장음표시 사용
501쪽
ei pilabant, & hinc totum corruebat testamem uni Quae cum ita essent , e re visum est hanc licentiam legandi legibus coangustare, ceu loquitur idem Pomponius dicta L. illo de C. Tales leges Ires exstabant, quarum prima Furia, altera Veconia, tertia Falcidia adpellatur. FURIA , cuius iam Cicero meminit , prohibuit ne quis ultra mille asses cuiquam legatario umquam relinqueret.
praeterquam personis cognatis, & si plus reliquisset, legatarius quadrupli poenam solveret. Ulpian. Fragm. Tit. I g. 2. 5 Tit. 28. g. 7. Sed haec lex parum ad rei summam proficiebat. Si enim testator personis quam plurimis , & singulis quidem mille asses reliquerat; aeque exhauriebatur hereditas , ac si paucioribus plus reliquisset. Sequuta est lex VOCONIA., de qua singularis,extat & pererudita diss. Perletonii. Ejus auctor erat Quintus 1 oconius Saxa , trib. plebis. A. V. C. 634, Quinto Maevio Philippo & Cn. Servilio Caepione
Coss. Videat. Cic. in Verrin. Ima. c. 42. Ea lex variis modis coercuit testatorum potestatem. Nam i sceminas heredes institui passa non est.2 iisdem non sempet legatum relinqui permisit. Ac 5 denique quod caput praecipue huc pertinet, prohibuit, ne quis ulli legatario plus
relinqueret quam ad heredem. pervenisset. Sed tamen & haec lex, observante Theophilo ad pr. Instit. h. t. , facile convellebatur. Nam si quis possidens centum aureos, 99. aliis legasset, & heres
unum. tantum acciperet aureum, satisfecisse videbatur lesi Voconiae. Quis vero Ob unum nummum adire voluisset hereditatem .Quum itaque ne haec quidem lec scopum attingeret ; demum sub Augusto, & ejus procul dubio. auitoritate , lata est lex FALCIDIA a Publio Falcidio, trib plebis, A. V. C. 7s 4; ceu totam historiam accurate enarrat Dio. Cass. L. 43. hist . I . 43oia Unde ridiculus est error glossae, quae Falcidiam dictam esse existimathlevem aDIce,. quia legatis aliquid defalcetur, ic e. detrahatur. Ceterum hac lege prudenter cautum est, I ut nemo plus possit
502쪽
legatis exhaurire , quam dodrantem bonorum e. novem uncias, a) ut si plus relictum esset leM-tariis, singulis pro tantum detraheretur , ut res quartam suam salvam habeat. Ipsa verba legitima hujus legis exstant in L. I. m. f. h. t.
II. Ut jam ad alteram partem progrediamur, de iure per hanc legem introducto, tres praecipue quaestiones nasci possunt: i) Quis hanc quartam detrahat./ a Quomodo illa computanda sit λ 5 Quibusnam detrahatur i) Si quaeras, quis quartam detrahat, ipse le- iis finis satis ostendit noc beneficium esse here-ibus testamento institutis indultum. Sed quemadmodum , ubi eadem est ratio, ibi eadem iuris dispositio esse solet; ita non mirandum est , JCtos porrexisse etiam hanc legem ad heredes ab intestato. L. I 8. ff. h. t. Nullum enim est dubium. quin hi aeque per codicillos legatis onerari possint , quam testamentarii testamento. Ex eo ametem principio facile intelliguntur sequentia consectaria. a) Quod, si plures sint heredes , in singulis Fesci . legis: ratro Donnda sit. Quorum verborum in g. I. Instit. h. t. occurrentium hic sensus est: quod si plures coheredes sint, omnes simul unam quartam salvam habere debeant, &hinc tantum possint detrahere pro rata, ut qua
tam portionis suae accipiant. b Quod, si duo
sint coheredes, quorum unus plurimis legatis oneratus Sit, alter non oneratus, tunc distinguendum sit utrum portio onerata adcrescat non oneratae, an non onerata oneratae. Priore casu quarta adhue detrahi potest, posteriore non potest. L.
