Itinerarium historicomorale, seu responsa, quae varijs in locis nominatis itinerando tum oretenus, tum in scriptis cum iuribus, & doctoribus probata dedit interrogantibus eum. Ad m.r.p. fr. Cassianus a S. Elia ..

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

I86 Interrogatio XXIae de eoneessime Hospitalis M. natis pr5 miserabilibus, asserens non posse in alios usus conuerit,' addit verba expressε sonantia, dummod6 praesumptio verisimilia non existat in contrarium, quae praesumptio in casu nostro exussit. attenta destructione Hospitalis redacti ad statum campestrem,&qubd qualiter, ac suand6 ad dominium extraneorum deuenerit nulla detur memoria, quia ab antiquitate fuit abolita,

sicque ex his fit clara praesumptio, desijsse qualitates Hospitalis de quo agimus, nihil obstante Clementina. Et quatenus videtur praedictis obstare Concilium Tridentinum fess. Ly. de refo . cap. 8. statuens, quod si in Hospitalibus Hospitalitas nequeat exerceri ob defectum Peregrinorum, fructus de sinati ad Hospitalitatem applicentur in alium pium usum σα ducendum est in tali decreto non comprehendi Hospitale, cuius: forma, cuiusque fructus a tempore immemorabili non exta nt. Sie censeo latis remanere responsum ad secundum dubium. 3 Ad tertium breuiter dico, remanere eius resolutionem deis ducendam ex mox traditis; sed si adhile extaret Rector, extantibus quoque aliquibus fructibus, & forma aliqua Hospitalis, ille teneretur se gerere iuxta onera ab Episcopo imposita Religiosis, quos inuestiuit, & notata sura, vers. Quintum iam, scilicet da di indigentibus in eo loco, licEt ab Aeeolis dissito, quia in eo dem loco censendi sunt esse, qui sunt in districtu , vel in terrutorio, aut in pertinenlijs quoad effectum participandi de ele mosynis, nim appellatione Ciuium veniunt illi de comitatu, de districtu, de territorio,& pertinentiis, ut benε firmant Neu iEan.

in sua Sylva, lib. q. num. 87. & Barti cons I99. ciuitatis caraerini,num. F. vers. μμr quanto, lib. I.

202쪽

Interrogatio XXX. De ea st in Oratoris σe . IIIIAE TERROGATIO XXX.

An captus in Oratorio fuerit ritὸ carceratus,

rantis irregularιtate, ac sine immunitatis viola

tiones

1 Itius Nepos Capellani cuiusdam Parochi grauiter vulnerauit Caium dicti Capellam consobrinum, propterea ad euitandum carcerationis periculum ad domum alterius Parochi eo fugit. Ad istum Parochum quaerendum accessit quidam extraneus conscius eum abesse, sed ad visitandum aegrotum perrexisse. Talis extraneus fuerat semel, ementito praetextu, ad loquendum

cum isto Parocho, Titio eodem vidente,& sic isti quodammodo notus erat idem extraneus, quapropter de isto nullam suspicionem habebat. Rogauit extraneus Titium, ut quia sciebat quo Parochus iuerat, dignaretur ad illum ducere, secum enim agere de negotio moram non patiente debebat. Renuebat Titius pergere, quia inimicos habebat, sed blandis verbis eum induxit nε timeret, nam armis suis erat paratus ad ipsum tuendum. Acin quieuit Titius enixe supplicanti, cumque amb6 peruenissent ad campum opportunum pro intrinseco intento extranei, iste insurrexit contra comitantem, fit occidit, ille quippE erat fictus amicus, verus tamen siccarius. Factum casu vidit quidam rusticus, qui ad Ecclesiam currens solitum in campana dedit signum, ut Omnes accurrerent, si forsan delinquentem inuenissent, sicuti illum inuenerunt confugisse ad quoddam oratorium, intra quod se clausit, mortem de intus promittens cuicunque voluerit ipsum molestare. Audito sono campanae venit velocithr Parochus, qui misit ad vocandum Curiam Episcopalem , imposuitque quibusdam, ut curarent nis fugeret, immo si exierit ab Oratorio ipsum retinerent. Aduenerunt satellites , a quibus vocatus reus, ut se Curiae praesenti spontis traderet, noluit, propterea portam frangere caeperunt, statimquE homicida per foramen bissclopum explosit cum interfectione unius de Curia , & vulneratione alterius , sed tandem captus remansit , formatoque Λ a I, PrO

