Itinerarium historicomorale, seu responsa, quae varijs in locis nominatis itinerando tum oretenus, tum in scriptis cum iuribus, & doctoribus probata dedit interrogantibus eum. Ad m.r.p. fr. Cassianus a S. Elia ..

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Ipέ diterrogatio XXXII. te datis meretrici M. gitur solum de permissione quantitatis, quam ni ijs lasciuientibus ipsi parentes permittere valent. 3 Et ut clarius procedam, ponam hic quod aliqui asserunt. Pater Mendo Mi supra, sed numero 2 3. ait, quamcunque taminam impudicam teneri restituere,quod accepit a non potente aliena re; undh si accepit a Religiosis, & non restituat retineret alienum, nihil enim proprium habet Religiosus, cuius dominium transferre possit, propterea Opus habet licentia Praelati, ut aliquid donet, sed Praelatus concedere non valet facultatem subdito, ut aliquid praestet in ordine ad consequendum actum turpem. Verum si nemina sit publica meretrix,&aliquid 1 Religioso acceperit non excedens solitam, ac debitam mercedem pro locatione usus corporis sui, censeo posse post actum turpem illud retin re, quia actu completo iusta est solutio,& ad eam valet Praelatus licentiam indulgere: Quare in utroquε foro potest meretrix petere, quod sibi debetur tamquam iusta solutio quamuis ex iniquo actu sequuta , caeterum aliae taminae non habent hanc actionem ad exigendum ,& retinendum, nam huiusmodi actio datur ineretrici ex partium conuentione, quae est quidam contractus, quis fiat cum Religioso est illicitus, & inualidus utpote factus cum eo, qui alienare non potest. Scio non defuisse quemdam, qui dixit, quod sicuti Praelatus potest concedere Religioso, ut exponat aliquid exiguum , ac moderatum in ludo laeta conuentione cum collusore, lic etiam poterit dare lieentiam conueniendi cum faemina pro actu meretricio; sed respondetur non stare paritatem, quia ludus moderatus non est illicitus, sicuti illicitus est actus turpis, de quo conuentio facta cum faemina est peccaminosa , S contra votum castitatis; & hucusque dicta docet P. Mendo

Et ut referam varias Doctorum opiniones pro nostra difficultate, pono quae dicit Cardinalis de Lugo de iussi. tom. tui p.3.fem T. num. 341. ubi sic: Non puto probabilem sententiam, quae dicit, quod quando Praelatus dat subdito plenam, & liberam facultatem expendendi aliquid pro suo libito, non intelligi limitasse suam intentionem solum ad usus honestos, & pios, sed potius abstulisse quantum erat ex parte sua ) totum impedimentum, ut usus ille non esset contra votum paupertatis ob de se

tum licentiae, atque ideo accipientem ab ipso non teneri restituere Disitirco by Corale

212쪽

Interrogatis YYYII. De dat s mere risi cte. I97 tuere. Ita cum illo tenet etiam Diana Coordinatus tom. 8.tract. 7.res. 38. num. deinde numero s. addit, quod subdit idem de Lugo Ioc. cit. num. I 3. nempe pro praxi polle frequentεr excusari ab onere restituendi etiam retenta sententia contraria , quia licet

ab initio donatio fuisset inualida proptεr malum titulum, nunc tamen potest idem, qui dedit, & aliunde habens lirentiam ad usus licitos, potest inquam , mutato animo donare illud eidem fae minae, verbi gratia, quia est pauper, aut ob alium titulum honestum, ad quam donationem licitam habet lassicientem facultatem.

s Ulterius noto Magistrum Nicolaum Brauo in tractatu Monastico, cap. ΣΟ. num . . distinguere duo genera rerum, scilicet earum, quae procedunt ab ipsa communitate, & sunt, & vocantur propriae domus, utpote ab eius iuribus ut sic profectae; &earum quae proficiscuntur ex peculiari ratione huius, vel illius,& vocantur eleemosynae, aut depositum illorum singularium,& hoc non ob aliquod dominium, aut proprietatis possessionem

absio sed propter permissionem Praelati, & destinationem ad

usus singularis personae, dum ex Missis, aut Concionibus, vel scriptis, vel donatiuis consanguineorum , alijsque modis cum respectu ad eam conceduntur ex consensu , & licentia Praelati, & ab eius nutu dependentes in usu, cuius nequε in consumpti-hilibus dominus est Monachus, taliaque mobilia, aut pecuniae, neque in ratiociniis , neque in sumptibus domus admiscentur, ει quodammodo extranea, & adiectiva reputantur, usitata differentia in praxi, & notorio discrimine aestimata a Petro de Le-desma, qui rem tetigit 2. pari. fumm. traft. de statib. cap. q. de statu Religiosorum, pag. mlhi 66. eolumna fecunda. 6 His suppositis, postea num. I 2. θ I3. quantum ad obligationem restituendi Religiosorum differentiam esse censet, ut Omninb illa constringat respectu bonorum prioris generis modo

ossibili Monacho ad satisfaciendum, quod indE corraserit, velaeserit, ex bonis posterioris generis, priuando se illis, aut abstinendo ab alias sibi concessis &e. in alijs vero bonis secundi generis, ut non urgeat restitutio eo modo. Quod quo pacto ita

sentiam, sic declaro.

Et quidEm ita esse mihi persuadeo ex differentia admissa intErilla duo genera admissa bonorum, quam loco citato recognouis

213쪽

rp3 Interrogatis XXXII. De datis meretris i M. Ledeisa, & quam reuera videmus practicari. Nam si quis A has, aut Prior, vel Minister rerum temporalium in reddendis

ratiocinijs deficiat, cogitur auctoritate Superioris , & Ordinis satisfacere, & restituere defectum, & de eleemosynis illis, aut deposito sibi peculiariter permissis, nec ignorat Religio, totum illud ad dominium domus, & Communitatis laesae pertinereia , Ergo considerat illud quoad modo alienum, & indebitum domui, cui per illud satisfactum esse vult. SimilitEr si Religiosus male

expendat eas eleemosynas, aut peculiare depositum , etiamsi quoad mores, si Praelatus sciat, corrigatur, reprehendaturque, tamen de restitutione expensi, nec ad ratiocinium venitur, nec curatur, tamquam si sibi soli damnum intulerit , quae signa sunt voluntatis Religionis, aut Superioris, non sanε consentientis in peccatum, aut potentis suo consensu, aut licentia illud excusare, sed remittentis obligationem restitutionis, quam non reputat iniuriosam domui, quia restitutio adhuc impropria ,

qualis est omnis facta a Religioso, qui nunquam in rigore de suo restituit, in hoc secundo genere bonorum , ad hile est magis impossibilis; nam etsi per impossibile ea fieret , satis erat restitutionem fieri eisdem eleemosynis,& peculiari deposito, &tamen manebat adhuc in conditione bonorum secundi generis, in quibus Religio, aut Superiores nunquam ab inferioribus expetunt satisfactionem, aut restitutionem, sed quasi admittunt,

ut ij , qui seipsos defraudauerunt patiantur damnum & peceati , & amissionis , absque aliquo alio . Hucusque Magister

214쪽

Interrogatio XXXIII. De monitis prὸ Montidibus se. δ''IR TERROGATIO XXXII L. An dentur monita Monialibus specialiter ρroponeada ab illarum Episcopis eCUm essem Mantuae reeepi ex Venet ijs ab Illustrissimo, &Reuerendissimo Domino Ioanne de Andreis epistolatria , quae inter caetera continebat sequentia: Nescio an Paternitas Vestra intellexerit meam electionem in Episcopum Ciuitatis Lesinae, quapropter cum permultos annos meas confessiones audiuerit, nunc accedo, ut pro bona gubernatione spiti tuali Monialium meae curae mandatarum , aliqua stogularia in uita

ab illis seruanda mihi scribat huc, non enim nisi post mensem discedam &e. Hanc epistolam accepi per manus cuiusdam Reuerendi, quem dictus Episcopus mittebat Romam , & coram illo secreth legi, a quo interrogatus si quid haberem ad respondendum , vel iubendura dixi, quod pro Dominatione sua tantum respondeo. Responsio Oretenias data curiam.

I Gratias ago Dominationi vestrae, eui prosperum iter a Deo precor, statimque per Ponam responsura dabo eidem Illustrissimo , di Reuerendissimo Domino.

Responsio latὸ scripta. 1 Gratulor, & quid Em summopere gaudeo , & complaeeo

Propter nuncium, quod dignata est Dominatio Sua Illustrissima, ct Reuerendissima mihi scribere de deputatione sua ad regimen Ecclesiae Lesinensis, & preeor, precaborque semper Diuinam B nitatem , ut ad maiorem suae Ecclesiae profectum continuE assislat. Sic mihi persuadeo fore euenturum praesertim quoad MO-niales , pro quarum spirituali eruditione ut aliqua sibi confidenter suggeram a me exquirit. Quare ut potius petitioni suae obediam, quam alia de causa, nonnulla dicam ex traditis ab Ascanio Tamburino ad rem nostram de rure Abbatissam, er

215쪽

xoo diterrogatio XXXIII. De monitis pro Monialibus Oe. Montalium, disput. IO. qnast. 2.3 Primo: Humilis su Monialis coram Deo, ad istum recu rens , ut contra in Ordinatos naturae motus quoscunque auxilium praestet iuxta monitum Thomae de Kempis ferm. s. ad Fratres, in. s. dicentis: Hic non pugnatur armis, nec ferro , sed patientia, oratione, o humilitate. Seeundor oculos Monialis custodiat, undε Sanctus Isido. rus lib. 2. de summo bono, eap. 39. ait : Oculus est principium fornicationis.& Hieremiae cap. 9. habemus quod intrauit mors per fenestras Nesras.s Tertio: Aures ad vana, praecipue turpia , & obscaena semper clausas habeat, audiens tamen Ecclesiast. eap. 18. dictum rsepi aures tuas Dinis, linguam nequam noli audire.

6 Quarto: Tactus tota promptitudine cohibendus est a Christi sponsis, asserit enim Clisnacus grad. s. quod fit nonnunquam, ut ex solo tactu corpus inquinetur , nihiι quippὸ isto sensu grauius, nihil periculosius. Quinto: Vestem, sed Habitum solitum omnium Montalium nulla debet in propria persona Ornatiorem deferre , nam Concilium Carthaginense IV. relatum a SuareZ tom. q. de Relig. tract. 9. lib. I. cap. I 2. num. 3. sanciuit, Sanctimonialem uti vessibus suae professioni aptis; quare Nauarr. cap. 23. num. I 8. ob seruat, quod si Monialis inducat nouitatem in se ornando ad libidinem prouocantem peccat mortaliter, venialiter vero si id faciat ex vanitate, vel ad ostendendam pulchritudinem, Selegantem corporis formam, & habitudinem. 8 Sextὸ : Comam nutrire Monialibus videtur prohibitumia propter verba Clementinae, Attendentes ibi: comatis , ct cor nutis crinibus , scaeatis, O virgatis eaputiolis non utantur. SHquamuis per illa verba eornutis erinibus id est tortis erinibus videatur solum Monialibus prohiberi fucata comptio illa crinium, non vero simpliciter habere comam , si honeste , & occulte deferatur, nihilominus videtur dicendum glossam oppositum se a tire,& fateri esse consuetudine receptum, ut Moniales tondean'tur , & deformato capite Deo vivant, potius quam crines pa

liendo humani generis hosti deserviant , & idem probant Pa

sin. cap. se quis, de vita, . honest. claricor.

. sit

216쪽

Interrogatio Inm. De monitis pro Monialibus cte. Iois Septimo: Monialis vitare debet occasiones maculandi castitatem, quod praecipue praestabit fugiendo a cratibus, nam pee huiusmodi fugam conseruatur castitas , sicuti alia vitia vincuntur resistendo, unde S. Augustinus lib. de honest. mulier. cap. L. concludit dicendo, nee tibi verecundum sit fugere, se castitatis palmam iadesideras obtinere ; nam victoria contra peccatum libidinis videtur in fuga consistere, contra verti alia peccata in resistentia . prout S. Thomas in epist. I. ad Corinth. eap. 6. Iea. 3. ait: N an. dum, quod catera vitia vincantur resistendo. Io Octau)r Moniales declinent a vanis occasionibus bacca nalium, & recreationum, nam tenentur vitare, praeser II m ne vir rum habitu utantur, nec armis se cingant, ex Decreto speciali Sacra: Congregationis in una Ferrarien. 27. Aprilιs, I 6Oq. Barbosa de lare Eceles lib. I. cap. ψ . num. ST. II Nob: Monialis frequentem faciat considerationem inor. iis, & aliorum nouissimorum , nim S. Gregorius Magnus I 6. M ral. cap. 3I. testatur quod Dil ad edomandum desideriorum carnalium appetitum m iuuat, quam ut unusquisque hoc, quod vivum d ιigit , quale sit mortuum, penset; & in mente repositum est illud S. Isidori de Summo Bono dicitum et Sicut elauus clauum expellit , ita

sapὸ recordatio ardoris gehenna ardorem excludit luxuria.

I 2 Decimo: Sollicitum , & cautum Patrem Spiritualem habeat Monialis, & illi uniuersas cogitationes in corde nascentes sincere aperiat, illico namque , ut patefacta fuerit cogitatio mali:

na, marcescit, doret Cassianus Collat. Σ. cap. IO.

II Undecimo : Monialis custodiat cellam, manens in ea benε occupata, quia omnium vitiorum mater est oeiositas, ut scripsit Samctus Hieronymus ad Eustocbium.1 Igitur praedictis med ijs, animae Christi Sponsae studeant Deo oiani tempore debitam exhibere seruitutem. Cerpla

217쪽

Σ- Interrogatio XXXIV. De custoditas cte. IRT ERROGATIO XXXIV. An ad restitutionem teneantur deputati ad aliquam custodiam , si non impediant damna,F.ὸ me Magistratus syaὸ at .

Discessit ex In tot stadio Baro de Frimen dueendi causa Fienanam ad Curiam Imperis filium suum, commendata cust dia domus suae Petro eonsobrino suo, qui post decem dies homucidium patrauit, quaproptEr coactus fugere, nε carceraretur sdelega uit Paulo amico suo custodiam omnium, quae habebat, uni eum clauibus domus dicti Baronis, quam interim latrones ex p liauerunt. Post mensem mortuus est Uiennae praefatus Baro, ideo ad Patriam reuersus illius Filius inuenit paternam domum omnibus supellectilibus euacuatam. Quo fugitiuus abierit, non

inueniebatur ; qua rh dictus Filius a qaibusdam parentibus eius. dem homicidae sibi damna resareiri petebat, tamquam obligatis pro illo , cui domus custodia a patre suo discedere volente fuerat delegata. Responderunt dicti parentes, se tantum scire, quod antequam homicida fugeret, custodiam omnium, quae habebat

demandauit Paulo amico suo nullatenus tamen nee eidem , nec

ipsis in parentela coniuncto, adeoquE contra Paulum, si forsan deliquerat in eustodia, erat iuridice agendum. Ab uno ex dictis parentibus in Uilla dina Sarmonicus narrata mihi fuit praedicta Historia cum interrogatione, an iudicarem illum ad aliquid teneri filio Baronis, tum de Iure, tum in consitientia, stante quod custodia rerum furatarum ipsius patris fuerat eommissa Petro, cuius bona confiscata fuere ex causa homiei dii e Responsio Oretenus data cursim I Plura esse examinanda in dictli mihi expositis video. Primὸr An supposita demandatione custodiae facta a Barone Petro eognato suo, iste teneatur ad damna, si sequantur in ipsi demandatis e

Secundὸ : Αn dictus cognatus potuerit in Paulum sibi amia

cum Dissiligoo by Corale

218쪽

Bue alio XIV. De custodibus . MI 'cum transferre obligationem custodiae λTertio : An parentes Petri ad aliquid teneantur pia illo ratione homicidij3suario: An Filius Baronis habeat ius exigendi refectionam . damnorum de bonis confiscatis Petri, aut de alijs Pauli λχ Αd primum dico, Petrum deputatum custodem domus Baronis teneri si aliud non obstet in ad damna, hoc enim procedit de omnibus habentibus in custodiam res alicuius ipsis eommendatas. Dixi, se aliud non obstet, qnia in praesenti censeo obstare communi obligationi Custodum , qutid clam debuerit fugere, certε non potuit ad curam assistere, ut seipsum necessariti prius custodiret, dc quandb acceptauit obligationem custodiendi, tacith intelligeba. tur secluso casu impoliabilitatis, sed contingentiae impedientis

munus delegatum implere, undE Petrus in tali statu remanet a solutus ab obligatione resarciendI damna euenta Baroni, nata

ipse delegatus fecit, quod potuit per subdelegationem custodimsbi impossibilis. 3 Ad seeundum dico. potuisse Petrum delegatum ad custodiendum res sibi commendatas subdelegare amicum in sui longa a sentia, sic enim egit negotium Baronis omni meliori modo, quo potuit pro custodia rerum sibi demandata; proindε Petrus nequit culpari, quod defecerit in aliquo, pro quo sit mul ctandus. 4 Ad tertium dico, quM haeredes homicidae, & etiam Fiscus, s bona homicidae fuerint publicata, tenentur soluere damna, Malia debita.

s Ad quaνtum dico, Filium Baronis defuncti nihil habere sibi

debitum inter bona eonfiseata Petri homicidae, nam iste non deliquit in munere custodiae sibi delegatae a Barone, stante quod talem custodiam, ut fugeret subdelegauit alteri, quam subdelegationem si non fecisset, in officio Custodis omninti defecisset. Igitur Filius defuncti solum eontra subdelegatum poterit iuriduce agere, an culpabilitεr Custodis obligationem in ipsum tranaia tam non impleuerit , adeoque ad damna teneatur.

6 Haec omnia ver tenus a me tradita probabo, & firmabo in scriptis ab Authoribus edocta . Cc L

219쪽

2o Interrogatio XXXIV. De custodibus oeci Responsio latὸ scripta. Ille, cui dominus specialem curam custodiendi bona sua

commisit, tenetur ad restitutionem, si ex culpa sua fuerint f rata , vel deperdita , & qua ratione possit contrarium amrmari, protestatur se non videre Pontius in cursu TMolog. diis. 32. quast. 9. cl. 2. num. 6s. & huic sententiae Pontia dicit Diana CO Ordinat. tom. 8. tract. 'res. 33. num. F. se libenter assentiri, estinque communis.

8 Sic teneretur ad restitutionem famulus, qui comitando docminum extra domum videret furem ei surripere crumenam , &non impediret, quia tunc est quasi custos domini, ut eum defendat. Cardin. de Lugo de iussi. tom. 2. disp. I P. θα num. Io S. 9 Item teneretur famulus, cui dominus dedit et auem alicuius

loci, ut indE aliquid extrahat, si permittat aliquid de dicto loco

furari, quia pro tunc custodia eius loci ei demandatur. Diana et bi supra, num.2. Ec Rebell. parm. de obligat. ιustitia, lib.2.quaest. I .sent. 8. num. 62. io Est tamen notandum, qubd famulis est semper com missa aliqua domus custodia, licet non specialiter, propterea tenentur ad restitutionem rerum furaturum , nam sic habet comunis hominum sensus, si in vigilantia deficiant. Petrus Nauarra libde restitutione, cap. I. num. 22 . 6c Soti lib. . de ιuβιtia, quaess. T.

num. 3.

Hinc infert Diana loe. eit. num. 3. in fine; quod si famulus videret alium famulum ex rebus domesticis congregare, ut noctu cum illis fugiat, de non impediret, teneretur ad restitutionem, quia tunc esset quasi furtum ab extraneis factum . II Nunc ad casum nostrum est dicendum , quod Petrus, cui Baroeustodiam domus suae commiserat volens a patria discedere , certὸ teneretur ad damna Baroni sequuta ex culpa Custodis, sed illum nullatenus deliquisse censeo, quia ben E custodiuit sibi commissa per subcommissionem translatam in Paulum, cum ipse Petrus esset coactus sibi cauere per fugam , unde deobligatus remanebat a personali sibi facta impossibili custodia, quia impossibilium nulla est obligatio, seta ad impossibile nemo tenetur, l. si luis i graui, ιn princip. ubi Bart. Τ ad Sylan. Instit. de haredib.

220쪽

Interrogatio XXXIV. De castodibus σα 2os institum. & eap. nemo potest, de rex. Iur. in 6. Quod autem Petro impossibile esset personalitEr assistere ad custodiam tamquam si esset carceratus, aperth firmatur a Cyriaco in controuersi s forensibus tom. I. controuers I 2. num. 67. Ose

asserente, quod carceratus non solum dicitur, qui sub clavibus.& claustro detinetur, sed etiam qui discedere nequit ad sui libitum. ι. succurritur 9. & l. in eadem, IO.fex quibus caustis maiores ; & talis erat Petrus in casu nostro fugitivus, ne sub clauibus carceraretur, iam tamen carceratus per hoc, quod ad placitum suum ubique ire non valeret.

I x Est quoque addendum fauore Petri quod dicunt Bordonus

resu. 3o. num. 8. Noster Anton. a Spiri Sancit. in Directori Regularium , tras. 3. disp. 6. nu. Is 97. Noster Andr. a Matre Dei in Cursa Theologia Moral. tom. tract. I 6. de Hori canon. cap. I. n. 6. & aliJ,

nempe reputari impossibile , quod commodε neri non potest, prout clarE patet non potuisse Petrum fugere coactum, personain lithr attendere custodiae rerum sibi demandatae a domino Barone, qui rationabilitEr inuitus esse non potuit, totam obligationem custodiae fuisse a Petro translatam in Paulum,& quidem de com sensu saltem laetio dicti domini, qui consensus idem operatur aes, esset expressus, eo ipso, quod includitur in natura expressi, ut deducit Barbosa Axiom. 2I8. num. 2. ex Mart. Antonin. var. resol. lib. rures. 77. num. 72. &quandb utrumquε procedit ex potentia eiusdem causae, ut declarauit Rota decis fici 8. num. 2. apud Farinacium pari. 2. recent. eamdem autem causam, scilicet custodiae habemus in casu nostro.

I 3 Igitur Filio Baronis defuncti nulla competit iuridiea actio

contra Petrum, neque contra illius parentes ex motivo alicuius damni eiusdem Baronis, quia Petrus a se abdicauerat Custodiendi obligationem ab ipso translatam in Paulum ex dicto consensu Bais ronis, sicque patet responsio ad primum, & fecundum quaesitum mihi expositum funis, anum. I. I Ad tertium & quartum de quibus interrogor, breuis est res. Ponsio, quia certum est, quM haeredes homicidar, & etiam Fi Deus si bona homicidae fuerint publicata, tenentur soluere damna,

nostro Petrus homicida nullum debitum habebat erga Baronem. vel

SEARCH

MENU NAVIGATION