8. 87. g. ff. h. r. Hujus iuris subtilissimi ratio, alias non perspecta, haec est , quia qui succedit in locum, merito etiam in ius succedere intelligitur. e . Quod istud ius detrahendi neque legatario , n sue fideicommissario competat. Hi ne si e. g. Titio legati sint io . , & ipse
503쪽
iussus sit pro aliis solvere, nihil potest detrahere, quamvis ne tertiam quidem partem salvam habeat, quia hoc beneficium Pon est concessum legatariis, sed heredibus. Et eadem quoque ratio militat contra fideicommissarios, quippe qui iure nostro non sunt heredes, quamvis hereditatem acceperint.
g. DCLII. 2 Si quaeras, quomodo computanda sit. illa
quarta Falcidia ρ duo observanda erunt axiomata. i Quod quantitas patrimonii consideretur, quam lis suit tempore mortis testatoris. 2 Quod non intelligatur patrimonium nisi detractis quibusdam, ad quae obligatur est heres. Ex priore axi mate fluit conclusio, quod si mortuo testatore patrimonium augeatur, illud non prosit legatariis,& si idem imminuatur , istud iisdem non obsit. L. IS. f. h. t. Hinc si e. g. tempore mortis te statoris reperti sint Iaooo. florem, & testator legatariis reliquerit II o. , postea autem per lotariam, vel reditus ex metalli fodinis patrimonium augeat ad 2oooo: heres nihilominus quartam de- Irahere potesr. Ex posteriore axiomate colligimus rationem quartae Falcidiae tunc demum ponendam
esse, si detractum sit aὶ aes alienum; b impensae laneris ; eὶ pretia, quae jussu testatoris pro servis ab alio naanumittendi solvenda erant; d sumptus in aditione hereditatis iacti; quo etiam
sumptus in inventarium lacti pertinent. Hisce omnibus detractis tunc demum quartam ejus, quae Superest, salvam habere debet heres. Quod si vero dicant legatarii, /quamvis heres quartam
non habet salvam ex bonis testatoris hereditariis, eum tamen jam a testatore tantum accepisse Perlegata & donationes, ut quartae nihil desiti, an nihilominus eius detractioni locus sit Resp. Ο-mnino; quia in quartam Falcidiam nihil computatur, nisi quod heres habet titulo institutionis honorabili. Quo ipso hare quarta differt a quarta
504쪽
Trebelliana, in quam omnia computantur quo heres quocumque titulo a testatore aeceperit, L. 18. g. F. ad SCtum Trebeιι. g. 669. ' re
5ὶ Eque facileuultima quaestio solvitur, Den pe quibusnam haec quarta detrahenda sit. Suffcitunica regula. Quicumque per ultimam voluntatem titulo ungulari est quid aceipiunt, illis quarta detrahitur. Ergo detrahi potest legatariis , fidei commissariis singularibus , quos Iustinianus per omnia exaequavit legatariis, g. 6. I; imo &d'natariis morti caussa, quia i& donatio ublimis voluntatibus similis est, 456. Contra, quum donatio inter vivos non sit ultima voluntas, sed pael una facile patet, ad eam legis Faru cidiae dispositionem non pertinere . iiin r
Beliqualest III. ultima pars tituli, quae agit. de caussis, ob quas lex Falcidia cesset. Tales
cau&- hicia undecim recensentur. ιν Si maritus uxori dotem relegavit. Tune enim detrahere nihil pol t. heres uxoris dos debetur integra, etiamsi non fuisset legata. 2 In testamento mi. litis lex haec cessat, quia ei omnes sollemnitates
internae & externae remissae sunt , 3. 5o5. 7. 53 In rebus per testatorem alienari prohibitis. Quia enim hic legatarius rem accipit cum onere, iniquum videretur eum duplici onete gravari. 4)Si heres dolose in hereditate versatus sit. Tunc lenim de viribus hereditatis non constat, adeoque nec quarta potest computari. 5) In legatis ad ipias caussas, quia horum insignis est favor f)In imata libertate, quippe quae destimationem non recipit. Si vel testator detractionem prohibuerit, vel 3 heres sive sponte , sive per errorem iuris te ala integra exsolverit. Sed prohibitionem testatori, contra finem & regulas hujus legis, prianus perini sit Justinianus No. I. e. a. 9. . Si here
505쪽
Ds Lege GDidia. . . 505 dolose secerit, ut fideicommissum interciderit , dolo enim iura numquam adsistunt. Io) Si defunctus heredi iam vivus satisfecerit, dato illi aliquo, quod aestimationem quartae contineat. E. g. dono tibi hoc praedium meum ea lege, ne legata. riis quidquam detrahas. ii) Si heres inventarium non iecerit. Quomodo enim tunc detrahi posset quarta, quum de viribus totius hereditatis con Stare nequit, nisi ex inventario
T IT. XXIII. DE FIDEI COMMISAARIIS HEREDITATIBUS, ET AD SCTUM 'I'REBELLIANUM. . g. DCLV.