203쪽

i8 g Interrogatio XXX. De eapto in Oratorio σα procesila suspensus fuit supra furcam. Hinc ortum est dubium, de quo interrogatus fui dum transibam per locum dictum Villa diaece sis Tridentinae , an violatio immunitatis in isto facto fuerit admissa , una cum irregularitate Parochi tamquam cooperatoris ad carcerationem

homicidae, cui mors per suspensionem in patibulo certe fuisset sequuta

Responsio Oretenus data cursim.

x Oratorium ad quod quis confugit non semper tale est, ut gaudeat immunitate. Si oratorium sit publicum authoritate Episcopi constructum, & perpetuti cultui Diuino dicatum, ita ut amplius in prophanos usus transferri non possit censetur locus Sacer, & Religiosus gaudens immunitate Ecclesiae . Secus dicendum est de Capella, seu Oratorio, quod personae priuatae habent in domibus suis priuata aut horitate constructum , quamuis in eo celebrandi facultatem Episcopus dederit cum licentia Summi Pontificis; nam tale Oratorium non dicitur immutabiliter Diuino cultui dicatum, ideoque non dicitur Sacer locus, qui gaudeat immunitate. Consideretur erg6 qualitas Oratorii, ad quod homicida confugit, & concludatur esse, vel non esse in loco imm ni iuxta quae dixi. Si dubium sit an Oratorium sit erectum authoritate Episcopi,& in eo publice celebretur, praesumi debet fundatum tali facultate, ita quod gaudeat immunitate loci Sacri. Eadem praesumptio habenda est de Oratorio habente campanam super tectum , quae publice pulsatur . . Dato igitur qubi homicida se receperit intra oratorium Epistcopali aut horitate erectum, nihilominus dicendum est pro facto nostro, illum non frui immunitate, quia proditorie se gelut cuin occiso ;& etiam quia existens intra Eeelesiam, seu dictum Oratorium occidit existentem extra illud, nempe satellitem unum, &alium mutilauit. Circa interrogationem, an Parochus contraxerit irregulari- em tamquam cooperator ad mortem capti postea certe suspendendi, dico negatiue, quia nullam praestitit cooperationem ad

necem per hoc praecise, qubd mandauit quibusdam hominibus,

204쪽

In errogatio XXX. De eapto in oratorio cte. 18'ut curarent nE reus exiret ab Oratorio, donec adueniret Curiata,

vel si exierit , ipsum detinerent dandum eidem Curiae . Est enim certum, quod irregularitas homicidi j publici non contrahitur a personis priuatis, sed solum a minittris iustitiae. Ita Uasquee, de ex eo Turrianus decens. lib. s. disp. 66. dub. 3.

χ Responsio ad praesens factum danda, esse debet de oratorio

certh, vel praesumptiue Episcopali aut horitate e recto. Si du-hium extet an Oratorium Episcopi aut horitate sit fundatum ., praesumi debet sic aedificatum, si in eo publice celebretur admittendo omnes ad Diuina Ossicia. Ita Saach. lib. p. de Matrimon. disp. I . num. 2I. oc alij.

