Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Do Legatiae. posse rem propriam, Vel, quod idem est, nemini legari posse a Se ipso. Qine enim liberalitas esset Iegantisimihi id, quod meum est y Si tamen te. stator mihi domum meam legaverit sub conditione, si mea esse desierit: validum est hoc legatum, quia tunc heres eo casu, quo domus mea esse desiit, illam aut redimere mihi, aut aestimationem praestare tenetur. L. I. uIt. V. de reg.

Catonian.

Praecipua quaestio est, quaenam res,legari possint .Resp. I) Legari posse omnia, quae sunt in rerum natura, vel Saltem existere possunt. Sic e. g. si quis Sempronio leget Vindemiam futuri an ni, ista vindemia quidem nondum est in rerum natura; quia tamen existere Potest, & spes sua perest illam exstituram , legatum hoc Omnino validum habetur. Cum quoque 2 res sint vel corporales vel incorporales , utrarumque legatum utiliter relinquitur. Sic nemo dubitat, quia legati

possit ususseusctus, servitus, jus Venandi, nomen, quum tamen haec omnia sint incorporalia. 5 Istud tamen unum requiritur, ut res legata sit in commercio: alias enim nec dari, nec accipi posset. Hinc absonum esset Iegatum templi, maris, portus, & similium, quia hae res omnes commeriscio privatorum exemptae sunt, L. 40. g. 2. 5. θ Ae Iogat. 2. Elegans hic nascitur quaestio : Si tructus futuri ex certo fundo lePti sint, an, si nihil in isto lando nascatur, legatum nihilominus aliunde praestandum sit Τ Resp. Distinguendum esse utrum fructus adjectus sit demonstrationis caus-Sa, an taxationis caussa. Prius, factum intelligitur si landi mentio fit non in eadem, sed separata propositione. E. g. Titio lego centum amphoras vini, quas ex vinea Corneliana perere pot- esI.: Posterius autem, si fandi mentio fir ii, ea. clem propositione, α g. Titi Oricentum amphoras

vini ex vinea Corneliana do, lego. Iam priore

482쪽

casu, etiamsi nihil in vinea nascatur, tamen praestandae sunt IOD. amphorae vini. L. i5. b. tri-siso, vino, oIeo Iegato. Posteriore, si nihil natum, nihil quoque praestandum est. , L. 5. f. eod.

. Deinde res quum sint vel propriae vel alienae, quaeritur, an & hae per modum legati relinqui possint ρ Pontifex in eap. ti Ir. X. de testamentis iniquum & impium huiusmodi legatum existimat, quippe quod Aepugnet praeceptis postremis decalogi: Sed eo apso satis osteiait, se non intellexisse , quid legatum rei alienae sit iure Romano. Dum enim hoc legata rerum alienarum adprobat, non vult ut alii res invito austratur: sed tantum heredi imponit necessitatem, ut aut rem legatam a domino redimat, & illam legatario tradat, aut si dominus, vendere nolit, eius aestimationem praestet. g. 4. r. Valet ergo rei alienae legatum, e . p. Titio vicini mei aedes do , Iego. Lehatarius enim aut aedes illas accipit, aut earum

aestimationem. Unus tamen e*ceptus est caSus; si testator tem alienam esse ignoraverit. Tunc enim praesumptio .est iuvin legaturum tuon fuisse ,

si rem alienam esse scivisset, g. 4. eod. Quid vero si legatarius rem istam alienam iam adquisiverit, quae sibi testamento legata ceSty. Resp. Tunc distinguendum esse utrum adquisiverit illlam titulo oneroso, an lucrativo. Priore enim casu heres ei nihilominus aestimationem praestat: posteriore legatum erit inutile, quia duae caussa

Merativa in eamdem rem, ea Memque personum ca

dere non possunt, g. 6. eod. Probe observanda est haec regula, ex qua quatuor elegantes fluunt comclusiones. Nam inde sequitur, ut si ante mortem testat is emerim aedes vicini, quas mihi restator rei ignarus legaverat, earum mihi praestandam esse aestimationem, quia emptio est titulus oner Sus, g. 6. Inst. h. t. a) Ut, si aedes vicini duorum testamen is mihi legatae 4int, & .eX Unse