EXpendimus hactenus duas species ultimarum voluntatum, hereditatem testamentariam, & legarat reliqua est tertia, puta, fideicommissa ; de quibus in reὲiquis hujus libri , titulis disputantur. Fidei alterius non possumus alio modo quidquam committere , quam verbis precativis. Et inde statim fluit definitio. FIDEICoΜΜIssUΜ est, quod verbis precatiυis s. oblistiis veIinquitur. De
hereditatibus & legatis aliud vidimus. In illis requirebantur verba directa & civilia , i. e. imperativa , quia lePre erat legem dicere rebus suis. Absurde ageret legislator, qui verbis precativis
uteretur. uterum originem fideicommissorum no. bis ipse Justinianus ostendit g. I. Inst. h. t. Inventa enim sunt in fraudem legum; nam quibus hereditatem vel legata relinquere non poterant, iis aliquid relinquebant per modum fideicommissi. Id quod postea mutatum esse per SCtum Planeianum, docuimus in Commem. ad Leg. I. &Pap. Lib. II. e. 6. p. 3Ω2.
Vidimus, quid sit fideicommissum. Iam Porro quaeritur quotuplex sit. Dixi ditur in UNivERsALE 5 SINyuLAEE. Universale est, quando alicui vel
506쪽
rota hereditas vel ejus pars per modum fidei com-mISSi relinquitur; unde ejusmodi fideicommissum in rubrica tituli nostri eleganter vocatur hereditas
DGeicommissaria. Singulare, quando Ies singularis, Veluti genus, species aut quantitas per mecum fidei commissi relinquitur. De hoc rit. seq. agemus. De universali hic observandum, ad illud Semper; requiri tres personas. Nam i) qui relin- fideicommissum, vocatur fideicommittens. 2 Lui in ungitur, ut hereditatem sibi relictam re-Stituat, vocatur heres saeticiariusis quia in ejus fice si irgularena fiduciam collocavit testator. 5) Denique is, cui restituitur hereditas, est heres s-αθιcommissarius qui tamen iure stricto civili non est heres, nec in jus defuncti transit, sed tantum nereditatem, & res hereditarias accipit. L. 83. Hae fer. instit.
Haec prima est fidei commissorum divisio. Sequitur altera, quod fideicommissum sit vel expressum vel tacitum. EXPREsSUM est, ςtiando ver ιιs expressιs disertis alicui injungitur ut he-νθαι ratem ejusve partem restituat. E. g. Sicilius rogat Atticum, ut hereditatem sibi relictam restituat Ciceroni. TACITUM, quando restitutionis nonni mentio, &. tamen heredi aliquid injungitur,
unde colligi potest eum restituere debere. E. g. Atticus heres esto, sed ea lege ne testamentum laciat. Iunc enim perinde eSt ac si dixisset, rogo Attium ut hereditatem restituat proximis agnatis. HQc modo saepissime constituuntur fidei commissa familiarum illustrium, quoties Sc. teStatortiona hereditaria hoc fideicommisso gravat, ut ea semper maneant penes familiam. Si ergo tunc ita cautum est, ut senior familiae bona ista possideat, vocatur Semoratus: sin ordo ab intestatoc LServatur, Ita tamen ut semper frater major praeferatur Iunioribus, majoratus adpellatur. De hiscenaeicomminis familiarium accurate egit Felim annus in tract.'de pactis famiHarum illustrium.