Item praesumitur Episcopi aut horitate aedificatum , si supEetectum habeat campanam , & publice pulsetur , quidquid itia

contrarium dixerit Sarpus loquendo de Oratorijs Confratrum Ecclesiae, vel Monasterio amxis. Quamuis autem Novari. Ibct.2. quasi. 76. num. 8. id extendat ad omnes Confraternitates etiam sinE Episcopi facultate erectas, dummodo in eis pia Opera exemceantur, tamen contrarium declarauit S. Congregatio Episco. Por. die II. Degembr. I 6I7. & S. Congregat. Immunitatis die m

3 Nunc data praemissa eognitione qualitatis oratorii, ut sautem praesumi possit Episcopali facultate erecti, ita ut censer id beat. locus Sacer, & immunis, assero de homicida in casu nostro, qui ad huiusmodi Oratorium confugit, non frui eius immunitate, quia proditorie occidit proximum , cui se obtulerat propriis

armis defensorem , adeoque non timeret exire de domo , & smcum pergere ad quaerendum Parochum, sicque dolose seduxit, ut interficeret illum, qui nihil tale praeuidebat de amicitiam fmulante . Et quod occidens proditorie non gaudeat immunitate Ecclesiastica docetur a B ssaeo in Florib. verb. Immunitas, &est communis opinio. Est etiam considerandum, qqbddictus homicida existens intra Oratorium ea plosit selopum bis cum occisione unius satellitis, & mutilatione alterius existentium extra Oratorium, propterea priuatur immunitate, ut notat Bassae. Ioc. cit. at non priuari

205쪽

I Interrogatio XXX. De eapto in O atoris σα censent Bona cina , & Diana, nihilominus B is Dei sententia verior est, quam tenent Nauarrus, Couarruvia, & Suarez. Ad rem praesentem quaere adhuc infra, num. 6.s Cum igitur homicida proditor in facto nostro non gauderet immunitate Oratorij in quod se receperat poterat a birrua rijs intra illud capi etiam frangendo ianuam , licitum enim est hirruarijs fenestras,&ostia frangere pro capiendo malefactore,

non tamen ut capiant debitorem, neque ut faciant aliam executionem realem &e. Et tradit Farina c. quaest. 27. vum. 9 .6 Et quia reus in facto nostro occidit ministrum iustitiae, quae occisio est crimen laesae Maiestatis, posset inquiri, an tale deli tum gaudeat immunitate 8 Dico gaudere, quia non fuit crimen commissum in ipsam personam Principis, Bulla enim excipit ab immunitate erimen commissum tantum in eamdem Principis personam, & sic notat etiam Bonacina de legib. disp. 3. quasi . T.

7 DeniquE quantum spectat ad cooperationem, quam prae- sitit Parochus in carcerationem rei certe postea suspendendi, iam notaui supra in fine responsionis oretentis datae, quod nullam contraxit irregularitatem homicidii publici solis Ministris iustitiae impositam. Hic venit etiam obseruandum, qutid irre gularitatem homicidij publici non incurrit detegens malefactorem, vel clamans adesse latronem, ut comprehendatur, dummodo id faeiat non ut testis, vel nec ut accusator. Ita tenet Tu Tianus de cens tib. 9. diis. 66.dub. . Contrarium tamen docetura Bonacina diis. 7. quas . . punct. I . num. I 8. sed veriorem, & magis practica tam video Turriani opinionem, durum enim videtur non posse etiam Sacerdotem sinε contractione irregularitatis ex defectu lenitatis clamare adesse v. g. larem bona sua, vel prox,

206쪽

An obligatio faetendi eleemosynam pro luerando Iubilo post per alterum impleri; σ an lucretur, se iste omittat implere eΕXistente me in Saeristia sanctae minus Lauretanae audiuiduos Sacerdotes, unum Regularem, & alterum Saecularem inter se disputantes, an quis adimpleat obligationem faciendi eleemosynam praeceptam pro lucrando Iubilaeo fi per alium eam mittat, sed illius delator putatus fidelis nihil de facto obtulit, vel quia meuniam sibi datam amisit, vel quia ei furata fuit, vel quia eam sibi retinuit. Diuersae erant illorum opiniones, & ego utriunque rationes tacitus obseruabam: Unus assirmabat, eo quod qui per alium facit, facere censetur per seipsium; qui vero nega-hat innitebatur obligationi ponendi de facto singula requisita a Pontifice in sua Bulla, omissis contrari, scholarum doctrinis. Regularis erat, qui pro parte amrmativa stabat, cui notus eram, propterea me interrogauit cuius sententiae eram circi a me audita Response Oretraus data eurs m c