483쪽

Dὸ Legat . iam illas acceperim, ex altero aestimationem petere non possim, quia illas titulo lucrativo accepi : contra si ex priore testamento tanto aestimationem acceperim, ex posteriore adhuc petere possim, quia illam plane nondum habeo, adeoque nec titulus lucrativus, nec onerosus adest. 5) Ut si vicini aedes mihi legatae sint, & ego tantum earum partem adquisiverim titulo lucrativo, tunc adhuc alterius partis aestimatio debeatur. L. 23. pr. F. de I gat. 4) Ut si rei alienae mihi legatae proprietatem sine ususructu adquisiverim titulo oneroso, tunc soliuς proprietatis aestimationem recipiam. Res enim ita legata'videtur, ut se jam habet L. io. C. h. t.

g. DCXIV.

QMeritur iam porro, an Sc res oppignoratae legari possint i si NItator sucu lima argenteum oppignoravit aOs imperialibus, idque postea leget Maevio, an inutile legatum erit ρ Affirmatur. Si enim legare licet res alienas, quidni otiam oppignoratas, quum in istis adhuc proprietatem habeat testator 8 Eadem tamen exceptione, quae Su-

Ierius fuit addita. Nempe si qrobati potest ab

erede testatorem ignorasse oppignorationem, illud legatum nullius momenti erit, quia praesumptio est testatorem non fuisse legaturum, si rem

perspectam habuisset, g. 5. Inst. h. t. Sed quaeritur, quem effectum habeat eiusmodi legatum rei oppignorataeὶ Resp. Ut heres istud pignus luere & legatario deinde tradere teneatur , nisi expresse adjecerit testator ipsum legatarium luere teneri, L. 57. F. de ιegat. I. l. ia . sa DCXV. Curiosa in primis quaestio est, si testator e. g. mihi fundum suum desa'erit, eumque deinde vivus alienaverit, an nihilominus utile sit hoc legatum λ Denuo hic iura nostra distinguunt, utrum necessaria sit illa auenalio, i an mere voluntarias X Nei i

484쪽

482 Liber II. Tit. XX.

Necessaria dicitur, quae urgente aliqua necessitate fit, e . g. ad dissolvendum aes alienum: voluntaria autem, quae nulla cogente necessitate fit. Jam priore casu legatum adhuc utile manet, ejusdem que effectus est ac legatum rei alienae, g. 6o2..Seq.: posteriore autem evanescit legatum, quia dum re- Stator sine necessitate rem alienat, id eo consilio fecisse intelligitur, ut adimat legatario legatum. Ut paucis dicam, praesumptio est illum benevolentiam erga legatarium, adeoque voluntarem l gandi mutasse , f. II. Inst. l. r.

g. DCXVI. DCXVII.

Saepe etiam relinquitur legatum nominis, Isber rionis, s debiti, quae species accurate sunt disti Ruendar. Legatiam nominis est, quando testator Titio legat quod debet sibi Sempronius: Iegatram Iiberationis, quando legalario relinquitur quod ipse debet: denique Iegatum quando test

ror legat legatario quod ipse illi debet. Quod

ad legatum nominis adtinet, istius effectus est, quod heres teneatur legatario actiones 'cedere, g. II. Inst. a. r. Quid vero si nomen istud non sit bonum, adeoque legatarius nihil accipiat a debitore/ Resp. Meredem ad nihil ulterius teneri, susticit enim illum legatario praestitisse Jus, quod ipse habebat; casum enim nemo praestat. Legatum liberationis in eo consistit, quod heres lega tario teneatur reddere chirographum pignora aliasque cautiones, & sie illum penitus liberare. L. 5. g. v. f. I. de liberat. Ieg. Elegans hic quaestio est, si testator vivus debitum exegerit, an nihilominus legatum adhuc utile maneat λ Sed hic eadem valet distinctio, quae ad s. proxime antecedentem explicata est. Si enim testator ex necessitate debitum. exegerit, adhue valet legatum tum nominis, tum liberationis: 'sin nulla, urgente necessitate id fecerit,i legatum videtur ademisse &mutasse voluntatem. . L. I I. f. II. I 5. ff. δε