507쪽
De Fideis. Ver. O ad Settim. Treb. 5o5 g. DCLIX. DCLX. Ex hisce principiis jam facile patet, i) quis
possit fideicommittere ρ nempe, quicuntque potest testamentum condere. Debet enim disponere posse de hereditate sua; quod non possunt filius ramilias, servus, peregrinus, aliique, de quibus supra actum L. II. I'. ia. 2 A quibus fidei committi possit λ nempe ab omnibus, qui hereditatem vel ejus partem titulo institutionis honorabili acceperunt. Neirio tamen potest magis onerari, quam est honoratus. Et hinc absurdum est fideicommissum , si quis heredem instituisset in triente, eumque rogaret, ut totam hereditatem restituat. Illud autem fieri omnino potest, ni & fideicommissario injungatur restitutio, e. g. Titius heres esto, Sed rogo, ut restituat hereditatem Maevio; Maevius eandem restituat Sempronio, & ita in infinitum. 5 Quibus per fideicommissum aliquid relinqui possit 8 nempe omnibus, quibus est testamentia actio passiva, s. qui heredes institui possunt. alinc Si e. g. iussus essem hereditatem reStituereaeollegio musico, nullius momenti suturum eSint
hoc fidei commissum, quia collegium illicitum in- Statui nequit, g. 540. 5. 4ὶ ubi fideicommitti pos-Sit: nilnirum vel in testamento vel in codicillis Quia enim fideicommissarius iure civili stricto non est heres, f. 657. 2: non mirum est, fideicommissum & in codicillis dari posse, quum tamen dari non possit hereditas. Accedit , quod aliquando moriens Iestamentum plane non condit, sed hereditatem relinquit heredibus ab intestato: tunc sane & illos fideicommisso onerare potest in Solis codicillis. Ex hoc ergo patet fideicommissum in Se nullam requirere sollemnitatem, sed tantum quinque testium praesentiam. Imo aliquando ne restibus quidem opus est, si restator fiduciario heredi praesenti injungat, ut restituat hereditatem . . Nam si tunc heres nesat sibi id injunctum esse, poterit ipsi deserri iusiurandum , g. MIt. Inst. h.
i. 5 Quomodo fideicommitti possit λ Nimirum id si vel pure, vel sub conditione, vel in diem. Et Y hinc
508쪽
hinc denuo notanda disterentia inter hereditatem tifidei commissuria. Hereditas enim non potest ex
die relinqui, g. 544. g. s. de hered. inst. ; fidei
commissum autem potest, g. a. Inst. h. t. Ratio differentiae latet in regula satis nota: nemo potest pro parte testatus, pro parte intestatus decedere,
L. 7. ff. de R. I. Jam vero id fieret, si hereditas in Utem relinqueretur : non autem id fit, si in diem relinquitur fidei commissum.
Jam insignis oritur quaestio, an heres obligetur ex fidei commisso Τ Ηic observandum olim nullam natam esse inde obligationem, sed pudori tantum heredis relictum fuisse, velitne an nolit, fidei commissum praestare. Id quoque non abhorret a juris principiis. Sola enim alterius rogatio me nunquam obligat, nisi ipsi fidem dederim; quia omnis obligatio aut ex consensu, aut ex delidio nascitur. An autem fiduciarius fidem suam obstrinxerat testatori, se facturum quod rogatus esset y Et ita sese res habuit usque ad tempora Augusti. Resert enim Justinianus in pr. Inst. de codieiII. Lucium Lentulum, in Africa niorientem, Augustum & filiam suam heredes instituisse, illosque per codicillos
rogasse, ut varia fideicommissa praestarent. Augustum autem non omnia modo praestitisse, Sed
ει consilio Caj. Trebatii JCti eximii statuisse, ut in posterum obligati essent heredes fidei commissa praestare. Quia haec historia numquam nisi in Institutionibus nostris narratur, sunt qui eam plane falsam existiment, maxime quia non occurrit insistis Lucius Lentulus. Sed hoc dubium primus sustulit Reines ius in Inseripi. Class. Io. n. Sp. 597., ubi egregie docet ex marmore hunc Lucium Lentulum A. V. C. 75 i. cum Marco Μessalla consulem fuisse. Primo vero hoc negotium dederat consulibus Augustus, ut heredes cogerent ad fidei commissa : postea & Claudius duos praetores fidei commissarios creavit, qui de nulla alia re, quam desdeicommissis jus dicerent. Suet. Claud. c. 25. At tamen & post Claudii tempora concurrentem ci
509쪽
De Videte. Her. cla ad Sctum. Tres. 5o 7 ea hereditates fideicommissarias suisse consulum &praetorum iurisdictionem, constat ex Ulp. Fragm. Tit. XXV. g. ia. Quintil. Inst. Orat. Lib. III. c. 6.