I Noto quod duplicitεe potest quis satisfacere obligationi sa-ciendi eleemosynam, ne ε vel cum exbursatione propriae pecuniae per seipsum datae; vel cum pecunia alterius prΛ illo lotiuentis. Dubium ergo est, quando nulla fit eleemosyna defecta internunc ij, qui accepta petania, ut pr6 eam dante soluat, sed nihil soluit, vel quia iniqu4 sibi illam retinet, vel quia.illam amr-st, vel quia ei furata fuit, se enim mens Pontifieis eleemosynam imponentis pro Iubilaei consequutione non videtur impleta, Mideo probabiliter bene asserebat Admodum Reuerendus Dominus, qubd Iubilaei Indulgentia non obtinetur. Nihilominus probabiliorem habeo opinionem oppositam, quia qui semEl soluit quamuis per naucium,praesertita putatum fidelissimum verε feeie quod debuit, nee eredendum est velle Papam in tali casu obligare ad duplicem sulciloaem eleemosynae, neque velle priuare Indub

207쪽

I92 Interrogatio XXXI. De eleem 3ηa pro rubilaeo σα gentia, atquE gratijs concessis in Bulla scientena,& a sortiori ignorantem non fuisse factam solutionem eleemosynae alteri commissae. Haec mea responsio verbolenus pro nunc sum ciat, quam fusE probabo per scripturam a me faciendam Romae qubvado, & mittendam Taurinum , qub Reuerentia Uestra ituras est. Responsio latὸ Ieripta.

1 Quia opera in Bulla Iubilaei praescripta debent adimpleri, propterea in dubium vocatur, an satisfiat, si imposita eleemosyna prb consequendo Iubilaeo a Flauio soluatur v. g. ab amico Flaui j isto nesciente, vel sciente, & quidem cum pecunijs proprijs dicti amici, siue cum proprijs eiusdem Flauij mediante ipso amico datis Dico certum esse Indulgentiam obtineri a Flauio eleemosynam

de proprijs mittente alium ad soluendum pro illo, iuxta textum, qui per alium facit per seipsum facere dicitur . eap. Ruι alium, j. de Reg. Iuris in 6. & hoc maxime in necessario faciendis, ut notat Auget. Aretin. eous6 I. n. II. ubi allegat l. I. I. Si Procurator , Issuod qui quὸ iuris, sicuti eleemosyna pro consequendo Iubilaeo est necessario facienda inter caetera opera . Nec obstat assertum Signoroli cons. s. n. IO. dicentis non habere locum allegatam Regulam Iuris quando statutum loquitur de faciente, quam opinionem sequitur totus mundus: Sed respondetur id debere intelligi quando statutum loquitur de ipsom et faciente quatenus alterius operam excludit ; & tunc totus mundus concedit non posse per alium fieri quidquid per seipsum ex vi statuti tenetur quis facere, huiusmodi vero non est statutum Iubilaei de facienda eleemosyna, in quo non est electa industria determinatae personae. 3 Si autem inscio Flauio alius soluat eleemosynam Iubilaei prbeodem Flauio censeo Iubilaeum acquiri a Flauio si caetera requi-sta posuerit. Id mihi probatur a pari, nam si Sempronius soluat debitum Titio creditori Caij nescientis, quod Sempronius pro ipso soluerit, Caius liberatur a debito, ut firmaui in mea Arbore