Ieg. 5. Praecipua mitem hic inspectio est, an α

485쪽

legartim ' debiti sit utile λ Quae enim liberalitas est, si debitor legat creditori quod ipsi debet λSane heres & sine lePto obstrictus est ad aes alienum deiuncti dissolvendum. Sed nihilominus plerumque contingit, ut hujusmodi legatum sit utile, & quidem i) si testator sub eondιtione debet , vel in diem. Tunc enim utilitas legati

IT a est ob repraesentationem, i. e. quia statim heres ad solutionem oblisatus est. α) Si debitum tantum sit chirographarium. Nam per legatum legatarius accipit ius hypothecae in omnibus bonis hereditariis. 5) Si debitum non sit satis liquidum ; tunc enim legatario istud commodum accedit , ut veritatem debiti probare possit ex testamento. Et ita intelligendus est g. I 4. h. t.

S. DCXVIII.

Sequitur praelegatum dotis, quod non est-cOnsundendum cum legato dotis. Differentia haec est. Praelegatum dotis est, quando maritus uxori legat quod haec dotis nomine intulit : legatum auorem dotis est, quando quis virgini innuptae aliquid legat quod futuro sponso in dotem det. dam de praelegato dotis loquimur, & quaeritur an istud sit utile λ Tam soluto matrimonio dos uxori etiam sine ejusmodi praelegato restituenda est. Nihilominus hoc legatum utilissimum esti ob repraesentationem. Quum enim alias.dos

in pecunia numerata consistat, demum anno elapso restituenda est. Praetepatum statim peti potest aut, nisi in coRtinenti solvatur, usurae exigi Assunt a vidua. 2 Per ejusmodi praelegatum uxor liberari potest a probatione illationis. Adest

enim consessio testatoris, quam heres in dubium vocare non potest. 5 Aliquando per eiusmodi

praelegatum dotem recepit uxor, quam non Intulit , modo testator certam Summam expre sera.

E. g. si maritus in testamento scripserit. 5ooo,

quae uxor mihi in dotem dedit, illi relego: uxor accipit Sooo, quamvis heres probare velit eam X α ne

486쪽

ne obolum quidem intulisse. Aliud dicendum

est, si testator summam non expresserit, tunc enim tantum recepit uxor, quantum se intulisse

probare potest, L. I. g. 7 f. de dor. praeIeg.

mgna quoque cura distinguenda sunt legata GENERI s, SPEcIEI, & QUANTI TATIS. Genus Vocarit JCti quod philosophis est species, e. g. equus, liber, vestis contra JCtis est, quod philosophis individuum, e . g. equus in stabulo, Cu- iacit opera ex bibliotheca, pallium rubrum ex

vestiario. Denique quantitas est genus numero definitum, e. g. quatuor equi, mille florent. Quod ad Iegatum speciei adtinet, de eo obserVam clar sunt conclusiones sequentes. I Species legata non heredi perit, sed legatario. E. g. Si equuSin stabulo mihi legatus sit, & iste post mortem testatoris perierit, damnum non est neredis, qui muli una alium mihi reddit, sed legatarii. Ratio est duplex. a Quia speciei legatae dominium Statim a morte testatoris ad legatarium transit, S res perit suo domino. b Quia heres tantum est debitor speciei, iste autem liberatur si species perear, L. ad. L. 49. pr. ff. de V. ObI. Exceptio tamen hic addenda duplex. Prior, si heres in mora suerit, siquidem tunc res heredi, non legatario perit: posterior, si res culpa heredis in-eterierit; tunc enim tamquam debitor praestat culpam etiam levissimam. L. 47. g. penuit. f. deIegat. I. 2ὶ Duabus speciebus legatis copulative, dispiciendum est, an utraque sit principalis , an altera principalis, altera accessoria. Priore casu, una pereunte altera adhuc debetur; posteriore, pereunte principali non debetur accessoria, g. II. st. h. e. Ε. g. legavit mihi aliquis equum Stiovem, tunc equo pereunte bos adhuc debetur. Contra, si quis mihi legaverit equum cum ephippio & ornamentis; mortuo equo nec ephippium nec ornamenta debentur, quia accessorium suum