Quamvis vero prudenter ita sanxisset 'Augustus, aliud tamen longe majus inde natum est incommodum, ut testamenta pleraque destituerentur. Quia enim heres succedit in omne ius defuncti, tenetur etiam aes alienum exsolvere. Quis vero esset tam stolidus, ut hereditatem adire vellet, quam se sciat restituere debere ita, ut apud se nihil praeter aes alienum remaneat λ Hine sane fiebat, ut plerique mallent hereditatem repudiare , quam retento onere aeris alieni omnε lucrum alii relinquere. L. I. g. 2. U. ad SC. TrebeII. Iam si hoc fiebat, nec heres quidquam accipiebat, nec fidei
conamissarius, sed tot una corruebat. testamentum,
resque ad caussam intestasi redibat. Quod cum
votis morientium, quibus maxime favent leges, adversaretur: senatus sub Nerone in medium consuluit, possitne aliquod huic incommodo remedium invenire. Et hoc consilio conditum est SCTu Μ TREBELLIANuM A. V. C. II 4. K. Sept. L. Annaeo Seneca, cujus opera philosophica exstant,& Trebellio Maximo consulibus suffectis. Hoc SCro cautum, i ut si heres ex fidei commisso hereditatem restituerit, non ipse solus aes alienum solveret, sed fideicommissarius, & quidem pro rata. Quod si igitur heres totam hereditatem restituere iussus erat, etiam totum aes alienum sol vere tenebatur fideicommissarius. Sin partem, pro illa parte etiam obligationes transibant in fideicommissarium. Adeoque si e. g. heres retinuisset quartam partem, etiam quartam partem aeris alieni solvebat ; de reliquo conveniendus erat fidecommissarius. Ita intelligendum est SCtum Trebellianum, quod describitur in L. i. f. de SCio Treb. g. 4. Inst. h. t.
Enimvero ne sic quidem res in vado erat. Quamvis enim ita indemnis praestaretur heres,
510쪽
quippe onera solvendi aes alienum sublevatus :ita tamen homines natura comparati sunt, ut sinu
spe'lucri nolint aliquid sacere. Hinc & sic repudiabant hereditates fiduciarii, quia licet damnum
illis non immineret, tamen nec lucrum ullumtarestituta tota hereditate sperare poterant. Quare denuo de remedio cogitavit Senatus sub Vespasiano. Annus ignoratur, quamvis Coss. nomina servaritius nostrum. Consules suffecti tunc fuere Pegasus ille celeberrimus JCtus, a quo Pegasiani nomen tulerunt si & pusio. Sed quo anno isti fasces tenuerint, ex lastis non constat. Ceterum a priore Consule SCtum nomen accepit, dicthmque est Pegasia m. Eo duo caventur: i) Ut cogatur heres hereditatem adire & restituere; 2 Ut, si totam
hereditatem, vel maximam ejus partem restituere iussus sir, quartam saltem partem salvam habeat, sique Salvam eam non haberet, eam detrahere
possit exemplo Falcidiae, g. I. g. 6. Inst. h. t. Talia erant haec SC PA. Utrique aliquid deerat: Trebel-
ianum indemnem praestabat heredem, sed ei nullum lucrum concedebat: Pegasianum de lucro et prospiciebat, Sed indemnem non praestabat. Hinc illis temporibus dispiciendum erat heredi, sal Uamne haberet quartam, an hon haberet λ Si salvam haberet, hereditatem restituebat ex SCto Trebelliano; & sic aes alienum inter eum & fidei cominissari ina dividebati . Si quartam non haberet salvam, eam detrahebat ex SCto Pegasiano, sed tunc omne aes alienum solvere tenebatur, nisi stipulatione interposita obligasset fideicommissarium, ut aliquam eius partem in se susciperet, g. 6. . t. Qua in re facile poterat uterque decipi, si ignotum vel dubium esset quantum aeris alieni in hereditate lateret.
Hoc cum animadverteret Iustinianus, & ipse de emendatione cogitavit, & tunc utrumque SCinna, 'l'rebellianum'& Pegasianum , veluti in unum conflavit. Ipsa constitutio in eam rem edita non exstat, cum codice Justilataneo deperdita.