, vel umrum, vel falsum iurauit: Si falsum, non potest cogi ad dandam hanc notam, quia nemo cogitur detegere propriam turpitudinem . Gloss. in l. qui iurasse 26. g. I. in verbo acquisiti, j. de iureiuran. Bart. in l. 2. f. quod obseruari sub num. 32. C. de iureiurand. Curtior Senior in tract. de positionibus, num. s. & probatio non admittitur ,& mulio minus extorquetur ab eo in ciuilibus, cuius periculum esset, ne detegeretur periurium . Bursat. cons 28 Pnum. I. & nemo cogitur iurare, vel respondere super eo, in quo periurus detegi posset. Osala. decis. II. num. I. Surd. decis I9Gnum. 8. Si autem verum iurauerit, non debet frustratorie peti editio huius notae, quia frustratorios actus lex non permittit, ι. aliquand), II. g. sinat. . ad Velleiam. & I. bacstipulatio, I . g. diuus, fui legat. Mascard. in verbo positio, conclusone, uuas positiones

Iudex admittere debeat.

Nunc pro resolutione dissicultatis dico rTrimo: Id quod conceditur conuentum pro minus est integrEsoluendum, nec proptEr pendentiam controuersiae circa plus retardanda est praestatio eius, quod est minus, quia in rebus diu,

233쪽

2 18 Interrogatio XXXVIII. De eontractu ambiguo ste. dum maior praestatio illiquida retardare non debet solutionem minotis debiti liquidi, & non controuersi , ut per Farinacium decis 373. per totam , & notat Cardi n. de Luca lib. 7. pari. 2. de

emptio. vendit. discurs. 3 3. num. 2.s Secundo dico, quod stante aequalitate probationum utrius. que partis ut in praesenti, seruanda erit etiam aequalitas in prolatione iudicij. Sic de Luca de Iudic. discum. 2. num. 3 . quare il- .lud plus, quod controuertitur erit diuidendum in partes aequales. 6 Tertio dico, quod accepta titulo compensationis aplus pra tendente in casu nostro non possunt ab eo retineri ultra medietatem iuxta dicta numero antecedenti. Ratio est, quia non Iicet uti eompensatione, si tantum detur opinio probabilis aequaliter pro utraque parte. Ita Andreas a Matre Dei de iusti. in iure , eras. 13. de restit. cap. I. punct. I9. s. 3. num 3 I9. UndE cum in praesenti pro utraque parte habeatur sum ciens aequalis probatio per iuramentum quoad illud plus ab uno negatum, at ab alio assirmatum deberi, conseo uentὲr non potest titulo compensationis aliquid accipi pro illo, sed pacis amore extra iudicialiter expedit illud aequε diuidere. Immo censeo sic esse faciendum, sita iudicio res esset decidenda. IRT ERRO G ATIO XXXIX. .an puer possit esse Patrisus

in Baptismo .

Contigit me esse in quodam Opido Paventinae Diae et sis ibi

que audivi tuisse in illius Parochiali Ecclesia sepulturae traditum cadauer pueri, qui in absentia Parochi fuerat a Capellano

Baptista tus vices supplente Patrini decem annorum adolescentu-IO. Mox ut hoc nouit Parochus voluit talem sepultum tamquam non Bapti Eatum Ecclesia stico tumulo priuare. Obstabat ne hoc

fieret iam sepulti parens, apud quem instabat Capellanus ne permitteret Parochum ex humare filium suum, nullam enim habebat id faciendi rationem, tam potius teneretur ex vi sui Omei, sepulturam dare in loco Sacro euicunquε intra suam Parochiam decedenti Baptisato; sed an valide subsistat Baptismus non adhibito Patrino adulto, fui interrogatu . . Respon-

234쪽

Interrogatio XXXIX. De sepulaura pueri oec. 2 I st

Responsio orerenus data cursis.

x Certum est non posse intra Ecclesiast icam sepulturam reponi non Bapti Eatum, prout video id plene sciri a Parocho casus nostri recusante relinquere in Ecclesiastica sepultura puerum, quem iudicat fine Baptismo , utpote in eo non obseruatis singulis praescriptis ab Ecclesia prci conferendo rith, & recth Sacramento Baptismi, nempe non adhibito capaci adulto pro gerem do munere Patrini. Uerum quid ego censeam, & quid a Doctoribus sentiatur quoad usum Patrini in actu administrationis Sacramenti Baptismi, signanter prci casu nostro , dico non debere

Parochum ex humare Baptizatum tamquam non Baptizatum

ob Patrini desectum, sicque tamquam Infidelem Ecclesiasticae sepulturae incapacem, supposito fuisse caetera essentialia adhibita a Capellano, quamuis an sine Lethali culpa in hoc se gesserit possit dubitari. Relinquatur ergo in Mero sepulchro puer iam sepultus, & laudetur Parochus si rationes, ac fundamenta habeat ad probandam inualiditatem Baptismi coram Patrino puero collati. Tamen plura veniunt notanda in praesenti, quae fusilis dabo in scriptis, praesertim circa personam Capellani creditiministrasse cum excommunicatione.

R sponsio latὸ scripta. 1 In proposito ea su stant aliqua fauore Capellani, & aliqua pro Parocho. Fauore Parochi facit, quod absque dubio intra

Ecelesiam nequeat sepulturae tradi non Baptiratus, huiusmodi enim sepultura coneeditur tantum omni Christiano decedenti absquε excommunicatione, interdicto, aut crimine manifesto. Sic Parochus in casu nostro iudicabat non esse Christianum utpote non Baptizatum puerum, cui in suo Baptismo non adfuit Patrinus aptus ad hoc munus, quia erat tantiam decennis, prout ipfi Parocho reuerso narratum fuit, & ipse Parochus in ea erat opinione, nullius valoris esse huiusmodi Baptisma ; vel saltenta. quia Capellanus erat Geommunicatus. Sed vide infra, num. q. 3 Sed si Patrinus non adhibeatur in Baptismo, an nullum reddatur Sacramentum; res est clara, quod non, & sic saepe obst Ee v trices

235쪽

rio Interrogatio XXXIV. De sepultura pueri σα trices Baptigant infantes, quos in partu noscunt periclitari diem ultimum terminare simul cum primo, & tamen tunc nullus adest Patrinus, qui quamuis de substantia Baptismi non sit necessarius, requiritur tamen de Iure Ecclesia ilico ita quod si Parochus solemniter sine Patrino Baptizaret, peccaret mortaliter, quia contra Ecclesiae praeceptum in re graui se gereret. Ita docent Bauny traci. 2. de Baptismo, in Epitome, vers. I 3. Dicastillus, &Palaus, quos refert, & sequitur Noster Antonius a Spir. Sanctis , contra Posseu inum in Diretior. Confessariori tract. 2. disp. fect. r. At si Baptismus conferatur priuatim, non est necesse uti Patrino , quia de hoc nullum datur praeceptum, prout est sententia communis contra Zambranum , teste Nostro Antonio loe. est. num. IT . . : .

4 Igitur pro nostra Historia resoluenda duo sunt inquirendar Trmum est, an puer possit in Baptismo sufficere pro Patrino Secundum est ἱ an ligatus excommunicatione maiori posui validis

Sacramentum conferre

Ad primum respondetur amrmati vh dummodo puer habeat usum rationis, nam in nullo Iuris capite id prohibetur . Sic tradunt Christophorus a S. Ioseph verb. Baptismus , ob. IT. num. Σ. Quintan ad uegn. Baptismo, segulari, 2 . cum alijs communiter, licet aliqui velint requiri quatuordecim, vel ad minus dum decim annorum aetas. Hinc quamuis in conferendo Baptismo Capellanus adhibuerit puerum decem annorum , non habebat causam Parochus iudicandi non Baptiga tum, ac proinde non sepeliendum puerum intra Ecclesiam, a qua extrahi debeat, praesertim quia usus Patrini non spectat ad Sacramenti essentiam. Ad secundum dico, excommunicationem maiorem , qualis est illa ex Clerici percussione contracta, priuare participatione a tiua Sacramentorum. Ita docent omnes. Caeterum pro casu nostro contra Parochi opinionem stare potest , si Capellanus nondum sit de nunciatus excommunicatus, quia sic non perdidit iurisdictionem ex permissione Martini U. in Extrauagan. ad vitanda

scandala, ideoque rite, & valide potuit Baptismum conferre, &a se baptiaatum in Sacro tumulo condere.

236쪽

Iκtri rogatio XL. De exbare latione cte. 2 IR TERROGATIO XL. An Pater possit exhaeredare filium, vel alium: iaetu ab ipso instituti haeredem , aut alium sibι venientem ab intestato ΘIN Ecclesia Cathedrali Ciuitatis Novocomensis dum per totum Aduentum faciebam Conciones, in una ex istis quali rates extollens Charitatis, hanc quamdam Omnipotentiae vim habere descripsi. Dictum meum multis probaueram rationibus, inter quas unam protuli de hominis libertate, quae ab alio homine impediri nequit iuxta Legalem doctrinam nisi per Charitatem; nam filius a patre ex haeredatus, ex haeredationem cassat, si pro-het se erga genitorem suum semper Charitatem , seu laudabilem exercuisse amorem. Assertum istud notauit quidam ex meis auditoribus, qui post Concionem accessit ad me, & interrogauit, an amicus Petri ab isto haeres institutus tamen postea ex haeredaatus , possit nihilominus ex haeredationem annulla re, si probationes faciat se semper in bona amicitia cum Petro fuisse, immo de Charitatis officia ei praestitisse.

Responsio oretreus data cursIm. I Certum est posse patrem haereditate priuare filium suum si causam habeat, alias non . od autem sine causa nitum ex haeredare minime possit, conuincitur, nam quamuis Iure naturae teneatur filio dare necessaria ad victum; nihilominns Leges Civiles statuerunt paterna haereditate polla filium priuarivarijs ex causis , quarum una est si debitam reuerentiam , debitumque amorem , erga suum genitorem non seruauerit; secust

si seruauit; sicque poterit filius parentis impedire libertatem, cum qua etiam in testamento illum exhaeredauit prout dicam in sequenti responsione.

237쪽

222 Interrogation. De exbaredatione M.

Responsio lau scripta. 1 Quia iure naturae filii suecedunt in bonis patrum suorum,

ut constat ex ea si filius, ct hares, propterea humanae leges a quibus aliter disponitur, vel lant iniquae, vel non sunt usu rece tae. Tamen dantur vari j casus, in quibus possunt patres filios haereditate priuare, & dicti casus sunt quatuordecim, qui in Iure a nignantur tanquam causae, pro quibus , seu etiam pro illarum singula poterit pater filium suum ex haeredare, ut habentur

in Authent. ut eum, de appell.

Trima causa est, si filius iniquus in patrem peceando mortaliter iniRit manus; secus si id faciat in defensionem patriae, aut propriam secunda est,si a filio grauis contumelia dicatur patri,talis autem contumelia Iudicis arbitrio censenda erit grauis, vel non talis. Tertia est, si filius patrem accusauit criminalitEr, exceptis criminibus Haeresis, Proditionis Reipublicae, & Lasae Mare statis, quando pro talibus criminibus pater meretur mortem, Vel perpetuum exilium, vel notabilem infamiam contrahit, & vel si non coactus, nec rogatus sit , testis fuerit in similibus causis, vel Pr,

curator contra parentem.

Quarta est, si filius fuerit incantator, aut maleficus, aut cum smilibus communicationem habuerit. Quinta est, si quocunquE modo patrem occidere quaesierit, v. g. veneno, quamuis non dederit. Sexta est, si cosnouit uxorem patris, vel eius unicam concubinam , quam domi habebat, sciens esse talem. Septima est, si fuit delator,aut denunciator in iudicio contra patrem, & ideo fuit causa, ut plura damna senserit ipse pater. Octaua est, si pater carceratus petijt a filio, ut fideiuberet in perisona, vel debitis, & id facere nequit, ac recusauerit; haee autem

causa non habet locum in filiabus, quia Autiant. υt cum,de appel. cognoscend. g. causas autem expressε loquitur tantum de masculis.

Ona est , si filius, vel filia impedivit nε pater faceret testamentum, vel factum reuocaret.

Decima est, si filia noluerit acceptare tempore opportuno dotem opportunam, sed aptam,ac lassicientem ad matrimoniuin,sed voluerit

238쪽

Interrogatio XL. De exbaredat irae m. 223luerit luxuriose, & ut meretrix vivere, poterit a parente ex haereis dari, non tamen si etiam eius mater vivat luxuriose. Undecima est , si filius noluerit eurare patrem amentem, iste ad sanitatem restitutus poterit filium exhaeredare.

Duo eima est, si filius noluerit liberare patrem captiuum. Decimatertia est, si filius a Catholica Fide apostata uerit, poterit eius parens Catholicus illum priuare haereditate. Decimaquarta est, si filia nupserit seruo non libero ; sed eirea

hane causam videantur quae dixi in mea Arbore omnium opinionum M ralium, tom. s. litera M. verbo Matrimonium, n.8 . etiam remissiue .

Deniquε notandum est, quod Filii erga suos parentes semper obedientes, ac boni, atque studiosi nequeunt ex haeredari, adeoque si fuerint ex haeredati , seque probent semper parentes amanter tractasse, ex haeredationem tollent. 3 Ut pater possit filium ex haeredare debet habere causam , &ista sum ciet quamvis sit tantum una ex quatuordecim numero antecedenti assignatis. 4 Si post patratum a filio crimen profiteatur in Religione a probata, non potest a patre priuari haereditate, nam quaelibet ingratitudo censetur deleta per professionem. Molina de iusti. disp. II 6. F. vlt. &Gratian. in Decret. capiat. I9. quast. 3.&ali'. s Si pater ex causa possit ex haeredare, sed remittat iniuriam , non potest postea uti ea causa ad ex haeredandum; & hoc procedit etiam si tantum tacith fecit remissionem, quia taciti, di e

prem eadem est virtus, i. cum fuis , Τ. de rebus creditis, & eap. 2. de rescriptis , censetur autem rei itere iniuriam, si filium recipiat in sui amicitiam, & familiaritatem, ut tradit Noster P. Andreas a Matre Dei in Cursu TheoL Moral. tom. 3. tract. I . de contra I. cap. I. punct. o. g. 2. num. 9 I. cum pluribus a se relatis.

6 Quid verb sit dicendum de amico, qui alium sibi amicum constituerat suum haeredem, an possit istum ex haeredare nulla habita causa , & a fortiori ex aliqua causa ex relatis, propter quas potest pater filium suum haereditate priuare; S respondendum est assirmati vh. Ratio est, quia quod conceditur patri ei rea filium suum est propter punitionem delicti ingratitudinis fit ij, seu vefraenum sit filio impositum prb cuius timore amanter, & reuerenter se gerat eum suo parente, ideoque facta ex haeredatione filii illa non valebit, si filius probet se erga patrem reuerentiam,

239쪽

224 Interrogatio XL. De ea haeredatione scia morem, ac charitatem exhibuit se , & sic Charitas vim habehimpediendi in hoc casu libertatem patris, quamuis etiam morte non finiatur voluntas fauore libertatis, prout dicitur in Iure. 7 Igitur Iura concedeetia Patri posse filium ex haeredare nihil iuvant amico, praesert inruuia voluntas hominis est deambulatoria usque ad mortem ita quod possit s si aliud non obstet nolle semel volitum . Hactenus dicta de ex haeredando filio non mili- Iant pro ex haeredatione a inici, aut alicuius venientis ab intestato, illis enim nulla datur lex concedens posse irritare priuationem haereditatis ipsis constitutae ab amico . 8 Et quia uia interrogatio fuit mihi facta occasione concionis, in qua Charitatis virtutem cum Deo, & hominibus efficacem laudans, verbis Diui Laurentii Iustiniani, usus sum ad meum di tum comprobandum, Sea ille habet tractatu . de charitate , cap. 6. in tib. Lignum vitae, & sunt i lla : charitas ligat Deum, h minem , quia vinculum est. O Charisas quam magn&m est vinculum tuum , quo Deus ligari potuiti Et huic Diui Iustiniani sententiae fauet Uei dietum ipsunet Moysi: Dimitte me ut irascatur furor meus contra eos , idest contra populum peccantem, & Riccardus cuicunque nostrum loquitur: Audis dimittae e ct Deum teneri non dubites, nec aliunia nisi amoris fortitudιne. En quid amor, seu Charitas operetur, unde dictus Laurentius Iustinianus loco citato consequentiam infert e Si ergo contra Deum fuisti fortis , multo magis contra homines praeualebis ; propterea qui mihi praesentem fecit interrogationem putabat polle amici libertatem ligare ita quod non potuerit eum haereditate priuare , ad cuius consequutionem illum vocaverat.

240쪽

INDEX RERUM,

ABbreuiare vitam an liceat aliquando . Interrogatio I s.

num. I. . I. 6.

Absolutio. Abstitutio quando sit reseruata pro furantibus in Ecclesia. Intera

rogatio I. num. 26.

Interrogatio A. num. q. & seq. Heidentalia. Aecidentalia non praeferuntur naturalibus: Interr. s. num. T. Accusatio. Accusatio de coniugis adulterio an sum ciat ad thori separati,nem. Interrogatio 13. num. 6. Acquiro. Aequirens filius, quibus acquirat. Interrogatio II. per tot Actus. Actus quomodo reguletur. Interrogatio s. num . . & sdfdmini irator. Administrator qualitEr supponatur factus diues. Interrog. 2 . num. Σ. & seqq. adulter. Adulter an possit a coniuge occidi. Interrogatio 6. num. II. Adultera. Adultera deprehensa in adulterio an possit a marito interfici. InterrogatiO 6. num. I 2. An maritus debeat uxori adulterae alimenta. Interr. 23. n. 6. . Alienare . Alienare non valens si alienet ad quid teneatur ena cum rec piente . Interrogatio 32. num. 3. & seq. limenta. Alimenta an debeantur a marito uxori ab eo discessa. Inter.23. n.6.

SEARCH

MENU NAVIGATION