487쪽

principale sequitur. 5 Legata universitate, e. g. grege, & incrementum & decrementum lucro vel damno legatarii cedit. Hinc si e. g. grex legatus Iempore mortis testatoris fuerit IoO. ovium, &postea per laeturam auctus sit ad Ppita ibo, lucrum est hoc legatarii. Contra, si grex ille decreverit per mortalitatem usque ad sto. capita, damnum itidem erit legatarii; ob rationem supra allegatam, quia legatae speciei dominium ad legatarium transit Statim a morte testatoris, 3. I 8. Inst. h. t. Haec de legato speciei. Quod ad generis legatum adtinet, de eo notandae sunt duae conclusiones. i) Quod illud utile sit, si genus sit iniimum, & quod certam a natura determinationem habeat: non autem si sit summum, & incertae determinationis. E. g. equus est genus infimum, & unisquisque scit quid sit equus. Animal autem, vel res, sunt genera summa: & hinc absurdum & ridiculum foret legatum, si quis Titio relinqueret animal, vel rem. Sic enim heres liberaretur, si vel murem vel pediculum obtulisset legatatio, L. i ff. de leg. i. 2 Electio in

legato generis est penes legatarium, sed ita ut non possit optimum eligere. E. g. si testator mihi legasset equum e stabulo suo, tunc non penes heredem est arbitrium, quem mihi dare velit: sed mihi competit electio, dummodo non optimum, eligam , g. II. Inst. h. t. Quo ipso hoc

legatum differt a legato optionis vel electionis, de quo g. Se q. agitur.

g. DCXXII.

Legatum optionis πιι eIectionis dicitur, quando testator disertis verbis id indulget legatario, ut ex pluribus ejusdem generis sibi aliquid eligat. E. g. Titius ex stabulo equum quemcumque elegerit , habeto. De hoc legato sequentia sunt notanda. I Quod hic legatarius etiam possit optimum eligere, quod non poterat in legato generis.

488쪽

480 LUὸν II. Titia XX. locus, sed sibi ipsi imputare debeat legatari utaquod prudentius non elegerit. 5) Quod by in iure vetere hoc legatum exspiraret, si legatarius vivus non elegisset, adeoque tunc ejus heres eligere non posset Ut paucis dicam, legatum hociante optionem factam non transmittebatur ad heredes. Sed id mutavit Justinianus L. Alt. C. co ..da legat fideicomm permisitque heredibus legatarii, ut hoc mortuo ipsi adhuc possint eligere; ut adeo hoc quoque legatum. hodie statim ad he

redes transeat l

Superest adhuc, una regula legato generis quantitatis communiis ,. quae ita sese habet: nec genus nec quamitas pereunt Εius.insignis est ratilitas. Nam si e. g.. mihi legatus. Sit equus, ve Isumma Im storenorum, & heres equum , quem mihi daret, sibi comparavit vel summam istan immensam numeraverit lar autem & equum M summam surripiat: heres nota poterit Se excusare, aut ideo a praestatione legati liberari , quia genus & quantitax semper in mundo sunt, neque umquam intereuutia a

Denique quaestio est, an & FACTA Iegari possint λ Astirmo, partim quia & factae nobis utilita- ltem praestant, partim quia testatori licet heredemdanmare ad faciendum quodcumque ipsi placeat , imodo factum illud nec turpe sit, nec ridiculum l& illusorium. Hinc valet legarum eius nodi : heres meus damnas esto,. ut quotannis Titii agrum colat. iAbsurdum autem esset tale legatum: heres meus damnas esto, ut in Titi, die natat L nudus saltetia soro