omnium opinionum, verbo Soluere, g. s. num. 36. erg6 quoque si alius soluat eleemosynam Iubilaei debitam a Flauio etiam nesciente,

quod alius pro ipso soluerit, liber remanebitia debito utpote iam solutos

208쪽

Interνogatio XXXI. De eleemosyna pro Iabilao dic. I93 soluto, maxime quia non adest obligatio ut Flauius per se pers naliter solvat. Sed contra posset quis dicere, quod suppositus ignorantia Flaui j de eleemosyna ab alio pro se soluta videtur non habere intentionem lucrandi Iubilaeum, eo ipsci quod ignorat fuisse impleta saltem ab alio pro se singula praecepta in Bulla . Nihilominus responderi potest ex communiori opinione, quam enent Sanchea, Ualentia , Uasquea ,& alij, quos refert, & sequitur Diana pari. 3. tract. 6. Mifcell. 2. res. 68. non requiri intentionem siue formalem actu, siue virtualem pro adimplendis legibus,& praeceptis, sed sum cere si ponatur opus praeceptuin, quod fiat siue a me, sive . ab alio pro me, nisi aliud obstet, prout obstaret in materia satisfactionis Sacra mentalis, cum ista sit pars Sacramenti , ad quod in pdultis requiritur intentio . & voluntas recipiendi. Vasquea Opusc. de Beneficiis , cap. q. f. I. art. I. dub. T.

Et qu6d eleemosyna facta prti me etiam nesciente prosit mihi

iuxta mentem facientis illam, quae a me personaliter fieri expresse non exigitur, suadetur; nam talis eleemosyna est opus pium positum ad impetrandum pro eo, cui applicatur, & ad satisfaciendum pro alio apud Deum, & homines in materia soluendi debitum, ut dixi supra, numero antecedenti ; ergo Indulgentiam , di alia concessa in Bulla in nostro casu obtinebit ille, qui caetera requisita impleuit per se, & eleemosynam per alium, quem casum ab aliquo examinatum non reperi. s Si vero nec ego facio eleemosynam, nec alter pr5 me eam faciat, tunc Iubilaeum non obtinebo, quia non fuerunt adimpleta singula requisita in Bulla ; obtinebitur tamen si alteri putato fideli dem eleemosynam, ut illam soluat, sed ille omittat soluere ;nam non ideo non satisfeci, neque ad aliam teneor, a pari de debitore mittente v. g. Confessarium ad restituendum rem debitam, si ille non restituat, & talis est communis opinio, & traditur a

Diana Oordin. torn. 8. tram res TI. num. q. ad med. Tamen non

omittam hic ponere quod habet ide in Diana dicto Tomo 8. tract. res M. nempe, quod si praefatus Confessarius non restituat debitum ipsi impasitum restituere, ipse debitor tenetur denub ipsam debitum soluere ex sententia D. Antonini, Sylvii, Fabri, La Zarii, Conradi, Petri Nauarri, Sayri, Toleti,& Homoboni , quos ipse refert, quia res ex delicto debita , antequam ad creditorem

209쪽

I9 Interrogatio XXXI. De eleemosyna pro Iubilao cte. perueniat, perit ipsi debitori, non enim debet ipse creditor damnum pati ob delictum debitoris, ut benε probant Rebell. de obligation. iusti. pari. I. lib. 2. quaest. II. fea. 3. Molina de contri tom. Σ.rract. 2. disp. 96. AZor. Instit. morat. pari. 3. lib. q. cap. 33. & ali .

Nihilominus ipse Diana loe. cit. dicit ipsi probabilem semper visam fuisse sententiam contrariam, cum debitor non deberet cum infamia restituere, & quantum in se est fecit quod potuit, & si creditor ad sic restituendum non consentiret, esset irrationabilia ter inuitus, & hanc opinionem vocat probabilem Lemus de iusti. lib. 2. cap. Ic dabit. 6. num. 67. in fin. illamque in terminis tenet Cenedo de Paupertate Religiosa, dub. 3 . num. 8.IR TERROGATIO XXXII. .an semina plint dona quaeunquὸ prὸ usu proprij eorporis alicui dato recipere , o retinere e R Euertente me ex Tridento inueni prope Ueronam satellites captiuam ducentes taminam. Quaesiui quaenam esset illa,& intellexi illam esse mulierem, quae ingentes pecunias, & pretiosissima munera acceperat a quodam filiolamilias iam in carceribus deten to , a quo omnia in domo patris qui eum notabili istius damno fuerant furata. Perveni Veronam, ubi per aliquot dies moram feci, ibique dictum furtum publicatum audiui, circa quod excitata erat quaestio in thr aliquos moralis Theologiae studiosos, quotum aliqui me interrogauerunt, an ad omnium acceptorum restitutionem tamina teneretur λ Et quid dicendum sit, si Demuna recipiat a Religioso Responsio oretenias data cursim. x Si filius familias sumptus non exiguos faciat cum tamina impudica etiam occulta , illam ad oblatorum restitutionem obligatam esse docent viri docti, & timorati in omni casu. Quando vero sumptus immodici fiunt cum tamina impudica, tunc illa obligata erit ad restitutionem . Ita censeo, quia quamuis parentes non consentiant in lasciuiendo filiorum familias suorum, nihilominus

210쪽

nterrogatis XXXII De datis meretriei cte. Ipsominiis si aliquando peccent, non iudicantur inuiti circa modicos sumptus cum taminis, cum sciant aliquid fore insumendum, idemque assero de minorum Curatoribus, isti enim loco paten. tum luccedunt quoad illorum facultates, sicque modilum recipientes a dictis filiis, ac minoribus pr6 turpi actu non tenentur

restituere, quia non retinent alienum , sed tantum eis datum a Potentibus alienare, quales sunt parentes, ac Curatores tamquam

domini permittentes dari talia exigua. Loquendo postea de Religiosis, certum est, qu6d tam inae impudicae si ab illis recipiunt aliquid tenentur restituere, quia nec illi possunt dominium tran ferre , neque ad id licentiam habere a Praelatis suis, eum isti non sint domini, sed solum sint dispensatores. Verum haec omnia

quae dixi elarius declarabo in scriptura , quam post duos dies

dabo.

1 Cum dub sint genera taminarum, unum meretricum publicarum, aliud impudicarum priuatarum, asserit Pater Mendo in Bull. diis. q. cap. I9. num. Lo . temperando quod dicit Trul-lench. in Balla cruciatae, lib. 3. cas IT. n m. p. & cum eo aliqui viri docti, & timorati, nemph filios familias non posse cum imis pudicis is minis adhuc occultis non exiguos sumptus facere, quia illae in omnibus casibus sint ad restitutionem obligatae ) loquendo de mulieribus impudicis tunc eas teneri ad restitutionem, quandbsumptus immodici fiunt a filijs familias, quia licet Parentes, aut etiam Curatores sint inuiti circa filiorum, aut minorum culpas, & lasciuiendi licentiam, nihilominus si semel peccent iudicantur spontanei circa eos moderatos sumptus cum taminis, & sciunt quod hoc ipso quod cum eis turpiter agant debent aliquid insumere, circa quod non sunt absolute inuiti. Uersatur tamen dis. crimen inter Parentes, seli Curatores loco parentum successores,& Praelatos Religionum, quod isti munus geruat dumtaxat disia pensatorum, illi vero dominorum suarum facultatum,& polsunt permittere , quod a filijs etiam turpiter operantibus transferatur dominium aliquorum munerum,ita quod valida sit donatio a filijs facta, & conuentio cum taminis ; at hoc praedare nequeunt Praelati utpote non domini. Quae autem dixi de Curatoribus intellia

SEARCH

MENU NAVIGATION