I. DCXXV

489쪽

De Legistis. - 487

Sequitur ius alioquin omnium dissicillimum &Ionge subtilissimum , nempe Jus ADCRESCENDI , quod tamen in paucas , easque perspicuas regulaS redigi potest. Est vero Jus ADCREsCENDI jus , quo portio collegatarii deficientis alteri adcrescit. Hoc ius non solum in legati v valet, verum etiam in hereditatibus, sed ex ratione diversissima. Nam in hereditate jus adcrescendi est necessarium, quia nemo potest pro parte testatus, pro parte intestatus decedere, g. 542. Si. autem testator haeredes instituisset. Sempronium & Maevium, et hic portionem suam repudiaret, illa devolveretur ad heredem ab intestato, nisi coheredi adcresceret. In legatis autem ius adcrescendi tantum ex prae-

Sumpta testatoris voluntate oritur. Dum enim Titium & Maevium in uno legato conjunxit, procul dubio voluit, ut unius portio deficiens potius ad coniunctum deveniret, . quam apud heredem maneret. Hinc etiam magna est differentia interjus adcrescendi heredum & legatariorum. Nam I

heredi adcrescit etiam invito: legatariis non Semper, sed plerumque volentibus. 2). Heredibus semper adcrescid cum onere: legatariis aliquando sine onere. 5 In hereditate. testator non potest prohibere jus adcrescendi: in. legatis potest. L. ST. g. I . us r. L. 7. de re jur.

g. DCXXVI. DCXXVII.

Quaeritur autem, quaenam sunt iuris adcrescendi requisita λ Resp. Duo. Unum, ut collegatarius deficiat, & quidem antst mortem testatoris. Nam si illum vel momento supervixit, lepatum ad heredes devolvitur, adeoque legatario adcrescere non potest. L. An. g. 5ia de caduc.. toII. Alterum, ut sint conjuncti. Conjunditi autem adpellantur legatarii, qui ad eamdem rem vocati sunt; ut Titio dc Maevio fundum meum do, lego. Contra ,

490쪽

si e. g. Titio legata sit domus, Μaevio autem ager, alterutro deficiente alteri nihil adcrescit, sed legatum in hereditate manet.

Dispiciendum jam porro est, quotuplex sit con junctio λ A JCtis dividitur in eam, quae fit RETANTu Μ, ΥERBIs TANTUΜ, & MIXTI Μ, Scil. re& verbis simul. RE autem dicuntur conjuncti, quando plures ad ea nidem rem vocantur, sed di versis propositionibus. Ε. g. Titio landum Cornelianum do, ledo. Solent hi conjuncti in schemate proponi per articulos sine vinculo vel Titius Μaevius nexu . i ta . Vocantur hi etiam disiuneti , iquia in diversis propositionibus eorum nomina occurrunt. VERBIS tantum dicuntur conjunini, qui ad eamdem rem una/propositione vocantur, sed ladjectis partibus, non quidem physicis, ut res Ioco dividatur inter legatarios, sic enim plane inon essent conjuncti, sed intellectualibus. E. g. si testatos ita dixerit: Titio & Maevio sundum Cornelianum, illi cis flumen, huic trans flumendo, lego nulla inter hos erit coniunctio, quia Hora legatarii non sunt ad eamdem rem vocati, L. I. pr. f. de usu fri adcrese. Contra Si ita Scripserit testator: Titio & Μaevio hunc fundum ex aequis partibus do , lego conjuncti erunt verbis , & hi notantur circellis lineola intermedia iun- . Titius Μarvis lctis. Q --Σ. Mixtim , scit. rebus & verbis si- lmul coniuncti dicuntur, quibus eadem res eadem propositione partibus non divisis legata est, e. g. lSeio & Cajo fundum Cornelianum do, lego. Hi exprimuntur per circellos cruce decussata intermedia iunctas. Sejus, Caius

S. DCXXIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION